协同书(拉丁文)第三部分 《奧斯堡信条》的辩护论

《协同书》(拉丁文)目录
1.《信经》 Tria Symbola Catholica seu Oecumenica
2.《奥斯堡信条》 CONFESSIO FIDEI
3.《奥斯堡信条》的辩护论 APOLOGIA Confessionis Augustanae
4.1《施马加登信条》ARTICULI SMALCALDICI
4.2《论教皇权和首位》DE POTESTATE ET PRIMATU PAPAE
5.《小问答》Catechismus Minor
6.《大问答》CATECHISMUS MAIOR
7.《协同式》FORMULA CONCORDIAE

APOLOGIA Confessionis Augustanae.

APOLOGIA CONFESSIONIS.
Philippus Melanchthon Lectori S. D.
1] Postquam confessio Principum nostrorum publice praelecta est, theologi quidam ac monachi adornaverunt confutationem nostri scripti, quam quum Caesarea Maiestas curasset etiam in consessu Principum praelegi, postulavit a nostris Principibus, ut illi confutationi assentirentur.
2] Nostri autem, quia audierant multos articulos improbatos esse, quos abiicere sine offensione conscientiae non poterant, rogaverunt sibi exhiberi exemplum confutationis, ut et videre, quid damnarent adversarii, et rationes eorum refellere possent.
Et in tali causa, quae ad religionem et ad docendas conscientias pertinet, arbitrabantur fore, ut non gravatim exhiberent suum scriptum adversarii.
Sed non potuerunt id impetrare nostri nisi periculosissimis conditionibus, quas recipere non poterant.
3] Instituta est autem deinde pacificatio, in qua apparuit, nostros nullum onus quamlibet incommodum detrectare, quod sine offensione conscientiae suscipi posset. 4] Sed adversarii obstinate hoc postulabant, ut quosdam manifestos abusus atque errores approbaremus; quod quum non possemus facere, iterum postulavit Caesarea Maiestas, ut Principes nostri assentirentur confutationi. Id facere Principes nostri recusaverunt.
Quomodo enim assentirentur in causa religionis scripto non inspecto? Et audierant articulos quosdam damnatos esse, in quibus non poterant iudicia adversariorum sine scelere comprobare.
5] Iusserant autem me et alios quosdam parare apologiam confessionis, in qua exponerentur Caesareae Maiestati causae, quare non reciperemus confutationem, et ea, quae obiecerant adversarii, diluerentur. 6] Quidam enim ex nostris inter praelegendum capita locorum 7] et argumentorum exceperant. Hanc apologiam obtulerunt ad extremum Caesareae Maiestati, ut cognosceret nos maximis et gravissimis causis impediri, quominus confutationem approbaremus. Verum Caesarea Maiestas non recepit oblatum scriptum.
8] Postea editum est decretum quoddam, in quo gloriantur adversarii, quod nostram confessionem ex Scripturis confutaverint.
9] Habes igitur, lector, nunc apologiam nostram, ex qua intelliges, et quid adversarii iudicaverint (retulimus enim bona fide), et quod articulos aliquot contra manifestam Scripturam Spiritus Sancti damnaverint, tantum abest, ut nostras sententias per Scripturas labefactaverint.
10] Quamquam autem initio apologiam instituimus communicato cum aliis consilio, tamen ego inter excudendum quaedam adieci. Quare meum nomen profiteor, ne quis queri possit sine certo auctore librum editum esse.
11] Semper hic meus mos fuit in his controversiis, ut, quantum omnino facere possem, retinerem formam usitatae doctrinae, ut facilius aliquando coire concordia posset. Neque multo secus nunc facio, etsi recte possem longius abducere huius aetatis homines ab adversariorum opinionibus.
12] Sed adversarii sic agunt causam, ut ostendant se neque veritatem neque concordiam quaerere, sed ut sanguinem nostrum exsorbeant.
13] Et nunc scripsi, quam moderatissime potui; ac si quid videtur dictum asperius, hic mihi praefandum est, me cum theologis ac monachis, qui scripserunt confutationem, litigare, non cum Caesare aut Principibus, 14] quos, ut debeo, veneror. Sed vidi nuper confutationem et animadverti adeo insidiose, et calumniose scriptam esse, ut fallere etiam cautos in certis locis posset.
15] Non tractavi tamen omnes cavillationes; esset enim infinitum opus; sed praecipua argumenta complexus sum, ut exstet apud omnes nationes testimonium de nobis, quod recte et pie sentiamus de evangelio 16] Christi. Non delectat nos discordia, nec nihil movemur periculo nostro, quod quantum sit in tanta acerbitate odiorum, quibus intelligimus accensos esse adversarios, facile intelligimus. Sed non possumus abiicere manifestam veritatem et ecclesiae necessariam.
Quare incommoda et pericula propter gloriam Christi et utilitatem ecclesiae perferenda esse sentimus, et confidimus Deo probari hoc nostrum officium, et speramus aequiora de nobis iudicia posteritatis fore.
17] Neque enim negari potest, quin multi loci doctrinae Christianae, quos maxime prodest exstare in ecclesia, a nostris patefacti et illustrati sint; qui, qualibus et quam periculosis opinionibus obruti, olim iacuerint apud monachos, canonistas et theologos sophistas, non libet hic recitare.
18] Habemus publica testimonia multorum bonorum virorum, qui Deo gratias agunt pro hoc summo beneficio, quod de multis necessariis locis docuerit meliora, quam passim leguntur apud adversarios nostros.
19] Commendabimus itaque causam nostram Christo, qui olim iudicabit has controversias, quem oramus, ut respiciat afflictas et dissipatas ecclesias et in concordiam piam et perpetuam redigat.

APOLOGIA CONFESSIONIS.
———
Art. I. De Deo.
1] Primum1 articulum confessionis nostrae, probant2 nostri adversarii, in quo exponimus3 , nos credere et docere, quod sit una essentia divina, individua etc., et tamen tres sint distinctae personae eiusdem essentiae divinae et coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. 2] Hunc articulum semper docuimus et defendimus, et sentimus eum habere certa et firma testimonia in Scripturis Sanctis, quae labefactari4 non queant5 . Et constanter affirmamus, aliter sentientes extra ecclesiam Christi et idololatras 6 esse et Deum contumelia 7 afficere.

Art. II. (I.) De Peccato Originali
1] Secundum articulum, de peccato originis, probant adversarii, verum ita, ut reprehendant tamen definitionem peccati originalis, quam nos obiter recitavimus. Hic in ipso statim vestibulo deprehendet Caesarea Maiestas, non solum iudicium, sed etiam candorem istis defuisse, qui confutationem scripserunt. Nam quum nos simplici animo obiter recensere voluerimus illa, quae peccatum originis complectitur, isti, acerba interpretatione conficta, sententiam per se nihil habentem incommodi arte depravant. Sic inquiunt: Sine metu Dei, sine fide esse est culpa actualis; igitur negant esse culpam originalem.
2] Has argutias satis apparet in scholis natas esse, non in consilio Caesaris. Quamquam autem haec cavillatio facillime refelli possit, tamen, ut omnes boni viri intelligant, nos nihil absurdi de hac causa docere, primum petimus, ut inspiciatur Germanica confessio; haec absolvet nos suspicione novitatis. Sic enim ibi scriptum est: Weiter wird gelehrt, dass nach dem Fall Adams alle Menschen, so natuerlich geboren werden, in Suenden empfangen und geboren werden, das ist, dass sie alle von Mutterleibe an voll boeser Lueste und Neigung sind, keine wahre Gottesfurcht, keinen wahren Glauben an Gott von Natur haben koennen. 3] Hic locus testatur nos non solum actus, sed potentiam seu dona efficiendi timorem et fiduciam erga Deum adimere propagatis secundum carnalem naturam. Dicimus enim, ita natos habere concupiscentiam, nec posse efficere verum timorem et fiduciam erga Deum. Quid hic reprehendi potest? Bonis viris quidem arbitramur nos satis purgatos esse. Nam in hanc sententiam Latina descriptio potentiam naturae detrahit, hoc est, dona et vim efficiendi timorem et fiduciam erga Deum detrahit et in adultis actus. Ut quum nominamus concupiscentiam, non tantum actus seu fructus intelligimus, sed perpetuam naturae inclinationem.
4] Sed postea ostendemus pluribus verbis, nostram descriptionem consentire eum usitata ac veteri definitione. Prius enim consilium nostrum aperiendum est, cur his potissimum verbis hoc loco usi simus. Adversarii in scholis fatentur materiale, ut vocant, peccati originalis esse concupiscentiam. Quare in definienda non fuit praetereunda, praesertim hoc tempore, quum de ea nonnulli parum religiose philosophantur.
5] Quidam enim disputant, peccatum originis non esse aliquod in natura hominis vitium seu corruptionem, sed tantum servitutem seu conditionem mortalitatis, quam propagati ex Adam sustineant sine aliquo proprio vitio propter alienam culpam. Praeterea addunt neminem damnari morte aeterna propter peccatum originis, sicut ex ancilla servi nascuntur et hanc conditionem sine naturae vitiis, sed propter calamitatem matris sustinent. 6] Nos ut hanc impiam opinionem significaremus nobis displicere, concupiscentiae mentionem fecimus, optimo animo morbos nominavimus et exposuimus, quod natura hominum corrupta et vitiosa nascatur.
7] Neque vero tantum concupiscentiam nominavimus, sed diximus etiam deesse timorem Dei et fidem. Id hoc consilio adiecimus. Extenuant peccatum originis et scholastici doctores, non satis intelligentes definitionem peccati originalis, quam acceperunt a patribus. De fomite disputant, quod sit qualitas corporis, et, ut suo more sint inepti, quaerunt, utrum qualitas illa contagione pomi an ex afflatu serpentis contracta sit, utrum augeatur medicamentis. Huiusmodi quaestionibus oppresserunt principale negotium. 8] Itaque quum de peccato originis loquuntur, graviora vitia humanae naturae non commemorant, scilicet ignorationem Dei, contemptum Dei, vacare metu et fiducia Dei, odisse iudicium Dei, fugere Deum iudicantem, irasci Deo, desperare gratiam, habere fiduciam rerum praesentium etc. Hos morbos, qui maxime adversantur legi Dei, non animadvertunt scholastici; imo tribuunt interim humanae naturae integras vires ad diligendum Deum super omnia, ad facienda praecepta Dei, quoad substantiam actuum; nec vident 9] se pugnantia dicere. Nam propriis viribus posse diligere Deum super omnia, facere praecepta Dei, quid aliud est, quam habere iustitiam originis? 10] Quodsi has tantas vires habet humana natura, ut per sese possit diligere Deum super omnia, ut confidenter affirmant scholastici, quid erit peccatum originis Quorsum autem opus erit gratia Christi, si nos possumus fieri iusti propria iustitia; Quorsum opus erit Spiritu Sancto, Si vir humanae per sese possunt Deum super omnia 11] diligere et praecepta Dei facere? Quis non videt, quam praepostere sentiant adversarii? Leviores morbos in natura homini agnoscunt, graviores morbos non agnoscunt, de quibus tamen ubique admonet nos Scriptura et prophetae perpetuo conqueruntur, videlicet de carnali securitate, de contemptu Dei, de odio Dei et similibus vitiis 12] nobiscum natis. Sed postquam scholastici admiscuerunt doctrinae Christianae philosophiam de perfectione naturae, et plus, quam satis erat, libero arbitrio et actibus elicitis tribuerunt, et homines philosophica seu civili iustitia, quam et nos fatemur rationi subiectam esse et aliquo modo in potestate nostra esse, iustificari coram Deo docuerunt: non potuerunt videre interiorem 13] immunditiam naturae hominum. Neque enim potest iudicari nisi ex Verbo Dei, quod scholastici in suis disputationibus non saepe tractant.
14] Hae fuerunt causae, cur in descriptione peccati originis et concupiscentiae mentionem fecimus, et detraximus naturalibus viribus hominis timorem et fiduciam erga Deum. Voluimus enim significare, quod peccatum originis hos quoque morbos contineat: ignorationem Dei, contemptum Dei, vacare metu Dei et fiducia erga Deum, non posse diligere Deum. Haec sunt praecipua vitia naturae humanae, pugnantia proprie cum prima tabula Decalogi.
15] Neque novi quidquam diximus. Vetus definitio recte intellecta prorsus idem dicit, quum ait, peccatum originis carentiam esse iustitiae originalis. Quid est autem iustitia? Scholastici hic rixantur de dialecticis quaestionibus, non explicant, quid sit iustitia 16] originalis. Porro iustitia in Scripturis continet non tantum secundam tabulam Decalogi, sed primam quoque, quae praecipit de 17] timore Dei, de fide, de amore Dei. Itaque iustitia originalis habitura erat non solum aequale temperamentum qualitatum corporis, sed etiam haec dona: notitiam Dei certiorem, timorem Dei, fiduciam Dei, aut certe 18] rectitudinem et vim ista efficiendi. Idque, testatur Scriptura, quum inquit hominem ad, imaginem et similitudinem Dei conditum esse. Quod quid est aliud, nisi in homine hanc sapientiam et iustitiam effigiatam esse, quae Deum apprehenderet et in qua reluceret Deus, hoc est, homini dona esse data: notitiam Dei, timorem Dei, fiduciam erga Deum et similia? 19] Sic enim interpretantur similitudinem Dei Irenaeus et Ambrosius, qui quum alia multa in hanc sententiam dicit, tum ita inquit: Non est ergo anima ad imaginem Dei, in qua Deus non semper est. 20] Et Paulus ad Ephesios 5, 9 et Colossenses 3, 10 ostendit imaginem Dei notitiam Dei esse, iustitiam et veritatem. 21] Nec Longobardus veretur dicere, quod iustitia originis sit ipsa similitudo Dei, quae homini indita est a Deo. 22] Recitamus veterum sententias, quae nihil impediunt Augustini interpretationem de imagine.
23] Itaque vetus definitio, quum inquit peccatum esse carentiam iustitiae, detrahit non solum obedientiam inferiorum virium hominis, sed etiam detrahit notitiam Dei, fiduciam erga Deum, timorem et amorem Dei, aut certe vim ista efficiendi detrahit. Nam et ipsi theologi in scholis tradunt ista non effici sine certis donis et auxilio gratiae. Nos ipsa dona nominamus, ut res intelligi possit, notitiam Dei, timorem et fiduciam erga Deum. Ex his apparet veterem definitionem prorsus idem dicere, quod nos dicimus, detrahentes metum Dei et fiduciam, videlicet non actus tantum, sed dona et vim ad haec efficienda.
24] Eadem est sententia definitionis, quae exstat apud Augustinum, qui solet definire peccatum originis concupiscentiam esse. Significat enim concupiscentiam successisse amissa iustitia. Nam aegra natura, quia non potest Deum timere et diligere, Deo credere, quaerit et amat carnalia; iudicium Dei aut secura contemnit, aut edit perterrefacta. Ita et defectum complectitur Augustinus et 25] vitiosum habitum, qui successit. Neque vero concupiscentia tantum corruptio qualitatum corporis est, sed etiam prava conversio ad carnalia in superioribus viribus. Nec vident, quid dicant, qui simul tribuunt homini concupiscentiam non mortificatam a Spiritu Sancto et dilectionem Dei super omnia.
26] Nos igitur recte expressimus utrumque in descriptione peccati originalis, videlicet defectus illos, non posse Deo credere, non posse Deum timere ac diligere, item habere concupiscentiam, quae carnalia quaerit contra Verbum Dei, hoc est, quaerit non solum voluptates corporis, sed etiam sapientiam et iustitiam carnalem, et confidit his bonis, contemnens Deum. 27] Neque solum veteres, sed etiam recentiores, si qui sunt cordatiores, docent simul ista vere peccatum originis esse, defectus videlicet, quos recensui, et concupiscentiam. Sic enim inquit Thomas: Peccatum originis habet privationem originali iustitiae et cum hoc inordinatam, dispositionem partium animae, unde non est privatio pura, sed quidam habitus corruptus [Thomas Aquinas, Summa theol., P. II, partic. 1, q. 82: “Sicut aegritudo corporalis habet aliquid de privatione, in quantum tollitur aequalitas sanitatis, et aliquid habet positivi, ipsos scilicet humores inordinate dispositos: ita etiam peccatum originale habet privationem originalis iustitiae et cum hoc inordinatam dispositionem partium animae; unde non est privatio pura, sed est quidam habitus corruptus”]. 28] Et Bonaventura: Quum quaeritur, quid sit originale peccatum, recte respondetur, quod sit concupiscentia immoderata. Recte etiam respondetur, quod sit debitae iustitiae carentia. Et in una istarum responsionum includitur altera. 29] Idem sensit Hugo, quum ait, originale peccatum esse ignorantiam in mente et concupiscentiam, in carne. Significat enim, nos nascentes afferre ignorationem Dei, incredulitatem, diffidentiam, contemptum, odium Dei. 30] Haec enim complexus est, quum ignorantiam nominat. Et hae sententiae consentiunt cum Scripturis. Nam Paulus interdum expresse nominat defectum, ut 1 Cor. 2, 14: Animalis, homo non percipit ea, quae Spiritus Dei sunt. Alibi, Rom. 7, 5, concupiscentiam nominat efficacem in membris et patientem malos fructus. 31] Plures locos citare de utraque parte possemus; sed in re manifesta nihil opus est testimoniis. Et facile iudicare poterit prudens lector, has non tantum culpas actuales esse, sine metu Dei et sine fide esse. Sunt enim durabiles defectus in natura non renovata.
32] Nihil igitur de peccato originis sentimus alienum aut a Scriptura aut a catholica ecclesia, sed gravissimas sententias Scripturae et patrum, obrutas sophisticis rixis theologorum recentium, repurgamus et in lucem restituimus. Nam res ipsa loquitur recentiores theologos non animadvertisse, quid voluerint patres de defectu loquentes. 33] Est autem necessaria cognitio peccati originis. Neque enim potest intelligi magnitudo gratiae Christi, nisi morbis nostris cognitis. Tota hominis iustitia mera est hypocrisis coram Deo, nisi agnoverimus cor naturaliter 34] vacare amore, timore, fiducia Dei. Ideo propheta Ieremias 31, 19 inquit: Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Item Ps. 116, 11: Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax, id est, non recte sentiens de Deo.
35] Hic flagellant adversarii etiam Lutherum, quod scripserit, peccatum originis manere post Baptismum; addunt, hunc articulum iure damnatum esse a Leone X. Sed Caesarea Maiestas in hoc loco manifestam calumniam deprehendet. Sciunt enim adversarii, in quam sententiam Lutherus hoc dictum velit, quod peccatum originis reliquum sit post Baptismum. Semper ita scripsit, quod Baptismus tollat reatum peccati originalis, etiamsi materiale, ut isti vocant, peccati maneat, videlicet concupiscentia. Addidit etiam de materiali, quod Spiritus Sanctus, datus per Baptismum, incipit mortificare concupiscentiam et novos motus creat in homine. 36] Ad eundem modum loquitur et Augustinus, qui ait: Peccatum in Baptismo remittitur, non ut non sit, sed ut non imputetur [Augustinus, De nupt., lib. I, c. 25: “Dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur”]. Hic palam fatetur esse, hoc est, manere peccatum, tametsi non imputetur. Et haec sententia adeo placuit posterioribus, ut recitata sit et in decretis. Et contra Iulianum inquit Augustinus: Lex ista, quae est in membris, remissa est regeneratione spirituali et manet in carne mortali. Remissa est, quia reatus solutus est sacramento, quo renascuntur fideles; manet autem, quia operatur desideria, contra quae dimicant fideles. 37] Sic sentire ac docere Lutherum sciunt adversarii, et quum rem improbare non possint, verba tamen calumniantur, ut hoc artificio innocentem opprimant.
38] At disputant concupiscentiam poenam esse, non peccatum. Lutherus defendit peccatum esse. Supra dictum est Augustinum definire peccatum originis, quod sit concupiscentia. Expostulent cum Augustino, si quid 39] habet incommodi haec sententia. Praeterea Paulus ait Rom. 7, 7. 23: Concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi lex diceret: Non concupisces; item: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me legi peccati, quae est in membris meis. 40] Haec testimonia nulla cavillatione everti possunt. Clare enim appellant concupiscentiam peccatum, quod tamen his, qui sunt in Christo, non imputatur, etsi res sit natura digna morte, ubi non 41] condonatur. Sic patres citra controversiam sentiunt. Nam Augustinus longa disputatione refellit opinionem istorum, qui sentiebant concupiscentiam in homine non esse vitium, sed ἀδιάφορον, ut corporis color aut adversa valetudo ἀδιάφορον dicitur.
42] Quodsi contendent adversarii fomitem esse ἀδιάφορον, reclamabunt non solum multae sententiae Scripturae, sed plane tota ecclesia. Quis enim unquam ausus est dicere haec esse ἀδιάφορα, etiamsi perfectus consensus non accederet: dubitare de ira Dei, de gratia Dei, de Verbo Dei, irasci iudiciis Dei, indignari, quod Deus non eripit statim ex afflictionibus, fremere, quod impii meliore fortuna utuntur quam boni, incitari ira, 43] libidine, cupiditate gloriae, opum etc. Et haec agnoscunt in se homines pii, ut apparet in psalmis ac prophetis. Sed in scholis transtulerunt huc ex philosophia prorsus alienas sententias, quod propter passiones nec boni nec mali simus, nec laudemur nec vituperemur. Item nihil esse peccatum, nisi voluntarium. Hae sententiae apud philosophos de civili iudicio dictae sunt, non de iudicio Dei. Nihilo prudentius assuunt et alias sententias, naturam non esse malam. Id in loco dictum, non reprehendimus; sed non recte detorquetur ad extenuandum peccatum originis. Et tamen hae sententiae leguntur apud scholasticos, qui intempestive commiscent philosophicam seu civilem doctrinam de moribus cum evangelio. 44] Neque haec in scholis tantum disputabantur, sed ex scholis, ut fit, efferebantur ad populum. Et hae persuasiones regnabant et alebant fiduciam humanarum virium et opprimebant cognitionem gratiae Christi. 45] Itaque Lutherus, volens magnitudinem peccati originalis et humanae infirmitatis declarare, docuit reliquias illas peccati originalis non esse sua natura in homine ἀδιάφορα sed indigere gratia Christi, ne imputentur, item Spiritu Sancto, ut mortificentur.
46] Quamquam scholastici utrumque extenuant, peccatum et poenam, quum docent hominem propriis viribus posse mandata Dei facere: in Genesi aliter describitur poena imposita pro peccato originis. Ibi enim non solum morti et aliis corporalibus malis subiicitur humana natura, sed etiam regno diaboli. Nam ibi, Gen. 3, 15, fertur haec horribilis sententia: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius. 47] Defectus et concupiscentia sunt poenae et peccata; mors et alia corporalia mala et tyrannis diaboli proprie poenae sunt. Est enim natura humana in servitutem tradita, et captiva a diabolo tenetur, qui can impiis opinionibus et erroribus dementat et 48] impellit ad omnis generis peccata. Sicut autem diabolus vinci non potest nisi auxilio Christi, ita non possumus nos propriis viribus 49] ex ista servitute eximere. Ipsa mundi historia ostendit, quanta sit potentis regni diaboli. Plenus est mundus blasphemiis contra Deum et impiis opinionibus, et his vinculis habet diabolus irretitos sapientes et 50] iustos coram mundo. In aliis ostendunt se crassiora vitia. Quum autem datus sit nobis Christus, qui et haec peccata et has poenas auferat et regnum diaboli, peccatum et mortem destruat: beneficia Christi non poterunt cognosci, nisi intelligamus mala nostra. Ideo de his rebus nostri concionatores diligenter docuerunt, et nihil novi tradiderunt, sed Sanctam Scripturam et sanctorum patrum sententias proposuerunt.
51] Haec arbitramur satisfactura esse Caesareae Maiestati de puerilibus et frigidis cavillationibus, quibus adversarii articulum nostrum calumniati sunt. Scimus enim nos recte et eum catholica ecclesia Christi sentire Sed si renovabunt hanc controversiam adversarii, non defuturi sunt apud nos, qui respondeant et veritati patrocinentur. Nam adversarii in hac causa magna ex parte, qui loquantur, non intelligunt. Saepe dicunt pugnantia, nec formale peccati originis ne defectus, quos vocant, recte ac dialectice expediunt. Sed nos hoc loco noluimus istorum rixas nimis subtiliter excutere. Tantum sententiam sanctorum patrum, quam et nos sequimur, communibus et notis verbis duximus esse recitandam.

Art. III. De Christo.
52] Tertium articulum probant adversarii, in quo confitemur duas in Christo naturas, videlicet naturam humanam, assumptam a Verbo in unitatem personae suae; et quod idem Christus passus sit ac mortuus, ut reconciliaret nobis Patrem; et resuscitatus, ut regnet, iustificat et sanctificet credentes etc. iuxta Symbolum Apostolorum et Symbolum Nicaenum.

Art. IV. (II.) De Iustificatione.
1] In quarto, quinto, sexto et infra in articulo vicesimo damnant nos, quod docemus homines non propter sua merito, sed gratis propter Christum consequi remissionem peccatorum fide in Christum. Utrumque enim damnant, et quod negamus homines propter sua merita consequi remissionem peccatorum, et quod affirmamus homines fide consequi remissionem peccatorum et fide in Christum 2] iustificari. Quum autem in hac controversia praecipuus locus doctrinae Christianae agitetur, qui recte intellectus illustrat et amplificat honorem Christi et affert necessariam et uberrimam consolationem piis conscientiis, rogamus, ut Caesarea Maiestas de rebus tantis clementer nos audiat. 3] Nam adversarii, quum neque quid remissio peccatorum, neque quid fides, neque quid gratia, neque quid iustitia sit, intelligant, misere contaminant hunc locum, et obscurant gloriam et beneficia Christi, et eripiunt piis conscientiis propositas in Christo consolationes. 4] Ut autem et confirmare confessionem nostram et diluere ea, quae adversarii obiiciunt, pessimus, initio quaedam praefanda sunt, ut fontes utriusque generis doctrinae, et adversariorum et nostrae, cognosci possint.
5] Universa Scriptura in hos duos locos praecipuos distribui debet: in legem et promissiones. Alias enim legem tradit, alias tradit promissionem de Christo, videlicet quum aut promittit Christum venturum esse, et pollicetur propter eum remissionem peccatorum, iustificationem et vitam aeternam, aut in evangelio Christus, postquam apparuit, promittit remissionem peccatorum, iustificationem et vitam aeternam. 6] Vocamus autem legem in hac disputatione Decalogi praecepta, ubicunque illa in Scripturis leguntur. De ceremoniis et iudicialibus legibus Mosis in praesentia nihil loquimur.
7] Ex his adversarii sumunt legem, quia humana ratio naturaliter intelligit aliquo modo legem (habet enim idem iudicium scriptum divinitus in mente), et per legem quaerunt remissionem peccatorum et iustificationem. 8] Decalogus autem requirit non solum externa opera civilia, quae ratio ut cunque efficere potest, sed etiam requirit alia, longe supra rationem posita, scilicet vere; timere Deum, vere diligere Deum, vere invocare Deum, vere statuere, quod Deus exaudiat, et exspectare auxilium Dei in morte, in omnibus afflictionibus; denique requirit obedientiam erga Deum in morte et omnibus afflictionibus, ne has fugiamus aut aversemur, quum Deus imponit.
9] Hic scholastici secuti philosophos tantum docent iustitiam rationis, videlicet civilia opera, et affingunt, quod ratio sine Spiritu Sancto possit diligere Deum supra omnia. Nam donec humanus animus otiosus est, nec sentit iram aut iudicium Dei, fingere potest, quod velit Deum diligere, quod velit propter Deum benefacere. Ad hunc modum docent homines mereri remissionem peccatorum, faciendo quod est in se, hoc est, si ratio dolens de peccato eliciat actum dilectionis Dei, aut 10] bene operetur propter Deum. Et haec opinio, quia naturaliter blanditur hominibus, peperit et auxit multos cultus in ecclesia, vota monastica, abusus missae, et subinde alii alios cultus atque observationes hac opinione excogitaverunt. 11] Et ut fiduciam talium operum alerent atque augerent, affirmaverunt Deum necessario gratiam dare sic operanti, necessitate non coactionis, sed immutabilitatis.
12] In hac opinione multi magni et perniciosi errores haerent, quos longum esset enumerare. Tantum illud cogitet prudens lector: Si haec est iustitia Christiana, quid interest inter philosophiam et Christi doctrinam? Si meremur remissionem peccatorum his nostris actibus elicitis, quid praestat Christus? Si iustificari possumus per rationem et opera rationis, quorsum opus est 13] Christo aut regeneratione? Et ex his opinionibus iam eo prolapsa res est, ut multi irrideant nos, qui docemus aliam iustitiam 14] praeter philosophicam quaerendam esse. Audivimus quosdam pro concione, ablegato evangelio, Aristotelis ethica enarrare. Nec errabant isti, si vera sunt, quae defendunt adversarii. Nam Aristoteles de moribus civilibus adeo scripsit erudite, nihil ut de his requirendum sit amplius. 15] Videmus exstare libellos, in quibus conferuntur quaedam dicta Christi cum Socratis, Zenonis et aliorum dictis, quasi ad hoc venerit Christus, ut traderet leges quasdam; per quas mereremur remissionem peccatorum, non acciperemus 16] gratis propter ipsius merita. Itaque si recipimus hic adversariorum doctrinam, quod mereamur operibus rationis remissionem peccatorum et iustificationem, nihil iam intererit inter iustitiam philosophicam, aut certe pharisaicam, et Christianam.
17] Quamquam adversarii, ne Christum omnino praetereant, requirunt notitiam historiae de Christo et tribuunt ei, quod meruerit nobis dari quendam habitum, sive, ut ipsi vocant, primam gratiam, quam intelligunt habitum esse inclinantem, ut facilius diligamus Deum, exiguum tamen est, quod huic habitui tribuunt, quia fingunt actus voluntatis ante habitum illum et post illum habitum eiusdem speciei esse. Fingunt voluntatem posse diligere Deum; sed habitus ille tamen exstimulat, ut idem faciat libentius. Et iubent mereri hunc habitum primum per praecedentia merita; deinde iubent mereri operibus legis incrementum illius habitus et 18] vitam aeternam. Ita sepeliunt Christum, ne eo mediatore utantur homines, et propter ipsum sentiant se gratis accipere remissionem peccatorum et reconciliationem, sed somnient se propria impletione legis mereri remissionem peccatorum et propria impletione legis coram Deo iustos reputari; quum tamen legi nunquam satisfiat, quum ratio nihil faciat nisi quaedam civilia opera, interim neque timeat Deum, neque vere credat se Deo curae esse. Et quamquam de habitu illo loquuntur, tamen sine iustitia fidei neque existere dilectio Dei in hominibus, neque quid sit dilectio Dei, intelligi potest.
19] Et quod fingunt discrimen inter meritum congrui et meritum condigni, ludunt tantum, ne videantur aperte πελαγιανίζειν. Nam si Deus necessario dat gratiam pro merito congrui, iam non est meritum congrui, sed meritum condigni. Quamquam quid dicant, non vident. Post habitum illum dilectionis fingunt, hominem de condigno mereri. Et tamen iubent dubitare, utrum adsit habitus. Quomodo igitur sciunt, utrum de congruo an 20] de condigno mereantur? Sed tota haec res conficta est ab otiosis hominibus, qui non norant, quomodo contingat remissio peccatorum, et quomodo in iudicio Dei et terroribus conscientiae fiducia operum nobis excutiatur. Securi hypocritae semper iudicant se de condigno mereri, sive adsit habitus ille, sive non adsit, quia naturaliter confidunt homines propria iustitia; sed conscientiae: perterrefactae ambigunt et dubitant, et subinde alia opera quaerunt et cumulant, ut acquiescant. Hae nunquam sentiunt se de condigno mereri, et ruunt in desperationem nisi audiant praeter doctrinam legis evangelium de gratuita remissione peccatorum et iustitia fidei.
21] Ita nihil docent adversarii nisi iustitiam rationis aut certe legis, in quam intuentur sicut Iudaei in velatam Mosis faciem, et in securis hypocritis, qui putant se legi satisfacere, excitant praesumptionem et inanem fiduciam operum et contemptum gratiae Christi. Econtra pavidas conscientias adigunt ad desperationem, quae sperantes cum dubitatione nunquam possunt experiri, quid sit fides et quam sit efficax; ita ad extremum penitus desperant.
22] Nos autem de iustitia rationis sic sentimus, quod Deus requirat eam, et quod propter mandatum Dei necessario sint facienda honesta opera, quae Decalogus praecipit, iuxta illud Gal. 3, 24: Lex est paedagogus; item 1 Tim. 1, 9: Lex est iniustis posita. Vult enim Deus coerceri carnales illa civili disciplina, et ad hanc conservandam dedit leges, litteras, doctrinam, magistratus, poenas. Et 23] potest hanc iustitiam utcunque ratio suis viribus efficere, quamquam saepe vincitur imbecillitate naturali et impellente diabolo ad 24] manifesta flagitia. Quamquam autem huic iustitiae rationis libenter tribuimus suas laudes; nullum enim maius bonum habet haec natura corrupta, et recte inquit Aristoteles: Neque hesperum neque luciferum formosiorem esse iustitia [Aristoteles, Ethicorum ad Nicomachum, lib. V. c. 3: Πολλάκις κρατίστη τω̃ν ἀρετω̃ν εἰ̂ναι δοκει̃ ἡ δικαιοσύνη, καὶ οὐθʼ̓ ἕσπερος οὐθ ̓ ἑῳ̃ος οὕτω θαυμαστός], ac Deus etiam ornat eam corporalibus praemiis: tamen non debet cum contumelia Christi laudari.
25] Falsum est enim, quod per opera nostra mereamur remissionem peccatorum.
26] Falsum est et hoc, quod homines reputentur esse iusti coram Deo propter iustitiam rationis.
27] Falsum est et hoc, quod ratio propriis viribus possit Deum supra omnia diligere et legem Dei facere, videlicet vere timere Deum, vere statuere, quod Deus exaudiat, velle obedire Deo in morte et aliis ordinationibus Dei, non concupiscere aliena etc., etsi civilia opera efficere ratio potest.
28] Falsum est et hoc et contumeliosum in Christum, quod non peccent homines facientes praecepta Dei sine gratia.
29] Huius nostrae sententiae testimonia habemus non solum ex Scripturis, sed etiam ex patribus. Nam Augustinus copiosissime disputat contra Pelagianos, gratiam non dari propter merita nostra. Et De Natura et Gratia inquit: Si possibilitas naturalis per liberum arbitrium et ad cognoscendum, quomodo vivere debeat, et ad bene vivendum sufficit sibi, ergo Christus gratis mortuus est, ergo evacuatum est scandalum crucis. 30] Cur non etiam ego hic exclamem? Imo exclamabo et istos increpabo dolore Christiano: Evacuati estis a Christo, qui in natura iustificamini; a gratia excidistis, Gal. 5, 4; cf. 2, 21. Ignorantes enim iustitiam Dei et vestram volentes constituere, iustitiae Dei non estis subiecti. Sicut enim finis legis, ita etiam naturae humanae vitiosae salvator Christus est ad iustitiam omni credenti. Rom. 10, 3. 4. 31] Et Ioh. 8, 36: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Non igitur possumus per rationem liberari a peccatis et mereri remissionem peccatorum. Et Ioh. 3, 5 scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quodsi opus est renasci per Spiritum Sanctum, iustitia rationis non iustificat nos coram Deo, non 32] facit legem. Rom. 3, 23: Omnes carent gloria Dei, id est, carent sapientia et iustitia Dei, quae Deum agnoscit et glorificat. Item Rom. 8, 7. 8: Sensus carnis inimicitia est adversus Deum. Legi enim Dei non est subiectus ac ne potest quidem ei subiici. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 33] Haec adeo sunt aperta testimonia, ut non desiderent acutum intellectorem, sed attentum auditorem, ut Augustini verbis utamur, quibus ille in eadem causa usus est. Si sensus carnis est inimicitia adversus Deum, certe caro non diligit Deum; si non potest legi Dei subiici, non potest Deum diligere. Si sensus carnis est inimicitia adversus Deum, peccat caro etiam, quum externa civilia opera facimus. Si non potest subiici legi Dei, certe peccat, etiamsi egregia facta et digna laude 34] iuxta humanum iudicium habet. Adversarii intuentur praecepta secundae tabulae, quae iustitiam civilem continent, quam intelligit ratio. Hac contenti putant se legi Dei satisfacere. Interim primam tabulam non vident, quae praecipit, ut diligamus Deum, ut vere statuamus, quod Deus irascatur peccato, ut vere timeamus Deum, ut vere, statuamus, quod Deus exaudiat. At humanus animus sine Spiritu Sancto aut securus contemnit iudicium Dei, aut in poena fugit et 35] odit iudicantem Deum. Itaque non obtemperat primas tabulae. Quum igitur haereant in natura hominis contemptus Dei, dubitatio de Verbo Dei, de minis et promissionibus, vere peccant homines etiam, quum honesta opera faciunt sine Spiritu Sancto, quia faciunt ea impio corde, iuxta illud Rom. 14, 23: Quidquid non est ex fide, peccatum est. Tales enim operantur cum contemptu Dei, sicut Epicurus non sentit se Deo curae esse, respici aut exaudiri a Deo. Hic contemptus vitiat opera in speciem honesta, quia Deus iudicat corda.
36] Postremo hoc imprudentissime scribitur ab adversariis, quod homines, rei aeternae irae, mereantur remissionem peccatorum per actum elicitum dilectionis, quum impossibile sit diligere Deum, nisi prius fide apprehendatur remissio peccatorum. Non enim potest cor, vere sentiens Deum irasci, diligere Deum, nisi ostendatur placatus. Donec terret et videtur nos abiicere in aeternam mortem, non potest se erigere natura humana, ut diligat 37] iratum, iudicantem et punientem. Facile est otiosis fingere ista somnia de dilectione, quod reus peccati mortalis possit Deum diligere super omnia, quia non sentiunt, quid sit ira aut iudicium Dei. At in agone conscientiae et in acie experitur conscientia vanitatem illarum speculationum philosophicarum. 38] Paulus ait Rom. 4, 15: Lex iram operatur. Non dicit, per legem mereri homines remissionem peccatorum. Lex enim semper accusat conscientias et perterrefacit. Non igitur iustificat, quia conscientia perterrefacta lege fugit iudicium Dei. Errant igitur, qui per legem, per opera sua mereri se remissionem peccatorum confidunt. Haec 39] de iustitia rationis aut legis, quam adversarii docent, satis sit dixisse. Nam paulo post, quum nostram sententiam de iustitia fidei dicemus, res ipsa coget plura testimonia ponere; quae etiam proderunt ad illos errores adversariorum, quos hactenus recensuimus, evertendos.
40] Quia igitur non possunt homines viribus suis legem Dei facere, et omnes sunt sub peccato et rei aeternae irae ac mortis: ideo non possumus per legem a peccato liberari ac iustificari, sed data est promissio remissionis peccatorum et iustificationis propter Christum, qui datus est pro nobis, ut satisfaceret pro peccatis mundi, et positus est 41] mediator ac propitiator. Et haec promissio non habet conditionem meritorum nostrorum, sed gratis offert remissionem peccatorum et iustificationem, sicut Paulus ait Rom. 11, 6: Si ex operibus, iam non est gratia. Et alibi, Rom. 3, 21: Iustitia Dei iam manifestatur sine lege, id est, gratis offertur remissio peccatorum. Nec pendet reconciliatio 42] ex nostris meritis. Quodsi ex nostris meritis penderet remissio peccatorum et reconciliatio esset ex lege, esset inutilis. Quia enim legem non facimus, sequeretur etiam promissionem reconciliationis nunquam nobis contingere. Sic argumentatur Paulus Rom. 4, 14: Si ex lege esset hereditas, inanis esset fides et abolita promissio. Si enim promissio requireret conditionem meritorum nostrorum ac legem, quum legem nunquam faciamus, sequeretur promissionem inutilem esse.
43] Quum autem iustificatio continget per gratuitam promissionem, sequitur, quod non possimus nos ipsi iustificare. Alioqui quorsum opus erat promittere? Quumque promissio non possit accipi nisi fide, evangelium, quod est proprie promissio remissionis peccatorum et iustificationis propter Christum, praedicat iustitiam fidei in Christum, quam non docet lex; neque haec est iustitia legis. 44] Lex enim requirit a nobis opera nostra et perfectionem nostram. Sed promissio offert nobis, oppressis peccato et morte, gratis reconciliationem propter Christum, quae accipitur non operibus, sed sola fide. Haec fides non affert ad Deum fiduciam propriorum meritorum, sed tantum fiduciam promissionis seu 45] promissae misericordiae in Christo. Haec igitur fides specialis, qua credit unusquisque sibi remitti peccata propter Christum, et Deum placatum et propitium esse propter Christum, consequitur remissionem peccatorum et iustificat nos. Et quia in poenitentia, hoc est, in terroribus, consolatur et erigit corda, regenerat nos et affert Spiritum Sanctum, ut deinde legem Dei facere possimus, videlicet diligere Deum, vere timere Deum, vere statuere, quod Deus exaudiat, obedire Deo in omnibus afflictionibus, mortificat concupiscentiam etc. 46] Ita fides, quae gratis accipit remissionem peccatorum, quia opponit mediatorem et propitiatorem Christum irae Dei, non opponit nostra merita aut dilectionem nostram, quae fides est vera cognitio Christi, et utitur beneficiis Christi et regenerat corda et praecedit legis impletionem. Et 47] de hac fide nulla syllaba exstat in doctrina adversariorum nostrorum. Proinde reprehendimus adversarios, quod tantum tradunt iustitiam legis, non tradunt iustitiam evangelii, quod praedicat iustitiam fidei in Christum.

Quid Sit Fides Iustificans.
48] Adversarii tantum fingunt fidem esse notitiam historiae, ideoque docent eam cum peccato mortali posse existere. Nihil igitur loquuntur de fide, qua Paulus toties dicit homines iustificari, quia, qui reputantur iusti coram Deo, non versantur in peccato mortali. Sed illa fides, quae iustificat, non est tantum notitia historiae, sed est assentiri promissioni Dei, in qua gratis propter Christum offertur remissio peccatorum et iustificatio. Et ne quis suspicetur tantum notitiam esse, addemus amplius: est velle et accipere oblatam promissionem remissionis peccatorum et iustificationis.
49] Ac facile potest cerni discrimen inter hanc fidem et inter iustitiam legis. Fides est λατρεία, quae accipit a Deo oblata beneficia; iustitia legis est λατρεία, quae offert Deo nostra merita. Fide sic vult coli Deus, ut ab ipso accipiamus ea, quae promittit et offert.
50] Quod autem fides significet non tantum historiae notitiam, sed illam fidem, quae assentitur promissioni, aperte testatur Paulus, qui ait Rom. 4, 16, iustitiam ideo ex fide esse, ut sit firma promissio. Sentit enim promissionem non posse accipi nisi fide. Quare inter se correlative comparat et connectit promissionem et fidem. 51] Quamquam facile erit iudicare, quid sit fides, si Symbolum consideremus, ubi certe ponitur hic articulus: Remissionem peccatorum. Itaque non satis est credere, quod Christus natus, passus, resuscitatus sit, nisi addimus et hunc articulum, qui est causa finalis historiae: Remissionem peccatorum. Ad hunc articulum referri cetera oportet, quod videlicet propter Christum, non propter nostra merita, donetur, 52] nobis remissio peccatorum. Quid enim opus erat Christum dari pro peccatis nostris, si nostra merita pro peccatis nostris possunt satisfacere?
53] Quoties igitur de fide iustificante loquimur, sciendum est haec tria obiecta concurrere: promissionem, et quidem gratuitam, et merita Christi tamquam pretium et propitiationem. Promissio accipitur fide; gratuitum excludit nostra merita et significat tantum per misericordiam offerri beneficium; Christi merita sunt pretium, quia oportet esse aliquam certam propitiationem pro peccatis 54] nostris. Scriptura crebro misericordiam implorat. Et sancti patres saepe dicunt nos 55] per misericordiam salvari. Quoties igitur fit mentio misericordiae, sciendum est, quod fides ibi requiratur, quae promissionem misericordiae accipit. Et rursus, quoties nos de fide loquimur, intelligi volumus obiectum, scilicet misericordiam promissam. 56] Nam fides non ideo iustificat aut salvat, quia ipsa sit opus per sese dignum, sed tantum, quia accipit misericordiam promissam.
57] Et hic cultus, haec λατρεία, in prophetis et psalmis passim praecipue laudatur, quum tamen lex non doceat gratuitam remissionem peccatorum. Sed patres norant promissionem de Christo, quod Deus propter Christum vellet remittere peccata. Igitur quum intelligerent Christum fore pretium pro nostris peccatis, sciebant opera nostra non esse pretium rei tantae. Ideo gratuitam misericordiam et remissionem peccatorum fide accipiebant, sicut sancti in novo testamento. 58] Huc pertinent illae crebrae repetitiones misericordiae et fidei in psalmis et prophetis ut hic, Ps. 130, 3 sq.: Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Hic confitetur peccata, nec allegat merita sua. Addit: Quia apud te propitiatio est. Hic erigit se fiducia misericordiae Dei. Et citat promissionem: Sustinuit anima mea in verbo eius, speravit anima mea in Domino, id est, quia promisisti remissionem peccatorum, hac 59] tua promissione sustentor. Itaque et patres iustificabantur, non per legem, sed per promissionem et fidem. Ac mirum est adversarios adeo extenuare fidem, quum videant ubique pro praecipuo cultu laudari, ut Ps. 50, 15: Invoca me in die tribulationis et eripiam te. 60] Ita vult innotescere Deus, ita vult se coli, ut ab ipso accipiamus beneficia, et quidem accipiamus propter ipsius misericordiam, non propter merita nostra. Haec est amplissima consolatio in omnibus afflictionibus. Et huiusmodi consolationes abolent adversarii, quum fidem extenuant et vituperant, et tantum docent homines per opera et merita cum Deo agere.

Quod Fides in Christum Iustificet.
61] Primum, ne quis putet nos de otiosa notitia historiae loqui, dicendum est, quomodo contingat fides. Postea ostendemus, et quod iustificet et quomodo hoc intelligi debeat, et diluemus ea, quae adversarii obiiciunt. 62] Christus Lucae ultimo, 24, 47, iubet praedicare poenitentiam in nomine suo et remissionem peccatorum. Evangelium enim arguit omnes homines, quod sint sub peccato, quod omnes sint rei aeternae irae ac mortis, et offert propter Christum remissionem peccatorum et iustificationem, quae fide accipitur. Praedicatio poenitentiae, quae arguit nos, perterrefacit conscientias veris et seriis terroribus. In his corda rursus debent concipere consolationem. Id fit, si credant promissioni Christi, quod propter ipsum habeamus remissionem peccatorum. Haec fides in illis pavoribus erigens et consolam accipit remissionem peccatorum, iustificat et vivificat. Nam illa consolatio est nova et spiritualis 63] vita. Haec plana et perspicua sunt, et a piis intelligi possunt, et habent ecclesiae testimonia. Adversarii nusquam possunt dicere, quomodo detur Spiritus Sanctus. Fingunt sacramenta conferre Spiritum Sanctum ex opere operato sine bono motu accipientis, quasi vero otiosa res sit donatio Spiritus Sancti.
64] Quum autem de tali fide loquamur, quae non est otiosa cogitatio, sed quae a morte liberat, et novam vitam in cordibus parit et est opus Spiritus Sancti: non stat cum peccato mortali, sed tantisper, dum adest, bonos 65] fructus parit, ut postea dicemus. Quid potest dici de conversione impii seu de modo regenerationis simplicius et clarius? Proferant unum commentarium in Sententias [Petri Lombardi] ex tanto scriptorum agmine, qui 66] de modo regenerationis dixerit. Quum loquuntur de habitu dilectionis, fingunt eum homines per opera mereri, non docent per Verbum accipi, sicut et hoc tempore Anabaptistae docent. 67] At cum Deo non potest agi, Deus non potest apprehendi nisi per Verbum. Ideo iustificatio fit per Verbum, sicut Paulus inquit Rom. 1, 16: Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti. Item 10, 17: Fides est ex auditu. Et vel hinc argumentum sumi potest, quod fides iustificet, quia, si tantum fit iustificatio per Verbum et Verbum tantum fide apprehenditur, sequitur, quod fides iustificet. 68] Sed sunt aliae maiores rationes. Haec diximus hactenus, ut modum regenerationis ostenderemus, et ut intelligi posset, qualis sit fides, de qua loquimur.
69] Nunc ostendemus, quod fides iustificet. Ubi primum hoc monendi sunt lectores, quod, sicut necesse est hanc sententiam tueri, quod Christus sit mediator, ita necesse sit defendere, quod fides iustificet. Quomodo enim erit Christus mediator, si in iustificatione non utimur eo mediatore, si non sentimus, quod propter ipsum iusti reputemur? Id autem est credere, confidere meritis Christi, quod propter ipsum certo velit nobis Deus placatus esse. 70] Item sicut oportet defendere, quod praeter legem necessaria sit promissio Christi, ita necesse est defendere, quod fides iustificet. Lex enim non potest fieri, nisi prius accepto Spiritu Sancto. Necesse est igitur defendere, quod promissio Christi necessaria sit. At haec non potest accipi nisi fide. Itaque qui negant fidem iustificare, nihil nisi legem abolito evangelio et abolito Christo docent.
71] Sed nonnulli fortassis, quum dicitur, quod fides iustificet, intelligunt de principio, quod fides sit initium iustificationis seu praeparatio ad iustificationem, ita ut non sit ipsa fides illud, quo accepti sumus Deo, sed opera, quae sequuntur, et somniant fidem ideo valde laudari, quia sit principium. Magna enim vis est principii, ut vulgo dicunt: ʼΑρχὴ ἥμισυ παντός, ut si quis dicat, quod grammatica efficiat omnium artium doctores, quia praeparet ad alias artes, etiamsi sua quemque ars vere artificem efficit. Non sic de fide sentimus, sed hoc defendimus, quod proprie ac vere ipsa fide propter Christum iusti reputemur seu accepti Deo simus. 72] Et quia iustificari significat ex iniustis iustos effici seu regenerari, significat et iustos pronuntiari seu reputari. Utroque enim modo loquitur Scriptura. Ideo primum volumus hoc ostendere, quod sola fides ex iniusto iustum efficiat, hoc est, accipiat remissionem peccatorum.
73] Offendit quosdam particula SOLA, quum et Paulus dicat Rom. 3, 28: Arbitramur hominem iustificari fide, non ex operibus; item Eph. 2, 8. 9: Dei donum est, non ex vobis neque ex operibus, ne quis glorietur; item Rom. 3, 24: Gratis iustificati. Si displicet exclusiva SOLA, tollant etiam ex Paulo illas exclusivas: gratis, non ex operibus, donum est etc. Nam hae quoque sunt exclusivae. Excludimus autem opinionem meriti. Non excludimus Verbum aut sacramenta, ut calumniantur adversarii. Diximus enim supra fidem ex Verbo concipi, ac multo maxime ornamus ministerium Verbi. 74] Dilectio etiam et opera sequi fidem debent. Quare non sic excluduntur, ne sequantur, sed fiducia meriti dilectionis aut operum in iustificatione excluditur. Idque perspicue ostendemus.

Quod Remissionem Peccatorum Sola Fide in Christum Consequamur.
75] Fateri etiam adversarios existimamus, quod in iustificatione primum necessaria sit remissio peccatorum. Omnes enim sub peccato sumus. Quare sic argumentamur:
76] Consequi remissionem peccatorum est iustificari iuxta illud, Ps. 32, 1: Beati, 77] quorum remissae sunt iniquitates. Sola fide in Christum, non per dilectionem, non propter dilectionem aut opera consequimur remissionem peccatorum, etsi dilectio sequitur fidem. 78] Igitur sola fide iustificamur, intelligendo iustificationem, ex iniusto iustum effici seu regenerari.
79] Minor ita facile poterit declarari, si sciamus, quomodo fiat remissio peccatorum. Adversarii frigidissime disputant, utrum sint una mutatio, remissio peccatorum et infusio gratiae. Otiosi homines, quid dicerent, non habebant. In remissione peccatorum oportet in cordibus vinci terrores peccati et mortis aeternae, sicut Paulus testatur 1 Cor. 15, 56 sq.: Aculeus mortis peccatum est, potentia vero peccati lex. Gratia autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Id est, peccatum perterrefacit conscientias; id fit per legem, quae ostendit iram Dei adversus peccatum, sed vincimus per Christum. Quomodo? Fide, quum erigimus nos fiducia promissae misericordiae propter 80] Christum. Sic igitur probamus minorem: Ira Dei non potest placari, si opponamus nostra opera, quia Christus propositus est propitiator, ut propter ipsum fiat nobis placatus Pater. Christus autem non apprehenditur tamquam mediator nisi fide. Igitur sola fide consequimur remissionem peccatorum, quum erigimus corda fiducia misericordiae propter 81] Christum promissae. Item Paulus Rom. 5, 2 ait: Per ipsum habemus accessum ad Patrem, et addit: per fidem. Sic igitur reconciliamur Patri et accipimus remissionem peccatorum, quando erigimur fiducia promissae misericordiae propter Christum. Adversarii Christum ita intelligunt mediatorem et propitiatorem esse, quia meruerit habitum dilectionis, non iubent nunc eo uti mediatore, sed prorsus sepulto Christo, fingunt nos habere accessum per propria opera, et per haec habitum illum mereri, et postea dilectione illa accedere ad Deum. Annon est hoc prorsus sepelire Christum et totam fidei doctrinam tollere? Paulus econtra docet nos habere accessum, hoc est, reconciliationem per Christum. Et ut ostenderet, quomodo id fiat, addit, quod per fidem habeamus accessum. Fide igitur propter Christum accipimus remissionem peccatorum. Non possumus irae Dei opponere nostram dilectionem et opera
82] Secundo. Certum est peccata remitti propter propitiatorem Christum. Rom. 3, 25: Quem posuit Deus propitiatorem. Addit autem Paulus: per fidem. Itaque ita nobis prodest hic propitiator, quum fide apprehendimus promissam in eo misericordiam et opponimus eam irae ac iudicio Dei. Et in eandem sententiam scriptum est ad Ebraeos 4, 14. 16: Habentes pontificem etc. Accedamus cum fiducia. Iubet enim accedere ad Deum, non fiducia nostrorum meritorum, sed fiducia pontificis Christi; requirit igitur fidem.
83] Tertio. Petrus in Actis, cap. 10, 43: Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum. Quomodo potuit clarius dicere? Remissionem peccatorum accipimus, inquit, per nomen eius, hoc est, propter eum: ergo non propter nostra merita, non propter nostram contritionem, attritionem, dilectionem, cultus, opera. Et addit: quum credimus in eum. Requirit igitur fidem. Neque enim possumus apprehendere nomen Christi nisi fide. Praeterea allegat consensum omnium prophetarum. Hoc vere est allegare ecclesiae auctoritatem. Sed de hoc loco infra de poenitentia, rursus dicendum erit.
84] Quarto. Remissio peccatorum est res promissa propter Christum. Igitur non potest accipi nisi sola fide. Nam promissio accipi non potest nisi sola fide. Rom. 4, 16: Ideo ex fide, ut sit firma promissio, secundum gratiam; quasi dicat: si penderet res ex meritis nostris, incerta et inutilis esset promissio, quia nunquam constituere possemus, quando satis meriti essemus. Idque facile intelligere queunt peritae conscientiae Ideo Paulus ait Gal. 3, 22: Conclusit Deus omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Iesu Christi detur credentibus. Hic detrahit meritum nobis, quia dicit omnes reos esse et conclusos sub peccatum; deinde addit promissionem, videlicet remissionis peccatorum et iustificationis, dari, et addit, quomodo accipi promissio possit, videlicet fide. Atque haec ratio sumpta ex natura promissionis apud Paulum praecipua est et saepe repetitur. Neque excogitari neque fingi quidquam potest, quo hoc Pauli argumentum everti queat. Proinde 85] non patiantur se bonae mentes depelli ab hac sententia, quod tantum fide accipiamus remissionem propter Christum. In hac habent certam et firmam consolationem adversus peccati terrores et adversus aeternam mortem et adversus omnes portas inferorum.
86] Quum autem sola fide accipiamus remissionem peccatorum et Spiritum Sanctum, sola fides iustificat, quia reconciliati reputantur iusti et filii Dei, non propter suam munditiem, sed per misericordiam propter Christum, si tamen hanc misericordiam fide apprehendant. Ideoque Scriptura testatur, quod fide iusti reputemur, Rom. 3, 26. Adiiciemus igitur testimonia, quae clare pronuntiant, quod fides sit ipsa iustitia, qua coram Deo iusti reputamur, videlicet, non quia sit opus per sese dignum, sed quia accipit promissionem, qua Deus pollicitus est, quod propter Christum velit propitius esse credentibus in eum, seu quia sentit, quod Christus sit nobis factus a Deo sapientia, iustitia, sanctificatio et redemptio, 1 Cor. 1, 30.
87] Paulus in Epistola ad Romanos praecipue de hoc loco disputat et proponit, quod gratis iustificemur fide, credentes nobis Deum placatum propter Christum. Et hanc propositionem capite tertio, quae statum universae disputationis continet, tradit: Arbitramur hominem fide iustificari, non ex operibus legis, 3, 28. Hic adversarii interpretantur ceremonias Leviticas. At Paulus non tantum de ceremoniis loquitur, sed de tota lege. Allegat enim infra, 7, 7, ex Decalogo: Non concupisces. Et si opera moralia mererentur remissionem peccatorum et iustificationem, etiam nihil opus esset Christo et promissione, et ruerent omnia illa, quae Paulus de promissione loquitur. Male etiam scriberet ad Ephesios, 2, 8, gratis nos salvatos esse, et donum Dei esse, non ex operibus. Item Paulus allegat Rom. 4, 1. 6 Abraham, allegat Davidem. At hi de circumcisione habuerunt mandatum Dei. Itaque si ulla opera iustificabant, necesse erat illa opera tunc, quum mandatum haberent, etiam iustificasse. Sed recte docet Augustinus Paulum de tota lege loqui, sicut prolixe disputat De Spiritu et Litera, ubi postremo ait: His igitur consideratis pertractatisque pro viribus, quas Dominus donare dignatur, colligimus non iustificari hominem praeceptis bonae vitae, nisi per fidem Iesu Christi [hoc est, non lege operum sed fidei, non littera, sed spiritu, non factorum meritis, sed gratuita gratia].
88] Et ne putemus temere excidisse Paulo sententiam, quod fides iustificet, longa disputatione munit et confirmat eam in quarto capite ad Romanos, et deinde in omnibus epistolis repetit. 89] Sic ait capite quarto ad Romanos 4, 5: Operanti merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum; ei autem, qui non operatur, credit autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam. Hic clare dicit fidem ipsam imputari ad iustitiam. Fides igitur est illa res, quam Deus pronuntiat esse iustitiam, et addit gratis imputari, et negat posse gratis imputari, si propter opera deberetur. Quare excludit etiam meritum operum moralium. Nam si his deberetur iustificatio coram Deo, non imputaretur fides ad iustitiam 90] sine operibus. Et postea, Rom. 4, 9: Dicimus enim, quod Abrahae imputata est 91] fides ad iustitiam. Capite 5, 1 ait: Iustificati ex fide, pacem habemus erga Deum, id est, habemus conscientias tranquillas et laetas 92] coram Deo. Rom. 10, 10: Corde creditur; ad iustitiam. Hic pronuntiat fidem esse 93] iustitiam cordis. Ad Gal. 2, 16: Nos in Christo Iesu credimus, ut iustificamur ex fide Christi et non ex operibus legis. Ad Eph. 2, 8: Gratia enim salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ne quis glorietur.
94] Iohannis, capite primo, v. 12: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 95] Iohannis 3, 14. 15: Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat. 96] Item v. 17: Non misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur.
97] Act. 13, 38. 39: Notum igitur sit vobis, viri fratres, quod per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur et ab omnibus, quibus non potuistis in lege iustificati. In hoc omnis, qui credit, iustificatur. Quomodo potuit clarius de officio Christi et de iustificatione dici? Lex, inquit, non iustificabat. Ideo Christus datus est, ut credamus nos propter ipsum iustificari. Aperte detrahit legi iustificationem. Ergo propter Christum iusti reputamur, quum credimus, nobis Deum placatum esse 98] propter ipsum. Act. 4, 11. 12: Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in aliquo alio salus. Neque enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Nomen autem Christi tantum fide apprehenditur. Igitur fiducia nominis Christi, non fiducia nostrorum operum salvamur. Nomen enim hic significat causam, quae allegatur, propter quam contingit salus. Et allegare nomen Christi est confidere nomine Christi, tamquam causa seu pretio, propter quod salvamur. 99] Act. 15, 9: Fide purificans corda eorum. Quare fides illa, de qua loquuntur apostoli, non est otiosa notitia, sed res, accipiens Spiritum Sanctum et iustificans nos.
100] Abacuc 2, 4: Iustus ex fide vivet. Hic primum dicit homines fide esse iustos, qua credunt Deum propitium esse, et addit, quod eadem fides vivificet, quia haec fides parit in corde pacem et gaudium et vitam aeternam.
101] Esaiae 53, 11: Notitia eius iustificabit multos. Quid est autem notitia Christi, nisi nosse beneficia Christi, promissiones, quas per evangelium sparsit in mundum? Et haec beneficia nosse, proprie et vere est credere in Christum, credere, quod, quae promisit Deus propter Christum, certo praestet.
102] Sed plena est Scriptura talibus testimoniis, quia alibi legem, alibi promissiones de Christo et de remissione peccatorum et de gratuita acceptatione propter Christum tradit.
103] Exstant et apud sanctos patres sparsim similia testimonia. Ambrosius enim inquit in Epistola ad Irenaeum quendam: Subditus autem mundus eo [Deo] per legem factus est, quia ex praescripto legis omnes conveniuntur et ex operibus legis nemo iustificatur, id est, quia per legem peccatum cognoscitur, sed culpa non relaxatur. Videbatur lex nocuisse, quae omnes fecerat peccatores, sed veniens Dominus Iesus peccatum omnibus, quod nemo poterat evitare, donavit et chirographum nostrum sui sanguinis effusione delevit. Hoc est, quod ait Rom. 5, 20: Abundavit peccatum per legem; superabundavit autem gratia per Iesum. Quia postquam totus mundus subditus factus est, totius mundi peccatum abstulit, sicut testificatus est Iohannes, Ioh. 1, 29, dicens: Ecce agnus Dei, ecce, qui tollit peccatum mundi. Et ideo nemo, glorietur in operibus, quia nemo factis suis iustificatur. Sed qui iustus est, donatum habet, quia post lavacrum iustificatos est. Fides ergo est, quae liberat per sanguinem Christi, quia beatus ille, cui peccatum remittitur et venia donatur, Ps. 32, 1. 104] Haec sunt Ambrosii verba, quae aperte patrocinantur nostrae sententiae; detrahit operibus iustificationem et tribuit fidei, quod liberet 105] per sanguinem Christi. Conferantur in unum acervum sententiarii omnes, qui magnificis titulis ornantur. Nam alii vocantur angelici, alii subtiles, alii irrefragabiles. Omnes isti lecti et relecti non tantum conferent ad intelligendum Paulum, quantum confert haec una Ambrosii sententia.
106] In eandem sententiam multa contra Pelagianos scribit Augustinus. De Spiritu et Litera sic ait: Ideo quippe proponitur iustitia legis, quod qui fecerit eam, vivet in illa, ut quum quisque infirmitatem suam cognoverit, non per suas vires neque per literam ipsius legis, quod fieri non potest, sed per fidem concilians iustificatorem perveniat et faciat et vivat in ea. Opus rectum, quod qui; fecerit, vivet in eo, non fit nisi in iustificato. Iustificatio autem ex fide impetratur. Hic; clare dicit iustificatorem fide conciliari et iustificationem fide impetrari. Et paulo post: Ex lege timemus Deum, ex fide speramus in Deum. Sed timentibus poenam absconditur gratia, sub quo timore anima laborans etc. per fidem confugiat ad misericordiam Dei, ut, det, quod iubet. Hic docet lege terreri corda, fide autem consolationem capere, et docet prius fide apprehendere misericordiam, quam legem facere conemur. Recitabimus paulo post et alia quaedam.
107] Profecto mirum est, adversarios tot locis Scripturae nihil moveri, quae aperte tribuunt iustificationem fidei, et quidem 108] detrahunt operibus. Num frustra existimant toties idem repeti? Num arbitrantur excidisse Spiritui Sancto non animadvertenti 109] has voces? Sed excogitaverunt etiam cavillum, quo eludunt. Dicunt de fide formata accipi debere, hoc est, non tribuunt fidei iustificationem nisi propter dilectionem. Imo prorsus non tribuunt fidei iustificationem, sed tantum dilectioni, quia somniant fidem posse 110] stare cum peccato mortali. Quorsum hoc pertinet, nisi ut promissionem iterum aboleant et redeant ad legem? Si fides accipit remissionem peccatorum propter dilectionem, semper erit incerta remissio peccatorum, quia nunquam diligimus tantum, quantum debemus; imo non diligimus, nisi certo statuant corda, quod donata sit nobis remissio peccatorum. Ita adversarii, dum requirunt, fiduciam propriae dilectionis in remissione peccatorum et iustificatione, evangelium dei gratuita remissione peccatorum prorsus abolent; quum tamen dilectionem illam neque praestent neque intelligent, nisi credant gratis accipi remissionem peccatorum.
111] Nos quoque dicimus, quod dilectio fidem sequi debeat, sicut et Paulus ait Gal. 5, 6: In Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides per dilectionem efficax. 112] Neque tamen ideo sentiendum est, quod fiducia huius dilectionis aut propter hanc dilectionem accipiamus remissionem peccatorum et reconciliationem, sicut neque accipimus remissionem peccatorum propter alia opera sequentia, sed sola fide, et quidem fide proprie dicta, accipitur remissio peccatorum, quia promissio non potest accipi nisi fide. 113] Est autem fides proprie dicta, quae assentitur promissioni; de 114] hac fide loquitur Scriptura. Et quia accipit remissionem peccatorum et reconciliat nos Deo, prius hac fide iusti reputamur propter Christum, quam diligimus ac legem facimus, etsi necessario sequitur dilectio. 115] Neque vero haec fides est otiosa notitia, nec potest stare cum peccato mortali, sed est opus Spiritus Sancti, quo liberamur a morte, quo eriguntur et vivificantur perterrefactae mentes. 116] Et quia sola haec fides accipit remissionem peccatorum et reddit nos acceptos Deo et affert Spiritum Sanctum, rectius vocari gratia gratum faciens poterat, quam effectus sequens, videlicet dilectio.
117] Hactenus satis copiose ostendimus et testimoniis Scripturae et argumentis ex Scriptura sumptis, ut res magis fieret perspicua, quod sola fide consequimur remissionem peccatorum propter Christum, et quod sola fide iustificemur, hoc est, ex iniustis iusti efficiamur seu regeneremur. 118] Facile autem iudicari potest, quam necessaria sit huius fidei cognitio, quia in hac una conspicitur Christi officium, hac una accipimus Christi beneficia, haec una affert certam et firmam 119] consolationem piis mentibus. Et oportet in ecclesia exstare doctrinam, ex qua concipiant pii certam spem salutis. Nam adversarii infeliciter consulunt hominibus, dum iubent dubitare, utrum consequamur remissionem peccatorum. Quomodo in morte sustentabunt se isti, qui de hac fide nihil audiverunt, qui putant dubitandum esse, utrum consequantur remissionem peccatorum? Praeterea 120] necesse est retineri in ecclesia Christi evangelium, hoc est, promissionem, quod gratis propter Christum remittuntur peccata. Id evangelium penitus abolent, qui de hac fide, 121] de qua loquimur, nihil docent. At scholastici ne verbum quidem de hac fide tradunt. Hos sequuntur adversarii nostri et improbant hanc fidem. Nec vident se totam promissionem gratuitae remissionis peccatorum et iustitiae Christi abolere improbata hac fide.

(Art. III) De Dilectione et Impletione Legis.
1] Hic obiiciunt adversarii: Si vis in vitam ingredi, serva mandata, Matth. 19, 17; item: Factores legis iustificabuntur, Rom. 2, 13; et alia multa similia de lege et operibus, ad quae priusquam respondemus, dicendum est, quid nos de dilectione et impletione legis sentiamus.
2] Scriptum est apud prophetam, Ier. 31, 33: Dabo legem meam in corda eorum. Et Rom. 3, 31 ait Paulus, legem stabiliri non aboleri per fidem. Et Christus ait Matth. 19, 17: Si vis ingredi in vitam, serva mandata. Item 1 Cor. 13, 3: Si dilectionem non habeam, nihil sum. 3] Hae sententiae et similes testantur, quod oporteat legem in nobis inchoari et magis magisque fieri. Loquimur autem non de ceremoniis, sed de illa lege, quae praecipit de motibus cordis, videlicet de Decalogo. 4] Quia vero fides affert Spiritum Sanctum et parit novam vitam in cordibus, necesse est, quod pariat spirituales motus in cordibus. Et qui sint illi motus, ostendit propheta, Ier. 31, 33, quum ait: Dabo legem meam in corda eorum. Postquam igitur fide iustificati et renati sumus, incipimus Deum timere, diligere, petere et exspectare ab eo auxilium, gratias agere et praedicare et obedire ei in afflictionibus. Incipimus et diligere proximos, quia corda habent spirituales et sanctos motus.
5] Haec non possunt fieri, nisi postquam fide iustificati sumus et renati accipimus Spiritum Sanctum. Primum quia lex non potest fieri sine Christo. Item lex non potest 6] fieri sine Spiritu Sancto. At Spiritus Sanctus accipitur fide, iuxta illud Pauli, Gal. 3, 14: Ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. 7] Item quomodo potest humanum cor diligere Deum, dum sentit eum horribiliter irasci et opprimere nos temporalibus et perpetuis calamitatibus? Lex autem semper accusat nos, semper ostendit irasci 8] Deum. Non igitur dirigitur Deus, nisi postquam apprehendimus fide misericordiam. Ita demum fit obiectum amabile.
9] Quamquam igitur civilia opera, hoc est, externa opera legis, sine Christo et sine Spiritu Sancto aliqua ex parte fieri possint, tamen apparet ex his, quae diximus: illa, quae sunt proprie legis divinae, hoc est, affectus cordis erga Deum, qui praecipiuntur in prima tabula, non posse fieri sine Spiritu 10] Sancto. Sed adversarii nostri sunt suaves theologi; intuentur secundam tabulam et politica opera, primam nihil curant, quasi nihil pertineat ad rem, aut certe tantum externos cultus requirunt. Illam aeternam legem et longe positam supra omnium creaturarum sensum atque intellectum, Deut. 6, 5: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, prorsus non considerant.
11] At Christus ad hoc datus est, ut propter eum donentur nobis remissio peccatorum et Spiritus Sanctus, qui novam et aeternam vitam ac aeternam iustitiam in nobis pariat. Quare non potest lex vere fieri nisi accepto Spiritu Sancto per fidem. Ideo Paulus dicit, legem stabiliri per fidem, non aboleri; quia lex ita demum fieri potest, quum contingit 12] Spiritus Sanctus. Et Paulus docet 2 Cor. 3, 15 sq.: Velamen, quo facies Mosis tecta est, non posse tolli nisi fide in Christum, qua accipitur Spiritus Sanctus. Sic enim ait: Sed usque in hodiernum diem, quum legitur Moses, velamen positum est super cor eorum; quum autem conversi fuerint ad Deum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 13] Velamen intelligit Paulus humanam opinionem de tota lege, Decalogo et ceremoniis, videlicet quod hypocritae putant externa et civilia opera satisfacere legi Dei, et sacrificia et cultus ex opere operato iustificare coram Deo. 14] Tunc autem detrahitur nobis hoc velamen, hoc est, eximitur hic error, quando Deus ostendit cordibus nostris immunditiem nostram et magnitudinem peccati. Ibi primum videmus nos longe abesse ab impletione legis. Ibi agnoscimus, quomodo caro secura atque otiosa non timeat Deum, nec vere statuat respici nos a Deo, sed casu nasci et occidere homines. Ibi experimur nos non credere, quod Deus ignoscat et exaudiat. Quum autem audito evangelio et remissione peccatorum fide erigimur, concipimus Spiritum Sanctum, ut iam recte de Deo sentire possimus, et timere Deum et credere ei etc. Ex his apparet, non posse legem sine Christo et sine Spiritu Sancto fieri.
15] Profitemur igitur, quod necesse sit inchoari in nobis et subinde magis magisque fieri legem. Et complectimur simul utrumque, videlicet spirituales motus et externa bona opera. Falso igitur calumniantur nos adversarii, quod nostri non doceant bona opera, quum ea non solum requirant, sed etiam ostendant, quomodo fieri possint. 16] Eventus coarguit hypocritas, qui suis viribus conantur legem facere, quod non possint praestare, 17] quae conantur. Longe enim imbecillior est humana natura, quam ut suis viribus resistere diabolo possit, qui habet captivos omnes, qui non sunt liberati per fidem. 18] Potentia Christi opus est adversus diabolum, videlicet, ut, quis scimus nos propter Christum exaudiri et habere promissionem, petamus, ut gubernet et propugnet nos Spiritus Sanctus, ne decepti erremus, ne impulsi contra voluntatem Dei aliquid suscipiamus. Sicut Psalmus, 68, 19, docet: Captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Christus enim vicit diabolum et dedit nobis promissionem et Spiritum Sanctum, ut auxilio divino vincamus et ipsi. Et 1 Ioh. 3, 8: Ad hoc apparuit Filius Dei, ut solvat opera diaboli. 19] Deinde non hoc tantum docemus, quomodo fieri lex possit, sed etiam quomodo Deo placeat, si quid fit, videlicet non quia legi satisfaciamus, sed quia sumus in Christo, sicut paulo post dicemus. Constat igitur nostros requirere bona opera. 20] Imo addimus et hoc, quod impossibile sit, dilectionem Dei, etsi exigua est, divellere a fide, quia per Christum acceditur ad Patrem, et accepta remissione peccatorum vere iam statuimus nos habere Deum, hoc est, nos Deo curae esse, invocamus, agimus gratias, timemus, diligimus, sicut Iohannes docet in prima epistola. Nos diligimus eum, inquit 1 Ioh. 4, 19, quia prior dilexit nos, videlicet, quia dedit pro nobis Filium et remisit nobis peccata. Ita significat praecedere fidem, sequi 21] dilectionem. Item fides illa, de qua loquimur, existit in poenitentia, hoc est, concipitur in terroribus conscientiae, quae sentit iram Dei adversus nostra peccata, et quaerit remissionem peccatorum et liberari a peccato. Et in talibus terroribus et aliis afflictionibus debet haec fides crescere et confirmari. Quare 22] non potest existere in his, qui secundum carnem vivunt, qui delectantur cupiditatibus suis et obtemperant eis. Ideo Paulus ait Rom. 8, 1: Nulla nunc damnatio est his, qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum Spiritum. Item v. 12. 13: Debitores sumus, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; sin autem Spiritu actiones corporis mortificabitis, vivetis. 23] Quare fides illa, quae accipit remissionem peccatorum in corde perterrefacto et fugiente peccatum, non manet in his, qui obtemperant cupiditatibus, nec existit cum mortali peccato.
24] Ex his effectibus fidei excerpunt adversarii unum, videlicet dilectionem, et docent, quod dilectio iustificet. Ita manifeste apparet, eos tantum docere legem. Non prius docent accipere remissionem peccatorum per fidem. Non docent de mediatore Christo, quod propter Christum habeamus Deum propitium, sed propter nostram dilectionem. Et tamen qualis sit illa dilectio, non dicunt, neque 25] dicere possunt. Praedicant se legem implere, quum haec gloria proprie debeatur Christo; et fiduciam propriorum operum opponunt iudicio Dei, dicunt enim se de condigno mereri gratiam et vitam aeternam. Haec est simpliciter impia et vana fiducia. Nam in hac vita non possumus legi satisfacere, quia natura carnalis non desinit malos affectus parere, etsi his resistit Spiritus in nobis.
26] Sed quaerat aliquis: Quum et nos fateamur dilectionem esse opus Spiritus Sancti, quumque sit iustitia, quia est impletio legis, cur non doceamus, quod iustificet? Ad hoc respondendum est: Primum hoc certum est, quod non accipimus remissionem peccatorum neque per dilectionem, neque propter dilectionem nostram, sed propter Christum sola fide. 27] Sola fides, quae intuetur in promissionem et sentit ideo certo statuendum esse, quod Deus ignoscat, quia Christus non sit frustra mortuus etc., vincit terrores peccati et mortis. 28] Si quis dubitat, utrum remittantur sibi peccata, contumelia afficit Christum, quum peccatum suum iudicat maius aut efficacius esse quam mortem et promissionem Christi; quum Paulus dicat Rom. 5, 20, gratiam exuberare supra peccatum, hoc est, misericordiam 29] ampliorem esse quam peccatum. Si quis sentit se ideo consequi remissionem peccatorum, quia diligit, afficit contumelia Christum et comperiet in iudicio Dei, hanc fiduciam propriae iustitiae impiam et inanem esse. Ergo necesse est, quod fides reconciliet et 30] iustificet. Et sicut non accipimus remissionem peccatorum per alias virtutes legis seu propter eas, videlicet propter patientiam, castitatem, obedientiam erga magistratus etc., et tamen has virtutes sequi oportet: ita neque propter dilectionem Dei accipimus remissionem peccatorum, etsi sequi eam necesse est. 31] Ceterum nota est consuetudo sermonis, quod interdum eodem verbo causam et effectus complectimur κατὰ συνεκδοχήν. Ita Lucae 7, 47 ait Christus: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Interpretatur enim se ipsum Christus, quum addit v. 50: Fides tua salvam te fecit. Non igitur voluit Christus, quod mulier illo opere dilectionis merita esset remissionem peccatorum. Ideo enim clare dicit: Fides tua salvam te fecit. 32] At fides est, quae apprehendit misericordiam propter verbum Dei gratis. Si quis hoc negat fidem esse, prorsus non intelligit, 33] quid sit fides. Et ipsa historia hoc loco ostendit, quid vocet dilectionem. Mulier venit hanc afferens de Christo opinionem, quod apud ipsum quaerenda esset remissio peccatorum. Hic cultus est summus cultus Christi. Nihil potuit maius tribuere Christo. Hoc erat vere Messiam agnoscere, quaerere apud eum remissionem peccatorum. Porro sic de Christo sentire, sic colere, sic complecti Christum est vere credere. Christus autem usus est verbo dilectionis non apud mulierem, sed adversus Pharisaeum, quia totum cultum Pharisaei cum toto cultu mulieris comparabat. Obiurgat Pharisaeum, quod non agnosceret ipsum esse Messiam, etsi haec externa officia ipsi praestaret, ut hospiti, viro magno et sancto. Ostendit mulierculam et praedicat huius cultum, unguenta, lacrimas etc., quae omnia erant signa fidei et confessio quaedam, quod videlicet apud Christum quaereret remissionem peccatorum. Magnum profecto exemplum est, quod non sine causa commovit Christum, ut obiurgaret Pharisaeum, virum sapientem et honestum, sed non credentem. Hanc ei impietatem exprobrat et admonet eum exemplo mulierculae, significans turpe ei esse, quod, quum indocta muliercula credat Deo, ipse legis doctor non credat, non agnoscat Messiam, non quaerat apud eum remissionem peccatorum et salutem. 34] Sic igitur totum cultum laudat, ut saepe fit in Scripturis, ut uno verbo multa complectamur; ut infra latius dicemus in similibus locis, ut Luc. 11, 41: Date eleemosynam, et omnia erunt munda. Non tantum eleemosynas requirit, sed etiam iustitiam fidei. Ita hic ait: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum, id est, quia me vere coluit fide et exercitiis et signis fidei. Totum cultum comprehendit. Interim tamen hoc docet, quod proprie accipiatur fide remissio peccatorum, etsi dilectio, confessio et alii boni fructus sequi debeant. Quare non hoc vult, quod fructus illi sint pretium, sint propitiatio, propter quam detur remissio peccatorum, quae reconciliet nos Deo. 35] De magna re disputamus, de honore Christi, et unde petant bonae mentes certam et firmam consolationem, utrum fiducia collocanda sit 36] in Christum, an in opera nostra. Quodsi in opera nostra collocanda erit, detrahitur Christo bonos mediatoris et propitiatoris. Et tamen comperiemus in iudicio Dei, hanc fiduciam vanam esse et conscientiam inde ruere in desperationem. Quodsi remissio peccatorum et reconciliatio non contingit gratis propter Christum, sed propter nostram dilectionem, nemo habiturus est remissionem peccatorum, nisi ubi totam legem fecerit, quia lex non iustificat, donec nos accusare potest. 37] Patet igitur, quum iustificatio sit reconciliatio propter Christum, quod fide iustificemur, quia certissimum est sola fide accipi remissionem peccatorum.
38] Nunc igitur respondeamus ad illam obiectionem, quam supra proposuimus. Recte cogitant adversarii dilectionem esse legis impletionem, et obedientia erga legem certe est iustitia; sed hoc fallit eos, quod putant, nos ex lege iustificari. Quum autem non iustificemur ex lege, sed remissionem peccatorum et reconciliationem accipiamus fide propter Christum, non propter dilectionem aut legis impletionem, sequitur necessario, quod fide in Christum iustificemur
39] Deinde illa legis impletio seu obedientia erga legem est quidem iustitia, quum est integra, sed in nobis est exigua et immunda. Ideo non placet propter seipsam, non est accepta propter seipsam. 40] Quamquam autem ex his, quae supra dicta sunt, constet iustificationem non solum initium renovationis significare, sed reconciliationem, qua etiam postea accepti sumus: tamen nunc multo clarius perspici poterit, quod illa inchoata legis impletio non iustificat, quia tantum est accepta propter fidem. Nec est confidendum, quod propria perfectione et impletione legis coram Deo iusti reputemur, ac non potius propter Christum:
41] Primum, quia Christus non desinit esse mediator, postquam renovati sumus. Errant, qui fingunt eum tantum primam gratiam meritum esse, nos postea placere nostra legis impletione et mereri vitam aeternam. Manet 42] mediator Christus, et semper statuere debemus, quod propter ipsum habeamus placatum Deum, etiamsi nos indigni simus. Sicut Paulus 1 Cor. 4, 4 aperte docet, quum ait: Nihil mihi conscius sum, sed in hoc non iustificatus sum; sed sentit se fide reputari iustum propter Christum, iuxta illud: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, Ps. 32, 1; Rom. 4, 7. Illa autem remissio semper accipitur fide. Item imputatio iustitiae evangelii est ex promissione; igitur semper accipitur fide, semper statuendum est, quod fide 43] propter Christum iusti reputemur. Si renati postea sentire deberent, se acceptos fore propter impletionem legis, quando esset conscientia certa, se placere Deo, quum nunquam legi satisfaciamus? 44] Ideo semper ad promissionem recurrendum est, hac sustentanda est infirmitas nostra, et statuendum nos propter Christum iustos reputari, qui sedet ad dextram Patris et perpetuo interpellat pro nobis, Rom. 8, 34. Hunc pontificem contumelia afficit, si quis sentit se iam iustum et acceptum esse propter propriam impletionem legis, non propter illius promissionem. Nec intelligi potest, quomodo fingi queat homo iustus esse coram Deo, excluso propitiatore et mediatore Christo.
45] Item, quid opus est longa disputatione? Tota Scriptura, tota ecclesia clamat legi non satisfieri. Non igitur placet illa inchoata legis impletio propter seipsam, sed propter 46] fidem in Christum. Alioqui lex semper accusat nos. Quis enim satis diligit, aut satis timet Deum? Quis satis patienter sustinet afflictiones a Deo impositas? Quis non saepe dubitat, utrum Dei consilio an casu regantur res humanae? Quis non saepe dubitat, utrum a Deo exaudiatur? Quis non saepe stomachatur, quod impii fortuna meliore utuntur quam pii, quod pii ab impiis opprimuntur? Quis satisfacit vocationi suae? Quis diligit proximum sicut seipsum? Quis non irritatur 47] a concupiscentia? Ideo Paulus inquit Rom. 7, 19: Non quod volo, bonum, hoc facio, sed quod nolo malum. Item v. 25: Mente servio legi Dei, carne autem servio legi peccati. Hic aperte praedicat se legi peccati servire. Et David ait Ps. 143, 2: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Hic etiam servus Dei deprecatur iudicium. Item Ps. 32, 2: Beatus vir, cui non imputat Dominus peccatum. Semper igitur in hac infirmitate nostra adest peccatum, quod imputari poterat, de quo paulo post inquit, v. 6: Pro hoc orabit ad te omnis sanctus. Hic ostendit sanctos etiam oportere petere remissionem 48] peccatorum. Plus quam caeci sunt, qui malos affectus in carne non sentiunt esse peccata, de quibus Paulus Gal. 5, 17 dicit: Caro concupiscit adversus Spiritum, Spiritus adversus carnem. 49] Caro diffidit Deo, confidit rebus praesentibus, quaerit humana auxilia in calamitate, etiam contra voluntatem Dei, fugit afflictiones, quas debebat tolerare propter mandatum Dei, dubitat de Dei misericordia etc. Cum talibus affectibus luctatur Spiritus Sanctus in cordibus, ut eos reprimat ac mortificet, et inferat novos 50] spirituales motus. Sed de hoc loco infra plura testimonia colligemus, quamquam ubique obvia sunt, non solum in Scripturis, sed etiam in sanctis patribus.
51] Praeclare inquit Augustinus: Omnia mandata Dei implentur, quando, quidquid non fit, ignoscitur. Requirit igitur fidem, etiam in bonis operibus, ut credamus nos placere Deo propter Christum nec opera ipsa per 52] se digna esse, quae placeant. Et Hieronymus contra Pelagianos: Tunc ergo iusti sumus, quando nos peccatores fatemur, et iustitia nostra non ex proprio merito, sed ex Dei consistit misericordia. 53] Oportet igitur adesse fidem in illa inchoata legis impletione, quae statuat, nos propter Christum habere Deum placatum. Nam misericordia non potest apprehendi nisi fide, sicut supra 54] aliquoties dictum est. Quare quum ait Paulus Rom. 3, 31, legem stabiliri per fidem, non solum hoc intelligi oportet, quod fide renati concipiant Spiritum Sanctum, et habeant motus consentientes legi Dei, sed multo maxime refert et hoc addere, quod sentire nos oportet, quod procul a perfectione legis absimus. 55] Quare non possumus statuere, quod coram Deo iusti reputemur propter nostram impletionem legis, sed quaerenda est alibi iustificatio, ut conscientia fiat tranquilla. Non enim sumus iusti coram Deo, donec fugientes iudicium Dei irascimur Deo. 56] Sentiendum est igitur, quod reconciliati fide propter Christum iusti reputemur, non propter legem aut propter opera nostra, sed quod haec inchoata impletio legis placeat propter fidem, et quod propter fidem non imputetur hoc, quod deest impletioni legis, etiamsi conspectus impuritatis nostrae perterrefacit nos. Iam si est alibi quaerenda iustificatio, ergo nostra dilectio 57] et opera non iustificant. Longe supra nostram munditiem, imo longe supra ipsam legem collocari debent mors et satisfactio Christi, nobis donata, ut statuamus nos propter illam satisfactionem habere propitium Deum, non propter nostram impletionem legis.
58] Hoc docet Paulus ad Gal. 3, 13, quum ait: Christus redemit nos a maledictione legis, factus pro nobis maledictum, hoc est, lex damnat omnes homines, sed Christus, quia sine peccato subiit poenam peccati et victima pro nobis factus est, sustulit illud ius legis, ne accuset, ne damnet hos, qui credunt in ipsum, quia ipse est propitiatio pro eis, propter quam nunc iusti reputantur. Quum autem iusti reputentur, lex non potest eos accusare aut damnare, etiamsi re ipsa legi non satisfecerint. In eandem sententiam scribit ad Colossenses, 2, 10: In Christo consummati estis; quasi dicat: etsi adhuc procul abestis a perfectione legis, tamen non damnant vos reliquiae peccati, quia propter Christum habemus reconciliationem certam et firmam, si creditis, etiamsi haeret peccatum in carne vestra.
59] Semper debet in conspectu esse promissio, quod Deus propter suam promissionem, propter Christum, velit esse propitius, velit iustificare, non propter legem aut opera nostra. In hac promissione debent pavidae conscientiae quaerere reconciliationem et iustificationem, hac promissione debent se sustentare ac certo statuere, quod habeant Deum propitium propter Christum, propter suam promissionem. Ita nunquam possunt opera conscientiam reddere pacatam, 60] sed tantum promissio. Si igitur praeter dilectionem et opera alibi quaerenda est iustificatio et pax conscientiae, ergo dilectio et opera non iustificant, etsi sunt virtutes et iustitiae legis, quatenus sunt impletio legis. Et eatenus haec obedientia legis iustificat iustitia legis. Sed haec imperfecta iustitia legis non est accepta Deo nisi propter fidem. Ideo non iustificat, id est, neque reconciliat, neque regenerat, neque per se facit acceptos coram Deo.
61] Ex his constat sola fide nos iustificat coram Deo, quia sola fide accipimus remissionem peccatorum et reconciliationem propter Christum, quia reconciliatio seu iustificatio est res promissa propter Christum, non propter legem. Itaque sola fide accipitur, etsi donato Spiritu Sancto sequitur legis impletio.

Responsio ad Argumenta Adversariorum.
62] Cognitis autem huius causae fundamentis, videlicet discrimine legis et promissionum seu evangelii, facile erit diluere ea, quae adversarii obiiciunt. Citant enim dicta de lege et operibus et omittunt dicta de promissionibus. 63] Semel autem responderi ad omnes sententias de lege potest, quod lex non possit fieri sine Christo, et si qua fiunt civilia opera sine Christo, non placent Deo. Quare quum praedicantur opera, necesse est addere, quod fides requiratur, quod propter fidem praedicentur, quod sint fructus et testimonia fidei. 64] Ambiguae et periculosae causae multas et varias solutiones gignunt. Verum est enim illud veteris poetae:
Ὁ δʼ ἄδικος λόγος
νοσω̃ν ἐν αὑτῳ̃ φαρμάκων δει̃ται σοφω̃ν.
Sed in bonis et firmis causis una atque altera solutio, sumpta ex fontibus, corrigit omnia, quae videntur offendere. Id fit et in hac nostra causa. Nam illa regula, quam modo recitavi, interpretatur omnia dicta, quae de lege 65] et operibus citantur. Fatemur enim Scripturam alibi legem, alibi evangelium seu gratuitam promissionem peccatorum propter Christum tradere. Verum adversarii nostri simpliciter abolent gratuitam promissionem, quum negant, quod fides iustificet, quum docent, quod propter dilectionem et opera nostra accipiamus remissionem peccatorum et 66] reconciliationem. Si pendet ex conditione operum nostrorum remissio peccatorum, prorsus erit incerta. Erit igitur abolita promissio. 67] Proinde nos revocamus pias mentes ad considerandas promissiones, et de gratuita remissione peccatorum et reconciliatione, quae fit per fidem in Christum, docemus. Postea addimus et doctrinam legis. Et haec oportet ὀρθοτομει̃ν, ut ait Paulus 2 Tim. 2, 15. Videndum est, quid legi, quid promissionibus Scriptura tribuat. Sic enim laudat opera, ut non tollat gratuitam promissionem.
68] Sunt enim facienda opera propter mandatum Dei, item ad exercendam fidem, item propter confessionem et gratiarum actionem. Propter has causas necessario debent bona opera fieri, quae, quamquam fiunt in carne nondum prorsus renovata, quae retardat motus Spiritus Sancti et aspergit aliquid de sua immunditie, tamen propter fidem sunt opera sancta, divina, sacrificia et politia Christi regnum suum ostendentis coram hoc mundo. In his enim sanctificat corda et reprimit diabolum, et ut retineat evangelium inter homines, foris opponit regno diaboli confessionem sanctorum et in nostra imbecillitate declarat potentiam suam. 69] Pauli apostoli, Athanasii, Augustini et similium, qui docuerunt ecclesias, pericula, labores, conciones sunt sancta opera, sunt vera sacrificia Deo accepta, sunt certamina Christi, 70] per quae repressit diabolum et depulit ab his, qui crediderunt. Labores Davidis in gerendis bellis et in administratione domestica sunt opera sancta, sunt vera sacrificia, sunt certamina Dei, defendentis illum populum, qui habebat Verbum Dei, adversus 71] diabolum, ne penitus extingueretur notitia Dei in terris. Sic sentimus etiam de singulis bonis operibus in infimis vocationibus et in privatis. Per haec opera triumphat Christus adversus diabolum, ut quod Corinthii, 1 Cor. 16, 1, conferebant eleemosynam, sanctum opus erat et sacrificium et certamen Christi adversus diabolum, qui laborat, ne quid flat 72] ad laudem Dei. Talia opera vituperare, confessionem doctrinae, afflictiones, officia caritatis, mortificationes carnis, profecto esset vituperare externam regni Christi inter homines 73] politiam. Atque hic addimus etiam de praemiis et de merito. Docemus operibus fidelium proposita et promissa esse praemia. Docemus bona opera meritoria esse, non remissionis peccatorum, gratiae aut iustificationis (haec enim tantum fide consequimur), sed aliorum praemiorum corporalium et spiritualium in hac vita et post hanc vitam, quia Paulus 74] inquit 1 Cor. 3, 8: Unusquisque recipiet mercedem iuxta suum laborem. Erunt igitur dissimilia praemia propter dissimiles labores. At remissio peccatorum similis et aequalis est omnium, sicut unus est Christus, et offertur gratis omnibus, qui credunt sibi propter Christum remitti peccata. Accipitur igitur tantum fide remissio peccatorum et iustificatio, non propter ulla opera, sicut constat in terroribus conscientiae, quod non possunt irae Dei opponi ulla nostra opera, sicut Paulus clare dicit Rom. 5, 1: Fide iustificati, pacem habemus erga Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et accessum habemus fide etc. 75] Fides autem, quia filios Dei facit, facit et coheredes Christi. Itaque quia iustificationem non meremur operibus nostris, qua efficimur filii Dei et coheredes Christi, non meremur vitam aeternam operibus nostris. Fides enim consequitur, quia fides iustificat nos, et habet placatum Deum. Debetur autem iustificatis iuxta illud Rom. 8, 30: Quos iustificavit, eosdem et glorificarit. 76] Paulus Eph. 6, 2 sq. commendat nobis praeceptum de honorandis parentibus mentione praemii, quod additur illi praecepto, ubi non vult, quod obedientia erga parentes iustificet 77] nos coram Deo; sed postquam fit in iustificatis, meremur alia magna praemia. Deus tamen varie exercet sanctos et saepe differt praemia iustitiae operum, ut discant non confidere sua iustitia, ut discant quaerere voluntatem Dei magis quam praemia, sicut apparet in Iobo, in Christo et aliis sanctis. Et de hac re docent nos multi psalmi, qui consolantur nos adversus felicitatem impiorum, ut Ps. 37, 1: Noli aemulari. Et Christus ait Matth. 5, 10: Beati, qui 78] persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. His 79] praeconiis bonorum operum moventur haud dubie fideles ad bene operandum. Interim etiam praedicatur doctrina poenitentiae adversus impios, qui male operantur, ostenditur ira 80] Dei, quam mutatus est omnibus, qui non agunt poenitentiam. Laudamus igitur et requirimus bona opera et multas ostendimus causas, quae fieri debeant.
Sic de operibus docet et Paulus, quum inquit Rom. 4, 9 sq., Abraham accepisse circumcisionem, non ut per illud opus iustificaretur. Iam enim fide consecutus erat, ut iustus reputaretur. Sed accessit circumcisio, ut haberet in corpore scriptum signum, quo commonefactus exerceret fidem, quo etiam confiteretur fidem coram aliis et alios ad credendum suo 81] testimonio invitaret. Abel fide gratiorem hostiam obtulit, Hebr. 11, 4. Quia igitur fide iustus erat, ideo placuit sacrificium, quod faciebat, non ut per id opus mereretur remissionem peccatorum et gratiam, sed ut fidem suam exerceret et ostenderet aliis ad invitandos eos ad credendum.
82] Quum hoc modo bona opera sequi fidem debeant, longe aliter utuntur operibus homines, qui non possunt credere ac statuere in corde, sibi gratis ignosci propter Christum, se habere Deum propitium gratis propter Christum. Hi, quum vident opera sanctorum, humano more iudicant, sanctos promeruisse remissionem peccatorum et gratiam per haec opera. Ideo imitantur ea et sentiunt se per opera similia mereri remissionem peccatorum et gratiam, sentiunt se per illa opera placare iram Dei et consequi, ut propter illa opera iusti reputentur. 83] Hanc impiam opinionem in operibus damnamus. Primum, quia obscurat gloriam Christi, quum homines proponunt Deo haec opera tamquam pretium et propitiationem. Hic bonos, debitus uni Christo, tribuitur nostris operibus. Secundo, neque tamen inveniunt conscientiae pacem in his operibus, sed alia super alia in veris terroribus cumulantes tandem desperant, quia nullum opus satis mundum inveniunt. Semper accusat lex et parit iram. Tertio, tales nunquam assequuntur notitiam Dei; quia enim irati fugiunt Deum iudicantem et affligentem, nunquam sentiunt se exaudiri. 84] At fides ostendit praesentiam Dei, postquam constituit, quod Deus gratis ignoscat et exaudiat.
85] Semper autem in mundo haesit impia opinio de operibus. Gentes habebant sacrificia, sumpta a patribus. Horum opera imitabantur, fidem non tenebant, sed sentiebant opera illa propitiationem et pretium esse, propter quod Deus reconciliaretur ipsis. 86] Populus in lege imitabatur sacrificia hac opinione, quod propter illa opera haberent placatum Deum, ut ita loquamur, ex opere operato. Hic videmus, quam vehementer obiurgent populum prophetae. Psalmo 50, 8: Non in sacrificiis arguam te. Et Ieremia 7, 22: Non praecepi de holocaustomatis. Tales loci damnant non opera, quae certe Deus praeceperat ut externa exercitia in hac politia, sed damnant impiam persuasionem, quod sentiebant se per illa opera placare iram Dei, et 87] fidem abiiciebant. Et quia nulla opera reddunt pacatam conscientiam, ideo subinde nova opera excogitantur praeter mandata Dei. Populus Israel viderat prophetas in excelsis sacrificasse. Porro sanctorum exempla maxime movent animos, sperantes se similibus operibus perinde gratiam consecuturos esse, ut illi consecuti sunt. Quare hoc opus mirabili studio coepit imitari populus, ut per id opus mereretur remissionem peccatorum, gratiam et iustitiam. At prophetae sacrificaverant in excelsis, non ut per illa opera mererentur remissionem peccatorum et gratiam, sed quia in illis locis docebant, ideo ibi testimonium fidei suae proponebant. 88] Populus audierat Abraham immolasse filium suum. Quare et ipsi, ut asperrimo ac difficillimo opere placarent iram Dei, mactaverunt filios. At Abraham non hac opinione immolabat filium, ut id opus esset pretium et propitiatio, propter quam iustus reputaretur. 89] Sic in ecclesia instituta est coena Domini, ut recordatione promissionum Christi, quarum in hoc signo admonemur, confirmetur in nobis fides et foris confiteamur fidem nostram et praedicemus beneficia Christi, sicut Paulus ait 1 Cor. 11, 26: Quoties feceritis, mortem Domini annunciabitis etc. Verum adversarii nostri contendunt missam esse opus, quod ex opere operato iustificat et tollit reatum culpae et poenae in his, pro quibus fit. Sic enim scribit Gabriel.
90] Antonius, Bernhardus, Dominicus, Franciscus et alii sancti patres elegerunt certum vitae genus vel propter studium, vel propter alia utilia exercitia. Interim sentiebant se fide propter Christum iustos reputari et habere propitium Deum, non propter illa propria exercitia. Sed multitudo deinceps imitata est non fidem patrum, sed exempla sine fide, ut per illa opera mererentur remissionem peccatorum, gratiam et iustitiam; non senserunt se haec gratis accipere propter propitiatorem Christum. Sic de omnibus operibus iudicat mundus, 91] quod sint propitiatio, qua placatur Deus, quod sint pretia, propter quae reputamur iusti. Non sentit Christum esse propitiatorem, non sentit, quod fide gratis consequamur, ut iusti reputemur propter Christum. Et tamen quum opera non possint reddere pacatam conscientiam, eliguntur subinde alia, fiunt novi cultus, nova vota, novi monachatus praeter mandatum Dei, ut aliquod magnum opus quaeratur, quod possit 92] opponi irae et iudicio Dei. Has impias opiniones de operibus adversarii tuentur contra Scripturam, At haec tribuere operibus nostris, quod sint propitiatio, quod mereantur remissionem peccatorum et gratiam, quod propter ea iusti coram Deo reputemur, non fide propter Christum propitiatorem, quid hoc aliud est, quam Christo detrahere honorem mediatoris et 93] propitiatoris? Nos igitur, etsi sentimus ac docemus, bona opera necessario facienda esse (debet enim sequi fidem inchoata legis impletio), tamen Christo suum honorem reddimus. sentimus ac docemus, quod fide propter Christum coram Deo iusti reputemur, quod non reputemur iusti propter opera sine mediatore Christo, quod non mereamur remissionem peccatorum, gratiam et iustitiam per opera, quod opera nostra non possimus opponere irae et iudicio Dei, quod opera non possint terrores peccati vincere, sed quod sola fide vincantur terrores peccati, 94] quod tantum mediator Christus per fidem opponendus sit irae et iudicio Dei. Si quis secus sentit, non reddit Christo debitum honorem, qui propositus est, ut sit propitiator, ut per ipsum 95] habeamus accessum ad Patrem. Loquimur autem nunc de iustitia, per quam agimus cum 96] Deo, non cum hominibus, sed qua apprehendimus gratiam et pacem conscientiae. Non potest autem conscientia pacata reddi coram Deo, nisi sola fide, quae statuit nobis Deum placatum esse propter Christum, iuxta illud, Rom. 5, 1: Iustificari ex fide, pacem habemus; quia iustificatio tantum est res gratis promissa propter Christum, quare sola fide semper coram Deo accipitur.
97] Nunc igitur respondebimus ad illos locos, quos citant adversarii, ut probent nos dilectione et operibus iustificari. Ex Corinthiis, 1 Cor. 13, 2, citant: Si omnem fidem habeam etc., caritatem autem non habeam, nihil sum. Et hic magnifice triumphant. Totam ecclesiam, aiunt, certificat Paulus, quod non iustificat sola fides. Facilis 98] autem responsio est, postquam ostendimus supra, quid de dilectione et operibus sentiamus. Hic locus Pauli requirit dilectionem. Hanc requirimus et nos. Diximus enim supra, oportere existere in nobis renovationem et inchoatam legis impletionem, iuxta illud, Ier. 31, 33: Dabo legem meam in corda eorum. Si quis dilectionem abiecerit, etiamsi habet magnam fidem, tamen non retinet eam. Non 99] enim retinet Spiritum Sanctum. Neque vero hoc loco tradit Paulus modum iustificationis, sed scribit his, qui, quum fuissent iustificari, cohortandi erant, ut bonos fructus ferrent, ne amitterent Spiritum Sanctum. Ac 100] praepostere faciunt adversarii: hunc unum locum citant, in quo Paulus docet de fructibus, alios locos plurimos omittunt, in quibus ordine disputat de modo iustificationis. Ad hoc in aliis locis, qui de fide loquuntur, semper ascribunt correctionem, quod debeant intelligi de fide formata. Hic nullam ascribunt correctionem, quod fide etiam opus sit sentiente, quod reputemur iusti propter Christum propitiatorem. Ita adversarii excludunt Christum a iustificatione et tantum docent iustitiam legis. Sed redeamus ad Paulum. 101] Nihil quisquam ex hoc textu amplius ratiocinari potest, quam quod dilectio sit necessaria. Id fatemur. Sicut necessarium est non furari. Neque vero recte ratiocinabitur, si quis inde velit hoc efficere: non furari necessarium est, igitur non furari iustificat; quia iustificatio non est certi operis approbatio, sed totius personae. Nihil igitur laedit nos hic Pauli locus; tantum ne affingant adversarii, quidquid ipsis libet. Non enim dicit, quod iustificet dilectio, sed quod nihil sim, id est, quod fides extinguatur, quamlibet magna contigerit. Non dicit, quod dilectio vincat terrores peccati et mortis, quod dilectionem nostram opponere pessimus irae ac iudicio Dei, quod dilectio nostra satisfaciat legi Dei, quod sine propitiatore Christo habeamus accessum ad Deum nostra dilectione, quod dilectione nostra accipiamus promissam remissionem peccatorum. Nihil horum dicit Paulus. Non igitur sentit, quod dilectio iustificet, quia tantum ita iustificamur, quum apprehendimus propitiatorem Christum et credimus nobis Deum propter Christum placatum esse. Nec est iustificatio somnianda omisso propitiatore Christo. 102] Tollant adversarii promissionem de Christo, aboleant evangelium, si nihil opus est Christo, si nostra dilectione possumus vincere mortem, si nostra dilectione sine propitiatore Christo 103] accessum habemus ad Deum. Adversarii corrumpunt pleraque loca, quia suas opiniones ad ea afferunt, non sumunt ex ipsis locis sententiam. Quid enim habet hic locus incommodi, si detraxerimus interpretationem, quam adversarii de suo assuunt, non intelligentes, quid sit iustificatio aut quomodo flat? Corinthii antea iustificati multa acceperant excellentia dona. Fervebant initia, ut fit. Deinde coeperunt inter eos existere simultates, ut significat Paulus, coeperunt fastidire bonos doctores. Ideo obiurgat eos Paulus, revocans ad officia dilectionis; quae, etiamsi sunt necessaria, tamen stultum fuerit somniare, quod opera secundae tabulae coram Deo iustificent, per quam agimus cum hominibus, non agimus proprie cum Deo. At in iustificatione agendum est cum Deo, placanda est ira eius, conscientia erga Deum pacificanda est. Nihil horum fit per opera secundae tabulae.
104] Sed obiiciunt praeferri dilectionem fidei et spei. Paulus enim ait 1 Cor. 13, 13: Maior horum caritas. Porro consentaneum est maximam et praecipuam virtutem iustificare. 105] Quamquam hoc loco Paulus proprie loquitur de dilectione proximi et significat, dilectionem maximam esse, quia plurimos fructus habet. Fides et spes tantum agunt cum Deo. At dilectio foris erga homines infinita habet officia, tamen largiamur sane adversariis, dilectionem Dei et proximi maximam virtutem esse, quia hoc summum praeceptum est: Diliges Dominum Deum, Matth. 22, 37. Verum quomodo inde ratiocinabuntur, quod dilectio iustificet? 106] Maxima virtus, inquiunt, iustificat. Imo, sicut lex etiam maxima seu prima non iustificat, ita nec maxima virtus legis. Sed illa virtus iustificat, quae apprehendit Christum, quae communicat nobis Christi merita, qua accipimus gratiam et pacem a Deo. Haec autem virtus fides est. Nam, ut saepe dictum est, fides non tantum notitia est, sed multo magis velle accipere seu apprehendere ea, quae in promissione de Christo offeruntur. 107] Est autem et haec obedientia erga Deum, velle accipere oblatam promissionem, non minus λατρεία, quam dilectio. Vult sibi credi Deus, vult nos ab ipso bona accipere, et id pronuntiat esse verum cultum.
108] Ceterum adversarii tribuunt dilectioni iustificationem, quia ubique legis iustitiam docent et requirunt. Non enim possumus negare, quin dilectio sit summum opus legis. Et humana sapientia legem intuetur et quaerit in ea iustitiam. Ideo et scholastici doctores, magni et ingeniosi homines, summum opus legis praedicant, huic operi tribuunt iustificationem. Sed decepti humana sapientia non viderunt faciem Mosis retectam, sed velatam, sicut Pharisaei, philosophi, Mahometistae. 109] Verum nos stultitiam evangelii praedicamus, in quo alia iustitia revelata est, videlicet, quod propter Christum propitiatorem iusti reputemur, quum credimus nobis Deum propter Christum placatum esse. Nec ignoramus, quantum haec doctrina abhorreat a iudicio rationis ac legis. Nec ignoramus multo speciosiorem esse doctrinam legis de dilectione. Est enim sapientia. Sed non pudet nos stultitiae evangelii. Id propter gloriam Christi defendimus et rogamus Christum, ut Spiritu Sancto suo adiuvet nos, ut id illustrare ac patefacere possimus.
110] Adversarii in confutione et hunc locum contra nos citaverunt ex Col. 3, 14: Caritas est vinculum perfectionis. Hinc ratiocinantur, quod dilectio iustificet, quia perfectos efficit. Quamquam hic multis modis de perfectione responderi posset, tamen nos simpliciter sententiam Pauli recitabimus. Certum est Paulum de dilectione proximi loqui. Neque vero existimandum est, quod Paulus aut iustificationem aut perfectionem coram Deo tribuerit operibus secundae tabulae potius, quam primae. Et si dilectio efficit perfectos, nihil igitur opus erit propitiatore Christo. Nam fides tantum apprehendit propitiatorem Christum. Hoc autem longissime abest a sententia Pauli, qui nunquam patitur 111] excludi propitiatorem Christum. Loquitur igitur non de personali perfectione, sed de integritate communi ecclesiae. Ideo enim ait, dilectionem esse vinculum seu colligationem, ut significet se loqui de colligandis et copulandis pluribus membris ecclesiae inter se. Sicut enim in omnibus familiis, in omnibus rebuspublicis concordia mutuis officiis alenda est, nec retineri tranquillitas potest, nisi quaedam errata inter se dissimulent homines et condonent: ita iubet Paulus in ecclesia dilectionem existere, quae retineat concordiam, quae toleret, sicubi opus est, asperiores mores fratrum, quae dissimulet quaedam levia errata, ne dissiliat ecclesia in varia schismata et ex schismatis oriantur odia, factiones et haereses.
112] Necesse est enim dissilire concordiam, quando aut episcopi imponunt populo duriora onera, nec habent rationem imbecillitatis in populo. Et oriuntur dissidia, quando populus nimis acerbe iudicat de moribus doctorum aut fastidit doctores propter quaedam levia incommoda; quaeruntur enim deinde et aliud doctrinae genus et alii doctores. 113] Econtra perfectio, id est, integritas ecclesiae, conservatur, quando firmi tolerant infirmos, quando populus boni consulit quaedam incommoda in moribus doctorum, quando episcopi quaedam condonant imbecillitati populi. 114] De his praeceptis aequitatis pleni sunt libri omnium sapientum, ut in hac vitae consuetudine multa condonemus inter nos propter communem tranquillitatem. Et de ea quum hic, tum alias saepe praecipit Paulus. Quare adversarii imprudenter ratiocinantur ex nomine perfectionis, quod dilectio iustificet, quum Paulus de integritate et tranquillitate communi loquatur. Et sic interpretatur hunc locum Ambrosius: Sicut aedificium dicitur perfectum seu integrum, quum omnes partes apte inter se coagmentatae sunt. 115] Turpe est autem adversariis, tantopere praedicare dilectionem, quum nusquam praestent eam. Quid nunc agunt? Dissipant ecclesias, scribunt leges sanguine et has proponunt Caesari, clementissimo Principi, promulgandas, trucidant sacerdotes et alios bonos viros, si quis leviter significavit se aliquem manifestum abusum non omnino probare. Haec non conveniunt ad ista praeconia dilectionis, quae, si sequerentur adversarii, ecclesiae tranquillae essent et respublica pacata. Nam hi tumultus consilescerent, si adversarii non nimis acerbe exigerent quasdam traditiones inutiles ad pietatem, quarum plerasque ne ipsi quidem observant, qui vehementissime defendunt eas. Sed sibi facile ignoscunt, aliis non item, ut ille apud poetam: Egomet mi ignosco, Maevius [Maenius] inquit. 116] Id autem alienissimum est ab his encomiis dilectionis, quae hic ex Paulo recitant, nec magis intelligunt, quam parietes intelligunt vocem, quam reddunt.
117] Ex Petro citant et hanc sententiam, 1 Petr. 4, 8: Universe delicta operit caritas. Constat et Petrum loqui de dilectione erga proximum, quia hunc locum accommodat ad praeceptum, quo iubet, ut diligant se mutuo. Neque vero ulli apostolo in mentem venire potuit, quod dilectio nostra vincat peccatum et mortem, quod dilectio sit propitiatio, propter quam Deus reconcilietur omisso mediatore Christo, quod dilectio sit iustitia sine mediatore Christo. Haec enim dilectio, si qua esset, esset iustitia legis, non evangelii, quod promittit nobis reconciliationem et iustitiam, si credamus, quod propter Christum propitiatorem Pater placatus sit, quod donentur 118] nobis merita Christi. Ideo Petrus paulo ante iubet, ut accedamus ad Christum, ut aedificemur super Christum. Et addit: Qui crediderit in eum, non confundetur, 1 Petr. 2, 4 6. Dilectio nostra non liberat nos a confusione, quum Deus iudicat et arguit nos. Sed fides in Christum liberat in his pavoribus, quia scimus propter Christum nobis ignosci.
119] Ceterum haec sententia de dilectione sumpta est ex Proverbiis, 10, 12, ubi antithesis clare ostendit, quomodo intelligi debeat: Odium suscitat rixas, et universa delicta tegit dilectio. 120] Idem prorsus docet, quod illa Pauli sententia ex Colossensibus sumpta, ut, si quae dissensiones inciderint, mitigentur et componantur aequitate et commoditate nostra. Dissensiones, inquit, crescunt odiis, ut saepe videmus ex levissimis offensionibus maximas fieri tragoedias. Inciderant quaedam inter C. Caesarem et Pompeium leves offensiones, in quibus, si alter alteri paululum cessisset, non extitisset bellum civile. Sed dum uterque morem gerit odio suo, ex re nihili maximi motus orti sunt. 121] Et multae in ecclesia haereses ortae sunt tantum odio doctorum. Itaque non de propriis delictis, sed de alienis loquitur, quum ait: Dilectio tegit delicta, videlicet aliena, et quidem inter homines, id est, etiamsi quae offensiones incidunt, tamen dilectio dissimulat, ignoscit, cedit, non agit omnia summo iure. Petrus igitur non hoc vult, quod dilectio coram Deo mereatur remissionem peccatorum, quod sit propitiatio excluso mediatore Christo, quod regeneret ac iustificet, sed quod erga homines non sit morosa, non aspera, non intractabilis, quod quaedam errata amicorum dissimulet, quod mores aliorum etiam asperiores boni consulat, sicut vulgaris quaedam sententia praecipit: Mores amici noveris, non 122] oderis. Neque temere de hoc officio dilectionis toties praecipiunt apostoli, quod philosophi vocant ἐπιείκειαν. Necessaria est enim haec virtus ad publicam concordiam retinendam, quae non potest durare, nisi multa dissimulent, multa condonent inter se pastores et ecclesiae.
123] Ex Iacobo citant 2, 24: Videtis igitur, quod ex operibus iustificatur homo et non ex fide sola. Neque alius locus ullus magis putatur officere nostrae sententiae, sed est facilis et plana responsio. Si non assuant adversarii suas opiniones de meritis operum, Iacobi verba nihil habent incommodi. Sed ubicunque fit mentio operum, adversarii affingunt suas impias opiniones, quod per bona opera mereamur remissionem peccatorum, quod bona opera sint propitiatio ac pretium, propter quod Deus nobis reconcilietur, quod bona opera vincant terrores peccati et mortis, quod bona opera coram Deo propter suam bonitatem sint accepta, nec egeant misericordia et propitiatore Christo. Horum nihil venit in mentem Iacobo, quae tamen omnia nunc defendunt adversarii praetextu sententiae Iacobi.
124] Primum igitur hoc expendendum est, quod hic locus magis contra adversarios facit, quam contra nos. Adversarii enim docent hominem iustificari dilectione et operibus. De fide, qua apprehendimus propitiatorem Christum, nihil dicunt. Imo hanc fidem improbant; neque improbant tantum sententiis aut scriptis, sed etiam ferro et suppliciis conantur in ecclesia delere. Quanto melius docet Iacobus, qui fidem non omittit, non subiicit pro fide dilectionem, sed retinet fidem, ne propitiator Christus excludatur in iustificatione. Sicut et Paulus, quum summam tradit vitae Christianae, complectitur fidem et dilectionem, 1 Tim. 1, 5: Finis mandati caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta.
125] Secundo res ipsa loquitur, hic de operibus dici, quae fidem sequuntur, et ostendunt fidem non esse mortuam, sed vivam et efficacem in corde. Non igitur sensit Iacobus, nos per bona opera mereri remissionem peccatorum et gratiam. Loquitur enim de operibus iustificatorum, qui iam sunt reconciliati, accepti et consecuti remissionem peccatorum. Quare errant adversarii, quum hinc ratiocinantur, quod Iacobus doceat, nos per bona opera mereri remissionem peccatorum et gratiam, quod per opera nostra habeamus accessum ad Deum, sine propitiatore Christi.
126] Tertio Iacobus paulo ante dixit de regeneratione, quod fiat per evangelium. Sic enim ait 1, 18: Volens genuit nos Verbo Veritatis, ut nos essemus primitiae creaturarum eius. Quum dicit nos evangelio renatos esse, docet, quod fide renati ac iustificati simus. Nam promissio de Christo tantum fide apprehenditur, quum opponimus eam terroribus peccati et mortis. Non igitur sentit Iacobus, nos per opera nostra renasci.
127] Ex his liquet non adversari nobis Iacobum, qui, quum otiosas et securas mentes, quae somniabant se habere fidem, quum non haberent, vituperaret, distinxit inter mortuam fidem ac vivam fidem. 128] Mortuam ait esse, quae non parit bona opera; vivam ait esse, quae parit bona opera. Porro nos saepe iam ostendimus, quid appellemus fidem. Non enim loquimur de otiosa notitia, qualis est etiam in diabolis, sed de fide, quae resistit terroribus conscientiae, quae erigit et consolatur perterrefacta corda. 129] Talis fides neque facilis res est, ut somniant adversarii, neque humana potentia, sed divina potentia, qua vivificamur, qua diabolum et mortem vincimus. Sicut Paulus ad Colossenses, 2, 12, ait, quod fides sit efficax per potentiam Dei et vincat mortem: In quo et rescitati estis per fidem potentiae Dei. Haec fides, quum sit nova vita, necessario parit novos motus et opera. Ideo Iacobus recte negat nos tali fide iustificari, quae est 130] sine operibus. Quod autem dicit nos iustificari fide et operibus, certe non dicit nos per opera renasci. Neque hoc dicit, quod partim Christus sit propitiator, partim opera nostra sint propitiatio. Nec describit hic modum iustificationis, sed describit, quales sint iusti, postquam iam sunt iustificati et 131] renati. Et iustificari significat hic non ex impio iustum effici, sed usu forensi iustum pronuntiari. Sicut hic, Rom. 2, 13: Factores legis iustificabuntur. Sicut igitur haec verba nihil habent incommodi: Factores legis iustificabuntur, ita de Iacobi verbis sentimus: Iustificatur homo non solum ex fide, sed etiam ex operibus, quia certe iusti pronuntiantur homines habentes fidem et bona opera. Nam bona opera in sanctis, ut diximus, sunt iustitiae et placent propter fidem. Nam haec tantum opera praedicat Iacobus, quae fides efficit, sicut testatur, quum de Abrahamo dicit 2, 21: Fides adiuvat opera eius. In hanc sententiam dicitur: Factores legis iustificantur, hoc est, iusti pronuntiantur, qui corde credunt Deo, et deinde habent bonos fructus, qui placent propter Iidem, ideoque sunt impletio legis. 132] Haec simpliciter ita dicta nihil habent vitii, sed depravantur ab adversariis, qui de suo affingunt impias opiniones. Non enim sequitur hinc opera mereri remissionem peccatorum, opera regenerare corda, opera esse propitiationem, opera placere sine propitiatore Christo, opera non indigere propitiatore Christo. Horum nihil dicit Iacobus, quae tamen impudenter ratiocinantur adversarii ex Iacobi verbis.
133] Citantur adversus nos et aliae quaedam sententiae de operibus. Luc. 6, 37: Remittite et remittetur vobis. Esa. 58, 7: Frange esurienti panem tuum; tunc invocabis, et Dominus exaudiet. Dan. 4, 24: Peccata tua eleemosynis redime. Matth. 5, 3: Beati pauperes spiritu, quia talium est regnum coelorum. 134] Item v. 7: Beati misericordes, quia misericordiam consequentur. Hae sententiae etiam nihil haberent incommodi, si nihil affingerent adversarii. Duo enim continent: Alterum est praedicatio seu legis seu poenitentiae, quae et arguit malefacientes et iubet benefacere; alterum est promissio, quae additur. Neque vero ascriptum est peccata remitti sine fide, aut ipsa opera propitiationem esse. 135] Semper autem in praedicatione legis haec duo oportet intelligi, et quod lex non possit fieri, nisi fide in Christum renati simus, sicut ait Christus Ioh. 15, 5: Sine me nihil potestis facere. Et ut maxime fieri possint quaedam externa opera, retinenda est haec universalis sententia, quae totam legem interpretatur: Sine fide impossibile est placere Deo; retinendum est evangelium, quod per Christum habeamus accessum ad Patrem, 136] Hebr. 11, 6; Rom. 5, 2. Constat enim, quod non iustificamur ex lege. Alioqui quorsum opus esset Christo aut evangelio, si sola praedicatio legis sufficeret? Sic in praedicatione poenitentiae non sufficit praedicatio legis seu verbum arguens peccata, quia lex iram operatur, tantum accusat, tantum terret conscientias, quia conscientiae nunquam acquiescunt, nisi audiant vocem Dei, in qua clare promittitur remissio peccatorum. Ideo necesse est addi evangelium, quod propter Christum peccata remittantur, et quod fide in Christum consequamur remissionem peccatorum. Si excludunt adversarii a praedicatione poenitentiae evangelium de Christo, merito sunt iudicandi blasphemi adversus Christum.
137] Itaque quum Esaias primo capite, v. 16 18, praedicat poenitentiam; Quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam, et venite et expostulate mecum: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Sic et hortatur ad poenitentiam propheta et addit promissionem. Et stultum fuerit in tali sententia, tantum haec opera considerare: subvenire oppresso, iudicare pupillo. Initio enim ait: Desinite agere perverse, ubi taxat impietatem cordis et requirit Iidem. Nec dicit prophets, quod per opera illa: subvenire oppresso, iudicare pupillo, mereri possint remissionem peccatorum ex opere operato, sed praecipit haec opera ut necessaria in nova vita. Interim tamen remissionem peccatorum fide accipi vult ideoque additur promissio. 138] Sic sentiendum est de omnibus similibus locis. Christus praedicat poenitentiam, quum ait: Remittite, et addit promissionem: Remittetur vobis, Luc. 6, 38. Neque vero hoc dicit, quod illo nostro opere, quum remittimus, mereamur remissionem peccatorum ex opere operato, ut vocant, sed requirit novam vitam, quae certe necessaria est. Interim tamen vult fide accipi remissionem peccatorum. Sic quum ait Esaias 58, 7: Frange esurienti panem, novam vitam requirit. Nec propheta de illo uno opere loquitur, sed de tota poenitentia, ut indicat 139] textus; interim tamen vult remissionem peccatorum fide accipi. Certa est enim sententia, quam nullae portae inferorum evertere poterunt, quod in praedicatione poenitentiae non sufficiat praedicatio legis, quia lex iram operatur et semper accusat. Sed oportet addi praedicationem evangelii, quod ita donetur nobis remissio peccatorum, si credamus nobis remitti peccata propter Christum. Alioqui quorsum opus erat evangelio, quorsum opus erat Christo? Haec sententia semper in conspectu esse debet. ut opponi possit his, qui abiecto Christo, deleto evangelio male detorquent Scripturas ad humanas opiniones, quod remissionem peccatorum emamus nostris operibus.
140] Sic et in concione Danielis, 4, 24, fides requirenda est. Non enim volebat Daniel regem tantum eleemosynam largiri, sed totam poenitentiam complectitur, quum ait: Redime peccata tua eleemosynis, id est, redime peccata tua mutatione cordis et operum. Hic autem et fides requiritur. Et Daniel de cultu unius Dei Israelis multa ei concionatur, et regem convertit non solum ad eleemosynas largiendas, sed multo magis ad fidem. Exstat enim egregia confessio regis de Deo Israelis: Non est alius Deus, qui possit ita salvare, Dan. 3, 29. Itaque duae sunt partes in concione Danielis. Altera pars est, quae praecipit de nova vita et operibus novae vitae. Altera pars est, quod Daniel promittit regi remissionem peccatorum. Et haec promissio remissionis peccatorum non est praedicatio legis, sed vere prophetica et evangelica vox, quam certe voluit Daniel fide 141] accipi. Norat enim Daniel promissam esse remissionem peccatorum in Christo non solum Israelitis, sed etiam omnibus gentibus. Alioqui non potuisset regi polliceri remissionem peccatorum. Non est enim hominis, praesertim in terroribus peccati, sine certo Verbo Dei statuere de voluntate Dei, quod irasci desinat. Ac verba Danielis in sua lingua clarius de tota poenitentia loquuntur et clarius promissionem efferunt: Peccata tua per iustitiam redime et iniquitates tuas beneficis erga pauperes. Haec verba praecipiunt de tota poenitentia. Iubent enim, ut flat iustus, deinde ut bene operetur, ut, quod regis officium erat, miseros adversus iniuriam 142] defendat. Iustitia autem est fides in corde. Redimuntur autem peccata per poenitentiam, id est, obligatio seu reatus tollitur, quia Deus ignoscit agentibus poenitentiam, sicut Ezech. 18, 21. 22 scriptum est. Neque hinc ratiocinandum est, quod ignoscat propter opera sequentia, propter eleemosynas, sed ignoscit propter suam promissionem his, qui apprehendunt promissionem. Nec apprehendunt, nisi qui vere credunt et fide peccatum vincunt et mortem. Hi renati dignos fructus poenitentiae parere debent, sicut Iohannes ait Matth. 3, 8. Est igitur addita promissio: Ecce (Dan. 4, 24) erit sanatio dilectorum tuorum. 143] Hieronymus hic praeter rem addidit dubitativam particulam et multo imprudentius in commentariis contendit remissionem peccatorum incertam esse. Sed nos meminerimus evangelium certo promittere remissionem peccatorum. Et hoc plane fuerit evangelium tollere, negare, quod certo debeat promitti remissio peccatorum. Dimittamus igitur hoc in loco Hieronymum. Quamquam et in verbo redimendi promissio ostenditur. Significatur enim, quod remissio peccatorum possibilis sit, quod possint redimi peccata, id est, tolli obligatio seu reatus, seu placari ira Dei. Sed adversarii nostri ubique omissis promissionibus tantum praecepta intuentur et affingunt humanam opinionem, quod propter opera continget remissio, quum hoc textus non dicat, sed multo magis fidem requirat. Nam ubicunque promissio est, ibi fides requiritur. Non enim potest accipi promissio nisi fide.
144] Verum opera incurrunt hominibus in oculos. Haec naturaliter humana ratio, et quia tantum opera cernit, fidem non intelligit neque considerat, ideo somniat haec opera mereri remissionem peccatorum et iustificare. Haec opinio legis haeret naturaliter in animis 145] hominum, neque excuti potest, nisi quum divinitus docemur. Sed revocanda mens est ab huiusmodi carnalibus opinionibus ad Verbum Dei. Videmus nobis evangelium et promissionem de Christo propositam esse. Quum igitur Iex praedicatur, quum praecipiuntur opera, non est repudianda promissio de Christo. Sed haec prius apprehendenda est, ut bene operari possimus, et ut opera nostra Deo placere queant, sicut inquit Christus Ioh. 15, 5: Sine me nihil potestis facere. Itaque si Daniel his verbis usus esset: Peccata tua redime per poenitentiam, praeterirent hunc locum adversarii. Nunc quum vere hanc ipsam sententiam verbis aliis, ut 1 Cor. 11, 31: Si nos iudicaremus, non iudicaremur a Domino. Et Ier. 15, 19: Si converteris, convertam te. Et Zach. 1, 3: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Et Ps. 50, 15: Invoca me in die tribulationis.
148] Teneamus igitur has regulas in omnibus encomiis operum, in praedicatione legis, quod lex non fiat sine Christo, sicut ipse inquit: Sine me nihil potestis facere; item, quod sine fide impossibile sit placere Deo, Hebr. 11, 6. Certissimum est enim, quod doctrina legis non vult tollere evangelium, non vult tollere propitiatorem Christum. Et maledicti sint Pharisaei, adversarii nostri, qui legem ita interpretantur, ut operibus tribuant gloriam Christi, videlicet, quod sint propitiation quod mereantur remissionem peccatorum. Sequitur igitur semper ita laudari opera, quod placeant propter fidem, quia opera non placent sine propitiatore Christo. Per hunc habemus accessum ad Deum, Rom. 5, 2, non per opera sine mediatore Christo. 149] Ergo quum dicitur: Si vis in vitam ingredi, serva mandata, Matth. 19, 7, sentiendum est mandata sine Christo non servari, nec placere sine Christo. Sic in ipso Decalogo, in primo praecepto, Exod. 20, 6 Faciens misericordiam in millia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea, amplissima promissio legis additur. Sed haec lex non fit sine Christo. Semper enim accusat conscientiam, quae legi non satisfacit, quare territa fugit iudicium et poenam legis. Lex enim operatur iram, Rom 4, 15. Tunc autem facit legem, quando audit nobis propter Christum reconciliari Deum etiamsi legi non possumus satisfacere. Quum hac fide apprehenditur mediator Christus, cor acquiescit et incipit diligere Deum et facere legem, et scit iam se placere Deo propter mediatorem Christum, etiamsi illa inchoata legis impletio procul absit 150] a perfectione et valde sit immunda. Sic iudicandum est et de praedicatione poenitentiae. Quamquam enim scholastici nihil omnino de fide in doctrina poenitentiae dixerunt, tamen arbitramur neminem adversariorum tam esse furiosum, ut neget absolutionem evangelii vocem esse. Porro absolutio fide accipi debet, ut erigat perterrefactam conscientiam.
151] Itaque doctrina poenitentiae, quia non solum nova opera praecipit, sed etiam promittit remissionem peccatorum, necessario requirit fidem. Non enim accipitur remissio peccatorum nisi fide. Semper igitur in his locis de poenitentia intelligere oportet, quod non solum opera, sed etiam fides requiratur, ut hic Matth. 6, 14: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra. Hic requiritur opus et additur promissio remissionis peccatorum, quae non contingit propter opus, sed propter Christum per fidem. 152] Sicut alibi multis locis testatur Scriptura. Act. 10, 43: Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum. Et 1 Ioh. 2, 12: Remittuntur vobis peccata propter nomen eius. Eph. 1, 7: In quo 153] habemus redemptionem per sanguinem eius in remissionem peccatorum. Quamquam quid opus est recitare testimonia? Haec est ipsa vox evangelii propria, quod propter Christum, non propter nostra opera, fide consequamur remissionem peccatorum. Hanc evangelii vocem adversarii nostri obruere conantur male detortis locis, qui continent doctrinam legis aut operum. Verum est enim, quod in doctrina poenitentiae requiruntur opera, quia certe nova vita requiritur. Sed hic male assuunt adversarii, quod talibus operibus mereamur remissionem peccatorum aut iustificationem. 154] Et tamen Christus saepe annectit promissionem remissionis peccatorum bonis operibus, non quod velit bona opera propitiationem esse, sequuntur enim reconciliationem, sed propter duas causas. Altera est, quia necessario sequi debent boni fructus. Monet igitur hypocrisin et fictam poenitentiam esse, Si non sequantur boni fructus. Altera causa est, quia nobis opus est habere externa signa tantae promissionis, quia 155] conscientia pavida multiplici consolatione opus habet. Ut igitur baptismus, ut coena Domini sunt signa, quae subinde admonent, erigunt et confirmant pavidas mentes, ut credant firmius remitti peccata, ita scripta et picta est eadem promissio in bonis operibus, ut haec opera admoneant nos, ut firmius credamus. Et qui non benefaciunt, non excitant se ad credendum, sed contemnunt promissiones illas. Sed pii amplectuntur eas et gaudent habere signa et testimonia tantae promissionis. Ideo exercent se in illis signis et testimoniis. Sicut igitur coena Domini non iustificat ex opere operato sine fide, ita eleemosynae non iustificant sine fide ex opere operato.
156] Sic et Tobiae concio, cap. 4, 11, accipi debet: Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat. Non dicemus hyperbolen esse, quamquam ita accipi debet, ne detrahat de laudibus Christi, cuius propria sunt officia liberare a peccato et a morte. Sed recurrendum est ad regulam, quod doctrina legis sine 157] Christo non prodest. Placent igitur eleemosynae Deo, quae sequuntur reconciliationem seu iustificationem, non quae praecedunt. Itaque liberant a peccato et morte non ex opere operato, sed ut de poenitentia supra diximus, quod fidem et fructus complecti debeamus, ita hic de eleemosyna dicendum est, quod tota illa novitas vitae salvet. Et eleemosynae sunt exercitia fidei, quae accipit remissionem peccatorum, quae vincit mortem, dum se magis magisque exercet et in illis exercitiis vires accipit. Concedimus et hoc, quod eleemosynae mereantur multa beneficia Dei, mitigent poenas, quod mereantur, ut defendamur in periculis peccatorum et mortis, sicut paulo ante de tota poenitentia diximus. 158] Ac tota concio Tobiae, 4, 6, inspecta ostendit ante eleemosynas requiri fidem: Omnibus diebus vitae tuae in mente habeto Deum. Et postea, v. 20: Omni tempore benedio Deum et pete ab eo, ut vias tuas dirigat. Hoc autem proprie fidei est illius, de qua nos loquamur, quae sentit se habere Deum placatum propter ipsius misericordiam, et vult a Deo iustificari, sanctificari et gubernari. 159] Sed adversarii nostri, suaves homines, excerpunt mutilatas sententias, ut imperitis fucum faciant. Postea affingunt aliquid de suis opinionibus. Requirendi igitur sunt integri loci, quia, iuxta vulgare praeceptum, incivile est, nisi tota lege perspecta, una aliqua particula eius proposita, iudicare vel respondere. Et loci integri prolati plerumque secum afferunt interpretationem.
160] Citatur mutilatus et hic locus Luc. 11, 41: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Plane surdi sunt adversarii. Toties iam dicimus ad praedicationem legis oportere addi evangelium de Christo, propter quem placent bona opera, sed illi ubique excluso Christo docent mereri 161] iustificationem per opera legis. Hic locus integer prolatus ostendet fidem requiri. Christus obiurgat Pharisaeos, sentientes se coram Deo mundari, hoc est, iustificari crebris ablutionibus. Sicut papa, nescio quis, de aqua sale conspersa inquit, quod populum sanctificet ac mundet; et glossa ait, quod mundet a venialibus. Tales erant et Pharisaeorum opiniones, quas reprehendit Christus, et opponit huic fictae purgationi duplicem munditiam, alteram internam, alteram externam. Iubet, ut intus mundentur, et addit de munditie externa: Date eleemosynam de eo, quod superest, et sic omnia erunt vobis munda. 162] Adversarii non recte accommodant particulam universalem omnia; Christus enim addit hanc conclusionem utrique membro: Tunc omnia erunt munda, si intus eritis mundi, et foris dederitis eleemosynam. Significat enim, quod externa mundities collocanda sit in operibus a Deo praeceptis, non in traditionibus humanis, ut tunc erant illae ablutiones, et nunc est quotidiana illa aspersio aquae, vestitus monachorum, discrimina ciborum et similes pompae. Sed adversarii corrumpunt sententiam, sophistice translata particula universali ad unam partem: Omnia 163] erunt munda datis eleemosynis. Atqui Petrus dixit Act. 15, 9, fide purificari corda. Sed totus locus inspectus sententiam offert consentientem eum reliqua Scriptura, quod si corda sint mundata, et deinde foris accedant eleemosynae, hoc est, omnia opera caritatis: ita totos esse mundos, hoc est, non intus solum, sed foris etiam. Deinde cur non tota illa concio coniungitur? Multae sunt partes obiurgationis, quarum aliae de fide, aliae de operibus praecipiunt. Nec est candidi lectoris excerpere praecepta operum, omissis locis de fide.
164] Postremo hoc monendi sunt lectores, quod adversarii pessime consulunt piis conscientiis, quum docent per opera mereri remissionem peccatorum, quia conscientia colligens per opera remissionem non potest statuere, quod opus satisfaciat Deo. Ideo semper angitur et subinde alia opera, alios cultus excogitat, donec prorsus desperat. Haec ratio exstat apud Paulum, Rom. 4, 5, ubi probat, quod promissio iustitiae non contingat propter opera nostra, quia nunquam possemus statuere, quod haberemus placatum Deum. Lex enim semper accusat. Ita promissio irrita esset et incerta. Ideo concludit, quod promissio illa remissionis peccatorum et iustitiae fide accipiatur, non propter opera. Haec est vera et simplex et germana sententia Pauli, in qua maxima consolatio piis conscientiis proposita est et illustrator gloria Christi, qui certe ad hoc donatus est nobis, ut per ipsum habeamus gratiam, iustitiam et pacem.
165] Hactenus recensuimus praecipuos locos, quos adversarii contra nos citant, ut ostendant, quod fides non iustificet et quod mereamur remissionem peccatorum et gratiam per opera nostra. Sed speramus nos piis conscientiis satis ostendisse, quod hi loci non adversentur nostrae sententiae, quod adversarii male detorqueant Scripturas ad suas opiniones, quod plerosque locos citent truncatos, quod omissis locis clarissimis de fide tantum excerpant ex Scripturis locos de operibus eosque depravent, quod ubique affingant humanas quasdam opiniones praeter id, quod verba Scripturae dicunt, quod legem ita doceant, ut evangelium de Christo 166] obruant. Tota enim doctrina adversariorum partim est a ratione humana sumpta, partim est doctrina legis, non evangelii. Duos enim modos iustificationis tradunt, quorum alter est sumptus a ratione, alter ex lege, non ex evangelio seu promissione de Christo.
167] Prior modus iustificationis est apud ipsos, quod docent homines per bona opera mereri gratiam tum de congruo, tum de condigno. Hic modus est doctrina rationis, quia ratio non videns immunditiem cordis sentit se ita placare Deum, si bene operetur, et propterea subinde alia opera, alii cultus ab hominibus in magnis periculis excogitari sunt adversus terrores conscientiae. Gentes et Israelitae mactaverunt humanas hostias et alia multa durissima opera susceperunt, ut placarent iram Dei. Postea excogitari sunt monachatus, et hi certaverunt inter se acerbitate observationum contra terrores conscientiae, contra iram Dei. Et hic modus iustificationis, quia est rationalis et totus versatur in externis operibus, intelligi potest et utcunque praestari. Et ad hunc canonistae detorserunt ordinationes ecclesiasticas male intellectas, quae a patribus longe alio consilio factae sunt, nempe non ut per opera illa quaereremus iustitiam, sed ut ordo quidam propter tranquillitatem hominum inter se in ecclesia esset. Ad hunc modum detorserunt et sacramenta maximeque missam; per hanc quaerunt iustitiam, gratiam, salutem ex opere operato.
168] Alter modus iustificationis traditur a theologis scholasticis, quum docent, quod iusti simus per quendam habitum a Deo infusum, qui est dilectio, et quod hoc habitu adiuti intus et foris faciamus legem Dei, et quod illa impletio legis sit digna gratia et vita aeterna. Haec doctrina plane est doctrina legis. Verum est enim, quod lex inquit: Diliges Dominum Deum tuum etc., Deut. 6, 5. Diliges proximum tuum, Lev. 19, 18. Dilectio igitur est impletio legis.
169] Facile est autem iudicium homini Christiano de utroque modo, quia uterque modus excludit Christum, ideo reprehendendi sunt. In priore manifesta est impietas, qui docet, quod opera nostra sint propitiatio pro peccatis. Posterior modus multa habet incommoda. Non docet uti Christo, quum renascimur. Non docet iustificationem esse remissionem peccatorum. Non docet prius remissionem peccatorum contingere, quam diligimus, sed fingit, quod eliciamus actum dilectionis, per quem mereamur remissionem peccatorum. Nec docet fide in Christum vincere [vinci] terrores peccati et mortis. Fingit homines propria impletione legis accedere ad Deum sine propitiatore Christo; fingit postea ipsam impletionem legis sine propitiatore Christo iustitiam esse dignam gratia et vita aeterna, quum tamen vix imbecillis et exigua legis impletio contingat etiam sanctis.
170] Verum si quis cogitabit evangelium non esse frustra datum mundo, Christum non esse frustra promissum, exhibitum, natum, passum, resuscitatum, facillime intelliget nos non ex ratione aut lege iustificari. Nos igitur cogimur de iustificatione dissentire ab adversariis. Evangelium enim alium modum ostendit; evangelium cogit uti Christo in iustificatione, docet, quod per ipsum habeamus accessum ad Deum per fidem, docet, quod ipsum mediatorem et propitiatorem debeamus opponere irae Dei; docet fide in Christum accipi remissionem peccatorum 171] et reconciliationem et vinci terrores peccati et mortis. Ita et Paulus ait, iustitiam esse non ex lege, sed ex promissione, in qua promisit Pater, quod velit ignoscere, quod velit reconciliari propter Christum. Haec autem promissio sola fide accipitur, ut testatur Paulus ad Rom., cap. 4, 13. Haec fides sola accipit remissionem peccatorum, iustificat et regenerat. Deinde sequitur dilectio et ceteri boni fructus. Sic igitur docemus hominem iustificari, ut supra diximus, quum conscientia, territa praedicatione poenitentiae, erigitur et credit se habere Deum placatum propter Christum. Haec fides imputatur pro iustitia coram Deo, Rom. 4, 3. 5. 172] Et quum hoc modo cor erigitur et vivificatur fide, concipit Spiritum Sanctum, qui renovat nos, ut legem facere possimus, ut possimus diligere Deum, Verbum Dei, obedire Deo in afflictionibus, ut possimus esse casti, diligere proximum etc. Haec opera, etsi adhuc a perfectione legis procul absint, tamen placent propter fidem, qua iusti reputamur, quia credimus nos propter Christum habere placatum Deum. Haec plana sunt et evangelio consentanea et 173] a sanis intelligi possunt. Et ex hoc fundamento facile iudicari potest, quare fidei tribuamus iustificationem, non dilectioni, etsi dilectio fidem sequitur, quia dilectio est impletio legis. At Paulus docet nos non ex lege, sed ex promissione iustificari, quae tantum fide accipitur. Neque enim accedimus ad Deum sine mediatore Christo, neque accipimus remissionem peccatorum propter nostram dilectionem, 174] sed propter Christum. Ac ne diligere quidem possumus iratum Deum, et lex semper accusat nos, semper ostendit iratum Deum. Necesse est igitur nos prius fide apprehendere promissionem, quod propter Christum Pater sit placatus et ignoscat. 175] Postea incipimus legem facere. Procul a ratione humana, procul a Mose reiiciendi sunt oculi in Christum et sentiendum, quod Christus sit nobis donatus, ut propter eum iusti reputemur. Legi nunquam in carne satisfacimus. Ita igitur iusti reputamur non propter 176] legem, sed propter Christum, quia huius merita nobis donantur, si in eum credimus. Si quis igitur haec fundamenta consideraverit, quod non iustificemur ex lege, quia legem Dei humana natura non potest facere, non potest Deum diligere, sed quod iustificemur ex promissione, in qua propter Christum promissa est reconciliatio, iustitia et vita aeterna: is facile intelliget necessario tribuendam esse iustificationem fidei, Si modo cogitabit Christum non esse frustra promissum, exhibitum, natum, passum, resuscitatum, Si cogitabit promissionem gratiae in Christo non esse frustra, praeter legem et extra legem factam esse statim a principio mundi, Si cogitabit promissionem fide accipiendam esse, sicut Iohannes inquit 1. ep. 5, 10 sq.: Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quia non credit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo, et hoc est testimonium, quod vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet. Et Christus ait Ioh. 8, 36: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Et Paulus Rom. 5, 2: Per hunc habemus accessum ad Deum, et addit: per fidem. Fide igitur in Christum accipitur promissio remissionis peccatorum et iustitiae. Nec iustificamur coram Deo ex ratione aut lege.
177] Haec tam perspicua, tam manifesta sunt, ut miremur tantum esse furorem adversariorum, ut haec vocent in dubium. Manifesta ἀπόδειξις est, quum non iustificemur coram Deo ex lege, sed ex promissione, quod necesse sit fidei tribuere iustificationem. Quid potest contra 178] hanc ἀπόδειξιν opponi, nisi totum evangelium, totum Christum abolere quis volet? Gloria Christi fit illustrior, quum docemus eo uti mediatore ac propitiatore. Piae conscientiae viderit in hac doctrina uberrimam consolationem sibi proponi, quod videlicet credere se certo statuere debent, quod propter Christum habeant placatum Patrem, non propter nostras iustitias, et 179] quod Christus adiuvet tamen, ut facere etiam legem possimus. Haec tanta bona eripiunt ecclesiae adversarii nostri, quum damnant, quum delere conantur doctrinam de iustitia fidei. Viderint igitur omnes bonae mentes, ne consentiant impiis consiliis adversariorum. In doctrina adversariorum de iustificatione non fit mentio Christi, quomodo ipsum debeamus opponere irae Dei, quasi vero nos possimus iram Dei dilectione vincere, aut diligere Deum iratum possimus. 180] Adhaec conscientiae relinquuntur incertae. Si enim ideo sentire debent se habere Deum placatum, quia diligunt, quia legem faciunt, semper dubitare necesse est, utrum habeamus Deum placatum, quia dilectionem illam aut non sentiunt, ut fatentur adversarii, aut certe sentiunt valde exiguam esse, et multo saepius sentiunt se irasci iudicio Dei, qui humanam naturam multis terribilibus malis opprimit, aerumnis huius vitae, terroribus aeternae irae etc. Quando igitur acquiescet, quando erit pacata conscientia? Quando diliget Deum in hac dubitatione, in his terroribus? Quid est aliud haec doctrina legis nisi doctrina desperationis? 181] Ac prodeat aliquis ex adversariis, qui doceat nos de hac dilectione, quomodo ipse diligat Deum. Prorsus, quid dicant, non intelligunt; tantum vocabulum dilectionis non intellectum reddunt, sicut parietes. Adeo confusa et obscura est eorum doctrina et gloriam Christi transfert in humana opera et conscientiam vel ad praesumptionem vel ad desperationem adducit. 182] Nostra vero speramus a piis mentibus facile intelligi, et speramus afferre perterrefactis conscientiis piam et salubrem consolationem. Nam quod adversarii cavillantur multos impios ac diabolos etiam credere, saepe iam diximus nos de fide in Christum, hoc est, de fide remissionis peccatorum, de fide, quae vere et ex corde assentitur promissioni gratiae, loqui. Haec non fit sine magno agone in cordibus humanis. Et homines sani facile iudicare possunt, illam fidem, quae credit nos a Deo respici, nobis ignosci, nos exaudiri, rem esse supra naturam; nam humanus animus per sese nihil tale de Deo statuit. Itaque neque in impiis, neque in diabolis haec fides est, de qua loquimur.
183] Praeterea si quis sophista cavillatur iustitiam in voluntate esse, quare non possit tribui fidei, quae in intellectu est, facilis est responsio, quia isti in scholis etiam fatentur voluntatem imperare intellectui, ut assentiatur Verbo Dei. Ac nos clarius dicimus: Sicut terrores peccati et mortis non sunt tantum cogitationes intellectus, sed etiam horribiles motus voluntatis fugientis iudicium Dei, ita fides est non tantum notitia in intellectu, sed etiam fiducia in voluntate, hoc est, est velle et accipere hoc, quod in promissione offertur, videlicet reconciliationem et remissionem peccatorum. 184] Sic utitur nomine fidei Scriptura, ut testatur haec sententia Pauli, Rom. 5, 1: Iustificati ex fide, pacem habemus erga Deum. Iustificare vero hoc loco forensi consuetudine significat reum absolvere et pronuntiare iustum, sed propter alienam 185] iustitiam, videlicet Christi, quae aliena iustitia communicatur nobis per fidem. Itaque quum hoc loco iustitia nostra sit imputatio alienae iustitiae, aliter hic de iustitia loquendum est, quam quum in philosophia aut in foro quaerimus iustitiam proprii operis, quae certe est in voluntate. Ideo Paulus inquit 1 Cor. 1, 30: Ex ipso vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, iustitia et sanctificatio et redemptio. Et 2 Cor. 5, 21: Eum, qui non 186] novit peccatum, pro nobis fecit peccatum, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. Sed quia iustitia Christi donatur nobis per fidem, ideo fides est iustitia in nobis imputative, id est, est id, quo efficimur accepti Deo propter imputationem et ordinationem Dei, sicut Paulus ait 187] Rom. 4, 3. 5: Fides imputatur ad iustitiam. Etsi propter morosos quosdam τεχνολογικω̃ loquendum est: Fides recte est iustitia, quia est obedientia erga evangelium. Constat enim obedientiam erga edictum superioris vere esse speciem distributivae iustitiae. Et haec obedientia erga evangelium imputatur pro iustitia adeo, ut tantum propter hanc, quia hac apprehendimus propitiatorem Christum, placeant bona opera seu obedientia erga legem. Neque enim legi satisfacimus, sed id propter Christum condonatur nobis, ut Pauli is ait Rom. 8, 1: Nulla nunc damnatio est his, qui in Christo Iesu, etc. Haec fides reddit Deo honorem, reddit Deo, 188] quod suum est, per hoc, quod obedit accipiens promissiones. Sicut et Paulus inquit Rom. 4, 20: De promissione Dei non dubitavit per diffidentiam, sed firmus fuit fide dans gloriam 189] Deo. Ita cultus et λατρεία evangelii est accipere bona a Deo; econtra cultus legis est bona nostra Deo offerre et exhibere. Nihil autem possumus Deo offerre, nisi antea reconciliati et renati. Plurimum autem consolationis affert hic locus, quod cultus in evangelio praecipuus est a Deo velle accipere remissionem peccatorum, gratiam et iustitiam. De hoc cultu ait Christus Ioh. 6, 40: Haec est voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Et Pater inquit Matth. 17, 5: Hic est Filius meus 190] dilectus, in quo mihi complacitum, est; hunc audite. Adversarii de obedientia erga legem dicunt, non dicunt de obedientia erga evangelium, quum tamen legi non pessimus obedire, nisi renati per evangelium, quum non possimus diligere Deum, nisi accepta remissione peccatorum. 191] Donec enim sentimus eum nobis irasci, natura humana fugit iram et iudicium eius. Si quis hoc etiam cavilletur: Si fides est, quae vult illa, quae in promissione offeruntur, videntur confundi habitus, fides et spes, quia spes est, quae exspectat res promissas: ad hoc respondemus hos affectus non ita divelli posse re ipsa, ut in scholis distrabunt otiosis cogitationibus. Nam et ad Hebraeos definitur fides esse exspectatio rerum sperandarum, Hebr. 11, 1. Si quis tamen volet discerni, dicimus spei obiectum proprie esse eventum futurum, fidem autem de rebus futuris et praesentibus esse et accipere in praesentia remissionem peccatorum exhibitam in promissione.
192] Ex his speramus satis intelligi posse, et quid sit fides, et quod cogamur sentire, quod fide iustificamur, reconciliemur et regeneremur, siquidem iustitiam evangelii, non iustitiam legis docere volumus. Nam qui docent, quod dilectione iustificamur, legis iustitiam docent, 193] nec uti docent Christo mediatore in iustificatione. Et haec manifesta sunt, quod non dilectione, sed fide vincamus terrores peccati et mortis, quod non possimus nostram dilectionem et impletionem legis opponere irae Dei, quia Paulus dicit Rom. 5, 2: Per Christum habemus accessit ad Deum per fidem. Hanc sententiam toties inculcamus propter perspicuitatem. Totius enim causae nostrae statum clarissime ostendit, et diligenter inspecta abunde de tota re docere et consolari bonas mentes potest. Ideo prodest eam in promptu et in conspectu habere, non solum ut opponere pessimus adversariorum doctrinae, qui docent non fide, sed dilectione et meritis sine mediatore Christo ad Deum accedere, sed etiam ut per eam 194] erigamus nos in pavoribus et fidem exerceamus. Manifestum est et hoc, quod sine auxilio Christi non possimus legem facere, sicut ipse inquit Ioh. 15, 5: Sine me nihil potestis facere. Ideo priusquam legem facimus, oportet corda fide renasci.
195] Hinc etiam intelligi potest, quare reprehendamus adversariorum doctrinam de merito condigni. Facillima diiudicatio est, quia non faciunt mentionem fidei, quod fide propter Christum placeamus, sed fingunt bona opera, facta adiuvante illo habitu dilectionis, iustitiam esse dignam, quae per se placeat Deo, et dignam aeterna vita, nec opus habere mediatore Christo. 196] Quid est hoc aliud, quam transferre gloriam Christi in opera nostra, quod videlicet propter opera nostra placeamus, non propter Christum? At hoc quoque est detrahere Christo gloriam mediatoris, qui perpetuo est mediator, non tantum in principio iustificationis. Et Paulus ait Gal. 2, 17, si iustificatus in Christo opus habet, ut postea alibi quaerat iustitiam, tribui Christo, quod sit minister peccati, id est, quod 197] non plene iustificet. Et absurdissimum est, quod adversarii docent, quod bona opera de condigno mereantur gratiam, quasi vero post principium iustificationis, si conscientia terreatur, ut fit, gratia per bonum opus quaerenda sit, et non fide in Christum.
198] Secundo. Doctrina adversariorum relinquit conscientias ambiguas, ut nunquam pacatae esse queant, quia lex semper accusat nos etiam in bonis operibus. Semper enim caro concupiscit adversus Spiritum, Gal. 5, 17. Quomodo igitur hic habebit conscientia pacem sine fide, si sentiet, quod non propter Christum, sed propter opus proprium iam placere debeat? Quod opus inveniet, quod statuet dignum esse vita aeterna? Siquidem spes ex meritis tantum debet 199] existere. Adversus has dubitationes Paulus inquit Rom. 5, 1: Iustificati ex fide, pacem habemus; certo statuere debemus, quod propter Christum donetur nobis iustitia et vita aeterna. Et de Abraham ait Rom. 4, 18: Contra spem in spem credidit.
200] Tertio. Quomodo sciet conscientia, quando opus inclinante illo habitu dilectionis factum sit, ut statuere possit, quod de condigno mereatur gratiam? Sed haec ipsa distinctio tantum ad eludendas Scripturas conficta est, quod alias de congruo, alias de condigno mereantur homines, quia, ut supra diximus, intentio operantis non distinguit genera meritorum, sed hypocritae securi sentiunt simpliciter opera sua esse digna, ut propterea iusti reputentur. Econtra territae conscientiae de omnibus operibus dubitant, ideo subinde alia quaerunt. Hoc est enim de congruo mereri, dubitare et sine fide operari, donec desperatio incidit. In summa, plena errorum et periculorum sunt omnia, quae in hac re tradunt adversarii.
201] Quarto. Tota ecclesia confitetur, quod vita aeterna per misericordiam contingat. Sic enim inquit Augustinus de gratia et libero arbitrio, quum quidem loquitur de operibus sanctorum post iustificationem factis: Non meritis nostris Deus nos ad aeternam vitam, sed pro sua miseratione perducit. Et lib. 9 Confess.: Vae hominum vitae quantumcunque laudabili, si remota misericordia iudicetur! Et Cyprianus in enarratione orationis dominicae: Ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare 202] quotidie, dum quotidie pro peccatis iubetur orare. Sed res nota est et habet plurima et clarissima testimonia in Scriptura et ecclesiasticis patribus, qui uno ore omnes praedicant nos, 203] etiamsi habeamus bona opera, tamen in illis bonis operibus misericordia indigere. Hanc misericordiam intuens fides erigit et consolatur nos. Quare adversarii male docent, quum ita efferunt merita, ut nihil addant de hac fide apprehendente misericordiam. Sicut enim supra diximus promissionem et fidem correlativa esse, nec apprehendi promissionem nisi fide, ita hi, dicimus promissam misericordiam correlative requirere fidem, nec posse apprehendi nisi fide. Iure igitur reprehendimus doctrinam de merito condigni, quum nihil de fide iustificante tradat 204] et obscuret gloriam et officium mediatoris Christi. Neque nos quidquam hac in re novi docere existimandi sumus, quum patres in ecclesia hanc sententiam tam clare tradiderint, quod misericordia indigeamus etiam in bonis operibus.
205] Et Scriptura idem saepe inculcat. In Psalmo 143, 2: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Hic simpliciter detrahit omnibus etiam sanctis et servis Dei gloriam iustitiae, si non ignoscat Deus, sed iudicet et arguat corda eorum. Nam quod alibi gloriatur David de sua iustitia, loquitur de causa sua adversus persecutores Verbi Dei, non loquitur de personali munditie, et rogat causam et gloriam Dei defendi, ut Psalmo 7, 9: Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me. Rursus Psalmo 130, 3 ait neminem posse sustinere iudicium Dei, si observet 206] peccata nostra: Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Et Iob. 9, 28: Verebar omnia opera mea. Item v. 30: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me. Et Prov. 20, 9: Quis potest 207] dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato? Et 1 Ioh. 1, 8: Si dixerimus, quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est etc. Et in oratione 208] dominica sancti petunt remissionem peccatorum. Habent igitur et sancti peccata. In Numeris, cap. 14, 18: Et innocens non erit innocens. Et Deut. 4, 24: Deus tuus ignis consumens est. Et Zacharias ait 2, 13: Sileat a facie Domini omnis caro. Et Esaias 40, 6: Omnis caro foenum et omnis gloria eius quasi flos agri; exsiccatum est foenum, et occidit flos, quia Spiritus Domini sufflavit in eo, id est, caro et iustitia carnis non potest sustinere iudicium Dei. 209] Et Ionas ait cap. 2, 9: Frusta observant vana, qui misericordia relinquunt, id est, omnis fiducia est inanis, praeter fiduciam misericordiae, misericordia servat nos, propria merita, proprii conatus non servant nos. 210] Ideo et Daniel orat cap. 9, 18 sq.: Neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces coram te, sed in miserationibus tuis multis. Exaudi, Domine, placare, Domine, attende et fac ne moreris propter temet ipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum. Sic docet nos Daniel apprehendere misericordiam in orando, hoc est, confidere misericordia Dei, non confidere nostris 211] meritis coram Deo. Et miramur, quid agant in precatione adversarii, si tamen homines profani unquam aliquid a Deo petunt. Si commemorant se dignos esse, quia dilectionem et bona opera habeant, et reposcunt gratiam tamquam debitam, perinde orant ut Pharisaeus apud Lucam, cap. 18, 11, qui ait: Non sum sicut ceteri homines. Qui sic petit gratiam, nec nititur misericordia Dei, iniuria afficit Christum, qui, quum sit pontifex noster, interpellat pro 212] nobis. Sic igitur nititur oratio misericordia Dei, quando credimus nos propter Christum pontificem exaudiri, sicut ipse ait Ioh. 14, 13: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. in nomine meo, inquit, quia sine hoc pontifice non possumus accedere ad Patrem.
213] Huc pertinet et sententia Christi Luc. 17, 10: Quum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus. Haec verba clare dicunt, quod Deus salvet per misericordiam et propter suam promissionem, non quod debeat propter dignitatem 214] operum nostrorum. Sed adversarii mirifice ludunt hic in verbis Christi. Primum faciunt ἀντιστρέφον et in nos retorquent. Multo magis, inquiunt, dici posse: Si credideritis omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Deinde addunt opera inutilia esse Deo, nobis 215] vero non esse inutilia. Videte, quam delectet adversarios puerile studium sophistices. Et quamquam hae ineptiae indignae sint, quae refutentur, tamen paucis respondebimus. ʼΑντιστρέφον est vitiosum. Primum 216] enim decipiuntur adversarii in vocabulo fidei, quodsi significaret nobis notitiam illam historiae, quae etiam in impiis et diabolis est, recte ratiocinarentur adversarii fidem inutilem esse, quum dicunt: Quum credideritis omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Sed nos non de notitia historiae, sed de fiducia promissionis et misericordiae Dei loquimur. Et haec fiducia promissionis fatetur nos esse servos inutiles, imo haec confessio, quod opera nostra sint indigna, est ipsa vox fidei, sicut apparet in hoc exemplo Danielis, 9, 18, quod paulo ante citavimus: Non in iustificationibus nostris prosternimus preces etc. Fides 217] enim salvat, quia apprehendit misericordiam seu promissionem gratiae, etiamsi nostra opera sint indigna. Et in hanc sententiam nihil laedit nos ἀντιστρέφον: Quum credideritis omnia, dicite: Servi inutiles sumus, videlicet, quod opera nostra sint indigna; hoc enim eum tota ecclesia docemus, quod per misericordiam salvemur. 218] Sed si ex simili ratiocinari volunt: Quum feceris omnia, noli confidere operibus tuis, ita: Quum credideris omnia, noli confidere promissione divina: haec non cohaerent. Sunt enim dissimillima. Dissimiles causae, dissimilia obiecta fiduciae sunt in priore propositione et in posteriore. Fiducia in priore est fiducia nostrorum operum. Fiducia in posteriore est fiducia promissionis divinae. Christus autem damnat fiduciam nostrorum operum, non damnat fiduciam promissionis suae. Non vult nos de gratia et misericordia Dei desperare, arguit opera nostra tamquam indigna, 219] non arguit promissionem, quae gratis offert misericordiam. Et praeclare hic inquit Ambrosius: Agnoscenda est gratia, sed non ignorantia natura. [Ambrosius, Tom. V, p. 131, Basileae 1567: “Sequitur, ut nemo in operibus glorietur, quia iure Domino debemus obsequium.… Si ergo tu non solum non dicis servo tuo: Recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium et gratias ei non agis: ita nec in te patitur Dominus unius usum esse operis aut laboris, quia dum vivimus, debemus semper operari. Ergo agnosce te esse servum plurimis obsequiis defoeneratum. Non te praeferas, quia Filius Dei diceris: agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura (das natuerliche, kreatuerliche Verhaeltnis). Neque te iactes, si bene servisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt angeli. Vas gentium electus a Domino: non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae, subiecit; sed non in hoc iustificatus sum. Et nos ergo non a nobis laudem exigamus, nec praecipiamus iudicium Dei, et praeveniamus sententiam Iudicis, sed suo tempori, suo Iudici reservemus.”] Promissioni gratiae confidendum est, non 220] naturae nostrae. Sed adversarii suo more faciunt, contra fidei doctrinam detorquent 221] sententias pro fide traditas. Verum haec spinosa reiiciamus ad scholas. Illa cavillatio plane puerilis est, quum interpretantur servos inutiles, quia opera Deo sint inutilia, nobis vero sint utilia. At Christus de ea utilitate loquitur, quae constituit nobis Deum debitorem gratiae. Quamquam alienum est hoc loco disputare de utili aut inutili. Nam servi inutiles significant insufficientes, quia nemo tantum timet, tantum diligit Deum, tantum credit Deo, 222] quantum oportuit. Sed missas faciamus has frigidas cavillationes adversariorum, de quibus quid iudicaturi sint homines, si quando proferentur in lucem, facile possunt existimare viri prudentes. In verbis maxime planis et perspicuis repererunt rimam. At nemo non videt, in illo loco fiduciam nostrorum operum improbari.
223] Teneamus igitur hoc, quod ecclesia confitetur, quod per misericordiam salvemur. Et ne quis hic cogitet: Si per misericordiam salvandi sumus, incerta spes erit, si nihil praecedit in his, quibus contingit salus, quo discernantur ab illis, quibus non contingit: huic satisfaciendum est. Scholastici enim videntur hac ratione moti quaesivisse meritum condigni. 224] Nam haec ratio valde potest exercere humanum animum. Breviter igitur respondemus. Ideo ut sit certa spes, ideo ut sit praecedens discrimen inter hos, quibus contingit, et illos, quibus non contingit salus, necesse est constituere, quod per misericordiam salvemur. Hoc, quum ita nude dicitur, absurdum videtur. Nam in foro et iudiciis humanis ius seu debitum certum est, misericordia incerta. Sed alia res est de iudicio Dei. Hic enim misericordia habet claram et certam promissionem et mandatum Dei. Nam evangelium proprie hoc mandatum est, quod praecipit, ut credamus Deum nobis propitium esse propter Christum. Non misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur etc., Ioh. 3, 17. 18. 225] Quoties igitur de misericordia dicitur, addenda est fides promissionis. Et haec fides parit certam spem, quia nititur Verbo et mandato Dei. Si spes niteretur operibus, tunc vero esset incerta, quia opera non possunt pacare 226] conscientiam, ut supra saepe dictum est. Et haec fides facit discrimen inter hos, quibus contingit salus, et illos, quibus non contingit. Fides facit discrimen inter dignos et indignos, quia vita aeterna promissa est iustificatis, fides autem iustificat.
227] Sed hic iterum clamitabunt adversarii, nihil opus esse bonis operibus, Si non merentur vitam aeternam. Has calumnias supra refutavimus. Imo vero necesse est bene operari. Iustificatis dicimus promissam esse vitam aeternam. At nec fidem nec iustitiam retinent illi, qui ambulant secundum carnem. Ideo iustificamur, ut iusti bene operari et obedire legi Dei 228] incipiamus. Ideo regeneramur et Spiritum Sanctum accipimus, ut nova vita habeat nova 229] opera, novos affectus, timorem, dilectionem Dei, odium concupiscentiae etc. Haec fides, de qua loquimur, existit in poenitentia, et inter bona opera, inter tentationes et pericula confirmari et crescere debet, ut subinde certius apud nos statuamus, quod Deus propter Christum respiciat nos, ignoscat nobis, exaudiat nos. Haec non discuntur sine magnis et multis certaminibus. Quoties recurrit conscientia, quoties sollicitat ad desperationem, quum ostendit aut vetera peccata aut nova aut immunditiem naturae! Hoc chirographum non deletur sine magno 230] agone, ubi testatur experientia, quam difficilis res sit fides. Et dum inter terrores erigimur et consolationem concipimus, simul crescunt alii motus spirituales, notitia Dei, timor Dei, spes, dilectio Dei, et regeneramur, ut ait Paulus Col. 3, 10 et 2 Cor. 3, 18, ad agnitionem Dei, et intuentes gloriam Domini transformamur in eandem imaginem, id est, concipimus veram notitiam Dei, 231] ut vere timeamus eum, vere confidamus nos respici, nos exaudiri. Haec regeneratio est quasi inchoatio aeternae vitae, ut Paulus ait Rom. 8, 10: Si Christus in vobis 232] est, spiritus vivit, corpus autem mortuum est etc. Et 2 Cor. 5, 2. 3: Superinduemur, si tamen induti, non nudi reperiemur. Ex his iudicare candidus lector potest, nos maxime requirere bona opera, siquidem hanc fidem docemus in poenitentia existere et debere subinde crescere in poenitentia. Et in his rebus perfectionem Christianam et spiritualem ponimus, Si simul crescant poenitentia et fides in poenitentia. Haec intelligi melius a piis possunt, quam 233] quae de contemplatione aut perfectione apud adversarios docentur. Sicut autem iustificatio ad fidem pertinet, ita pertinet ad fidem vita aeterna. Et Petrus ait 1 Petr. 1, 9: Reportantes finem seu fructum fidei vestrae, salutem animarum. Fatentur enim adversarii, 234] quod iustificari sint filii Dei et coheredes Christi. Postea opera, quia placent Deo propter fidem, merentur alia praemia corporalia et spiritualis. Erunt enim discrimina gloriae sanctorum.
235] Sed hic reclamant adversarii, vitam aeternam vocari mercedem, quare necesse sit eam de condigno mereri per bona opera. Breviter et plane respondemus. Paulus Rom. 6, 23 vitam aeternam donum appellat, quia donata iustitia propter Christum simul efficimur filii Dei et coheredes Christi, sicut ait Iohannes 3, 36: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam. Et Augustinus inquit, et hunc secuti alii multi idem dixerunt: Dona sua coronat Deus in nobis. Alibi vero, Luc. 6, 23, scriptum est: Merces vestra copiosa erit in coelis. Haec si videntur adversariis 236] pugnare, ipsi expedient. Sed parum aequi iudices sunt, nam doni vocabulum omittunt et fontes totius negotii, et excerpunt vocabulum mercedis idque acerbissime interpretantur non solum contra Scripturam, sed etiam contra sermonis consuetudinem. Hinc ratiocinantur, quia merces nominatur, igitur opera nostra sunt eiusmodi, quae debeant esse pretium, pro quo debetur vita aeterna. Sunt igitur digna gratia et vita aeterna, nec indigent misericordia aut mediatore Christo 237] aut fide. Plane nova est haec dialectica: vocabulum audimus mercedis, igitur nihil opus est mediatore Christo aut fide habente accessum ad Deum propter Christum, non propter opera nostra. Quis non 238] videt haec esse ἀνακόλουθα? Nos non rixamur de vocabulo mercedis. De hac re litigamus, utrum bona opera per se sint digna gratia et vita aeterna, an vero placeant tantum propter fidem, quae apprehendit mediatorem Christum. 239] Adversarii nostri non solum hoc tribuunt operibus, quod sint digna gratia et vita aeterna, sed fingunt etiam, quod merita supersint sibi, quae donare aliis et iustificare alios queant, ut quum monachi suorum ordinum merita vendunt aliis. Haec portenta Chrysippeo more coacervant, hac una voce mercedis audita: Merces appellatur, igitur habemus opera, quae sunt pretium, pro quo debetur merces; igitur opera per sese, non propter mediatorem Christum placent. Et quum alius alio plura habeat merita, igitur quibusdam supersunt merita. Et haec merita donare aliis possunt isti, qui merentur. 240] Mane lector, nondum habes totum huius totum soriten. Addenda sunt enim certa sacramenta huius donationis, mortuis induitur cucullus etc. Talibus coacervationibus beneficium Christi et iustitia fidei obscurata sunt.
241] Non movemus inanem λογομαχίαν de vocabulo mercedis. Si concedent adversarii, quod fide propter Christum iusti reputemur, et quod bona opera propter fidem placeant Deo, de nomine mercedis postea non valde rixabimur. Nos fatemur vitam aeternam mercedem esse, quia est res debita propter promissionem, non propter nostra merita. Est enim promissa iustificatio, quam supra ostendimus proprie esse donum Dei. Et huic dono coniuncta est promissio vitae aeternae, iuxta illud, Rom. 8, 30: Quos iustificavit, eosdem 242] et glorificavit. Huc pertinet, quod Paulus ait 2 Tim. 4, 8: Reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus iustus iudex etc. Debetur enim corona iustificatis 243] propter promissionem. Et hanc promissionem scire sanctos oportet, non ut propter suum commodum laborent, debent enim laborare propter gloriam Dei; sed ne desperent in afflictionibus, scire eos oportet voluntatem Dei, quod velit eos adiuvare, eripere, servare. Etsi aliter perfecti, aliter infirmi audiunt mentionem poenarum et praemiorum; nam infirmi laborant sui commodi causa. 244] Et tamen praedicatio praemiorum et: poenarum necessaria est. In praedicatione poenarum ira Dei ostenditur, quare ad praedicationem poenitentiae pertinet. In praedicatione praemiorum gratia ostenditur. Et sicut Scriptura saepe mentione bonorum operum fidem complectitur, vult enim complecti iustitiam cordis cum fructibus: ita interdum cum aliis praemiis simul offert gratiam, ut Esa. 58, 8 sq. et saepe alias apud prophetas. 245] Fatemur et hoc, quod saepe testati sumus, quod, etsi iustificatio et vita aeterna ad fidem pertinent, tamen bona opera mereantur alia praemia corporalia et spiritualia et gradus praemiorum iuxta illud, 1 Cor. 3, 8: Unus quisque accipiet mercedem iuxta suum laborem. Nam iustitia evangelii, quae versatur circa promissionem gratiae, gratis accipit iustificationem et vivificationem. Sed impletio legis, quae sequitur fidem, versatur circa legem, in qua non gratis, sed pro nostris operibus offertur et debetur merces. Sed qui hanc merentur, prius iustificati sunt, quam legem faciunt. Itaque prius sunt translati in regnum Filii Dei, ut Paulus ait Col. 1, 13; Rom. 8, 17, et facti coheredes Christi. 246] Sed adversarii, quoties de merito dicitur, statim transferunt rem a reliquis praemiis ad iustificationem, quum evangelium gratis offerat iustificationem propter Christi merita, non nostra; et merita Christi communicantur nobis per fidem. Ceterum opera et afflictiones merentur non iustificationem, sed alia praemia, ut in his sententiis merces operibus offertur: Qui parce seminat, parce metet, et qui largiter seminat, largiter metet, 2 Cor. 9, 6. Hic clare modus mercedis ad modum operis confertur. Honora patrem et matrem, ut sis longaevus super terram, Exod. 20, 12. Et hic proponit lex certo 247] operi mercedem. Quamquam igitur legis impletio meretur mercedem, proprie enim merces ad legem pertinet: tamen meminisse nos evangelii oportet, quod gratis offert iustificationem propter Christum. Nec legem prius facimus, aut facere possumus, quam reconciliati Deo, iustificati et renati sumus. Nec illa legis impletio placeret Deo, nisi propter fidem essemus accepti. Et quia homines propter fidem sunt accepti, ideo illa inchoata legis impletio placet, et habet mercedem in hac vita et post hanc vitam. De 248] nomine mercedis pleraque alia hic etiam dici poterant ex natura legis, quae, quia longiora sunt, alio in loco explicanda erunt.
249] Verum urgent adversarii, quod proprie mereantur vitam aeternam bona opera, quia Paulus dicit Rom. 2, 6: Reddet unicuique secundum opera eius. Item v. 10: Gloria, honor et pax omni operanti bonum. Ioh. 5, 29: Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae. Matth. 25, 35: Esurivi, et dedistis mihi manducare etc. 250] In his locis et similibus omnibus, in quibus opera laudantur in Scripturis, necesse est intelligere non tantum externa opera, sed fidem etiam cordis, quia Scriptura non loquitur de hypocrisi, sed de iustitia cordis cum fructibus suis. Quoties 251] autem fit mentio legis et operum, sciendum est, quod non sit excludendus Christus mediator. Is est enim finis legis et ipse inquit Ioh. 15, 5: Sine me nihil potestis facere. Ex hoc canone diximus supra iudicari posse omnes locos de operibus. Quare quum operibus redditur vita aeterna, redditur iustificatis, quia neque bene operari possunt homines nisi iustificati, qui aguntur Spiritu Christi, nec sine mediatore Christo et fide placent bona opera, iuxta illud, Hebr. 11, 6: Sine fide impossibile est placere Deo. 252] Quum dicit Paulus: Reddet unicuique secundum opera eius, intelligi debet non tantum opus externum, sed tota iustitia vel iniustitia. Sic: Gloria operanti bonum, hoc est, iuste. Dedistis mihi manducare, fructus et testimonium iustitiae cordis et fidei allegatur, redditur 253] igitur vita aeterna iustitiae. Ad hunc modum Scriptura simul complectitur iustitiam cordis cum fructibus. Et saepe fructus nominat, ut ab imperitis magis intelligatur, et ut significat requiri novam vitam et regenerationem, non hypocrisin. Fit autem regeneratio fide in poenitentia.
254] Nemo sanus iudicare aliter potest, nec nos aliquam otiosam subtilitatem hic affectamus, ut divellamus fructus a iustitia cordis, si tantum adversarii concesserint, quod fructus propter fidem et mediatorem Christum placeant, non sint per sese digni gratia et vita 255] aeterna. Hoc enim reprehendimus in adversariorum doctrina, quod talibus locis Scripturae, seu philosophico, seu Iudaico more intellectis, abolent iustitiam fidei et excludunt mediatorem Christum. Ex his locis ratiocinantur, quod haec opera mereantur gratiam, alias de congruo, alias de condigno, quum videlicet accedit dilectio, id est, quod iustificent et, quia sint iustitia, digna sint vita aeterna. Hic error manifeste abolet iustitiam fidei, quae sentit, quod accessum ad Deum habeamus propter Christum, non propter opera nostra, quae sentit nos per pontificem et mediatorem Christum adduci ad Patrem et habere placatum Patrem, ut supra 256] satis dictum est. Et haec doctrina de iustitia fidei non est in ecclesia Christi negligenda, quia sine ea non potest officium Christi conspici, et reliqua doctrina iustificationis tantum est doctrina legis. Atqui nos oportet retinere evangelium et doctrinam de promissione propter Christum donata.
257] Non igitur litigamus in hoc loco de parva re cum adversariis. Non quaerimus otiosas subtilitates, quum reprehendimus eos, quod docent vitam aeternam mereri operibus, omissa hac 258] fide, quae apprehendit mediatorem Christum. Nam de hac fide, quae credit nobis Patrem propitium esse propter Christum, nulla apud scholasticos syllaba exstat. Ubique sentiunt, quod simus accepti, iusti propter opera nostra vel ex ratione facta, vel certe facta, inclinante 259] illa dilectione, de qua dicunt. Et tamen habent quaedam dicta, quasi apophthegmata 260] veterum auctorum, quae depravant interpretando. Iactatur in scholis, quod bona opera placeant propter gratiam, et quod sit confidendum gratiae Dei. Hic interpretantur gratiam habitum, quo nos diligimus Deum, quasi vero voluerint dicere veteres, quod debeamus confidere nostra dilectione, quae, quam sit exigua, quam sit immunda, certe experimur. Quamquam hoc mirum est, quomodo isti iubeant confidere dilectione, quum doceant nesciri, utrum adsit. Cur non exponunt hic gratiam misericordiam Dei erga nos? Et quoties mentio huius fit, addere oportebat fidem. Non enim apprehenditur nisi fide promissio misericordiae, reconciliationis, dilectionis Dei erga nos. In hanc sententiam recte dicerent confidendum esse gratia, 261] placere bona opera propter gratiam, quum fides gratiam apprehendit. lactatur et hoc in scholis, valere bona opera nostra virtute passionis Christi. Recte dicitur. Sed cur non addunt de fide? Christus enim est propitiatio, ut Paulus Rom. 3, 25 ait, per fidem. Quum fide eriguntur pavidae conscientiae et sentiunt peccata nostra deleta esse morte Christi et Deum nobis reconciliatum esse propter passionem Christi, tum vero prodest nobis passio Christi. Si omittatur doctrina de fide, frustra dicitur opera valere virtute passionis Christi.
262] Et plerasque alias sententias corrumpunt in scholis, propterea quia non tradunt iustitiam fidei, et fidem intelligunt tantum notitiam historiae seu dogmatum, non intelligunt hanc virtutem esse, quae apprehendit promissionem gratiae et iustitiae, quae vivificat corda in terroribus peccati et mortis. 263] Quum Paulus inquit Rom. 10, 10: Corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad salutem. Hic fateri adversarios existimamus, quod confessio ex opere operato non iustificet aut salvet, sed tantum propter fidem cordis. Et Paulus sic loquitur, quod confessio salvet, ut ostendat, qualis fides consequatur vitam aeternam, nempe firma et 264] efficax fides. Non est autem firma fides, quae non ostendit se in confessione. Sic cetera bona opera placent propter fidem, sicut et orationes ecclesiae rogant, ut omnia sint accepta propter Christum. Item petunt omnia propter Christum. Constat enim semper in fine 265] precationum addi hanc clausulam: per Christum, Dominum nostrum. Ideo concludimus, quod fide iustificemur coram Deo, reconciliemur Deo et regeneremur, quae in poenitentia apprehendit promissionem gratiae et vere vivificat perterritam mentem, ac statuit, quod Deus sit nobis placatus ac propitius propter Christum. Et hac fide ait Petrus 1. ep. 1, 5, nos custodiri ad salutem, quae revelabitur. 266] Huius fidei cognitio Christianis necessaria est et uberrimam affert consolationem in omnibus afflictionibus et officium Christi nobis ostendit, quia isti, qui negant homines fide iustificari, negant Christum mediatorem esse ac propitiatorem, negant promissionem gratiae et evangelium. Tantum docent aut doctrinam rationis aut legis de iustificatione. 267] Nos, quantum hic fieri potuit, ostendimus fontes huius causae et exposuimus ea, quae adversarii obiiciunt. Quae quidem facile diiudicabunt boni viri, si cogitabunt, quoties citatur locus de dilectione aut operibus, legem non fieri sine Christo, nec nos ex lege, sed ex 268] evangelio, hoc est, promissione gratiae in Christo promissae, iustificari. Et speramus hanc, quamvis brevem, disputationem bonis viris ad confirmandam fidem, ad docendam et consolandam conscientiam utilem futuram esse. Scimus enim ea, quae diximus, consentanea esse scripturis propheticis et apostolicis, sanctis patribus, Ambrosio, Augustino et plerisque aliis et universae ecclesiae Christi, quae certe confitetur Christum esse propitiatorem et iustificatorem.
269] Nec statim censendum est Romanam ecclesiam sentire, quidquid papa aut cardinales aut episcopi aut theologi quidam aut monachi probant. Constat enim pontificibus magis curae esse dominationem suam quam evangelium Christi. Et plerosque compertum est palam Epicuraeos esse. Theologos constat plura ex philosophia admiscuisse doctrinae Christianae, 270] quam satis erat. Nec auctoritas horum videri debet tanta, ut nusquam dissentire a disputationibus eorum liceat, quum multi manifesti errores apud eos reperiantur, ut quod possimus ex puris naturalibus Deum super omnia diligere. Hoc dogma peperit alios errores multos, 271] quum sit manifeste falsum. Reclamant enim ubique Scripturae, sancti patres et omnium piorum iudicia. Itaque, etiamsi in ecclesia pontifices aut nonnulli theologi ac monachi docuerunt remissionem peccatorum, gratiam et iustitiam per nostra opera et novos cultus quaerere, qui obscuraverunt Christi officium, et ex Christo non propitiatorem et iustificatorem, sed tantum legislatorem fecerunt: 272] mansit tamen apud aliquos pios semper cognitio Christi. Porro Scriptura praedixit, fore ut iustitia fidei hoc modo obscuraretur per traditiones humanas et doctrinam operum. Sicut Paulus saepe (cf. Gal. 4, 9; 5, 7; Col. 2, 8. 16 sq.; 1 Tim. 4, 2 sq. et al.) queritur tunc quoque fuisse, qui pro iustitia fidei docebant homines per opera propria et proprios cultus, non fide propter Christum reconciliari Deo et iustificari, quia homines 273] naturaliter ita iudicant Deum per opera placandum esse. Nec videt ratio aliam iustitiam quam iustitiam legis civiliter intellectae. Ideo semper exstiterunt in mundo, qui hanc carnalem iustitiam solam docuerunt, oppressa iustitia fidei, et tales doctores semper existent etiam. 274] Idem accidit in populo Israel. Maxima populi pars sentiebat se per sua opera mereri remissionem peccatorum, cumulabant sacrificia et cultus. Econtra prophetae, damnata illa opiniones docebant iustitiam fidei. Et res gestae in populo Israel sunt exempla eorum, quae in 275] ecclesia futura fuerunt. Itaque non perturbat pias mentes multitudo adversariorum, qui nostram doctrinam improbant. Facile enim iudicari de spiritu eorum potest, quia in quibusdam articulis adeo perspicuam et manifestam veritatem damnaverunt, ut palam appareat 276] eorum impietas. Nam et bulla Leonis X. [Iunii 15, 1520: Exsurge, Domine] damnavit articulum maxime necessarium, quem omnes Christiani teneant et credant, videlicet non esse confidendum, quod simus absoluti propter nostram contritionem, sed propter verbum Christi Matth. 16, 19: 277] Quodcunque ligaveris etc. Et nunc in hoc conventu auctores confutationis damnaverunt apertis verbis hoc, quod fidem diximus partem esse poenitentiae, qua consequimur remissionem peccatorum et vincimus terrores peccatorum et conscientia pacata redditur. Quis autem non videt hunc articulum, quod fide consequamur remissionem peccatorum, verissimum, certissimum et maxime necessarium esse omnibus Christianis? Quis ad omnem posteritatem, audiens talem sententiam damnatam esse, iudicabit auctores huius condemnationis ullam Christi notitiam habuisse?
278] Et de spiritu eorum coniectura fieri potest ex illa inaudita crudelitate, quam constat eos in bonos viros plurimos hactenus exercuisse. Et accepimus in hoc conventu quendam reverendum patrem in senatu imperii, quum de nostra confessione sententiae dicerentur, dixisse nullum sibi consilium videri utilius, quam si ad confessionem, quam nos exhibuissemus atramento scriptam, sanguine rescriberetur. Quid diceret crudelius Phalaris? Itaque hanc vocem nonnulli etiam principes iudicaverunt indignam esse, quae in tali consessu diceretur. Quare 279] etiamsi vindicant sibi adversarii nomen ecclesiae, tamen nos sciamus ecclesiam Christi apud hos esse, qui evangelium Christi docent, non qui pravas opiniones contra evangelium defendunt, sicut inquit Dominus Ioh. 10, 27: Oves meae vocem meam audiunt. Et Augustinus ait: Quaestio est, ubi sit ecclesia. Quid ergo facturi sumus? In verbis nostris eam quaesituri sumus, an in verbis capitis sui, Domini nostri Iesu Christi? Puto, quod in illius verbis quaerere debemus, qui veritas est et optime novit corpus suum. Proinde non perturbent nos iudicia adversariorum, quum humanas opiniones contra evangelium, contra auctoritatem sanctorum patrum, qui in ecclesia scripserunt, contra piarum mentium testimonia defendunt.

Art. VII. VIII. (IV.) De Ecclesia.
1] Septimum articulum confessionis nostrae damnaverunt, in quo diximus ecclesiam esse congregationem sanctorum. Et addiderunt longam declamationem, quod mali non sint ab ecclesia segregandi, quum Iohannes comparaverit ecclesiam areae, in qua triticum et paleae simul coacervata sint, Matth. 3, 12, et Christus comparaverit eam sagenae, in qua 2] pisces boni et mali sunt, 13, 47 etc. Profecto verum est, quod aiunt: Nullum remedium esse adversus sycophantae morsum. Nihil tam circumspecte dici potest, ut calumniam evitare queat. 3] Nos ob hanc ipsam causam adiecimus octavum articulum, ne quis existimaret nos segregare malos et hypocritas ab externa societate ecclesiae, aut adimere sacramentis efficaciam, quae per hypocritas aut malos administrantur. Itaque hic non est opus longa defensione adversus hanc calumniam. Satis nos purgat articulus octavus. Concedimus enim, quod hypocritae et mali in hac vita sint admixti ecclesiae et sint membra ecclesiae, secundum externam societatem signorum ecclesiae, hoc est, Verbi, professionals et sacramentorum, praesertim si non sint excommunicati. Nec sacramenta ideo non sunt efficacia, quia per malos tractantur, imo recte uti possumus sacramentis, quae per 4] malos administrantur. Nam et Paulus 2 Thess. 2, 4 praedicit futurum, ut antichristus sedeat in templo Dei, hoc est, in ecclesia dominetur et gerat officia. 5] At ecclesia non est tantum societas externarum rerum ac rituum, sicut aliae politiae, sed principaliter est societas fidei et Spiritus Sancti in cordibus, quae tamen habet externas notas, ut agnosci possit, videlicet puram evangelii doctrinam et administrationem sacramentorum consentaneam evangelio Christi. Et haec ecclesia sola dicitur corpus Christi, quod Christus Spiritu suo renovat, sanctificat et gubernat, ut testatur Paulus Eph. 1, 22 sq., quum ait: Et ipsum dedit caput super omnia ecclesiae, quae est corpus eius, videlicet integritas, id est, tota congregatio ipsius, qui 6] omnia in omnibus perficit. Quare illi, in quibus nihil agit Christus, non sunt membra Christi. Idque fatentur adversarii, malos esse mortua membra ecclesiae. Quare miramur, cur reprehenderint nostram descriptionem, 7] quae de vivis membris loquitur. Neque novi quidquam diximus. Paulus omnino eodem modo definivit ecclesiam Eph. 5, 25 sq., quod purificetur, ut sit sancta. Et addit externas notas, Verbum et sacramenta. Sic enim ait: Christus dilexit ecclesiam et se tradidit pro ea, ut eam sanctificet, purificans lavacro aquae per Verbum, ut exhibeat eam sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam aut aliquid tale, sed ut sit sancta et inculpata. Hanc sententiam pene totidem verbis nos in confessione posuimus. Sic definit ecclesiam et articulus in symbolo, qui iubet nos credere, quod sit sancta catholica ecclesia. 8] Impii vero non sunt sancta ecclesia. Et videtur additum, quod sequitur, sanctorum communio, ut exponeretur, quid significet ecclesia, nempe congregationem sanctorum, qui habent inter se societatem eiusdem evangelii seu doctrinae et eiusdem Spiritus Sancti, qui corda eorum renovat, sanctificat et gubernat.
9] Et hic articulus necessaria de causa propositus est. Infinita pericula videmus, quae minantur ecclesiae interitum. Infinita multitudo est impiorum in ipsa ecclesia, qui opprimunt eam. Itaque ne desperemus, sed sciamus ecclesiam tamen mansuram esse; item, ut sciamus, quamvis magna multitudo sit impiorum, tamen ecclesiam existere et Christum praestare illa, quae promisit ecclesiae, remittere peccata, exaudire, dare Spiritum Sanctum: has consolationes proponit 10] nobis articulus ille in symbolo. Et catholicam ecclesiam dicit, ne intelligamus, ecclesiam esse politiam externam certarum gentium, sed magis homines sparsos per totum orbem, qui de evangelio consentiunt et habent eundem Christum, eundem Spiritum Sanctum et eadem sacramenta, sive habeant easdem 11] traditiones humanas sive dissimiles. Et in decretis inquit glossa, ecclesiam large dictam complecti bonos et malos; item, malos nomine tantum in ecclesia esse, non re, bonos vero re et nomine. [Glossa decreti: “Ecclesia Christi, quandoque large sumitur, ut granum et paleam complectitur.… Vel dic aliud esse de ecclesia, quod hic negatur de malis; aliud esse in ecclesia, quod in contrariis conceditur. Vel distingue. Nam sunt quidam in ecclesia nomine et re, ut boni catholici; ut hic: quidam nec nomine nec re, ut praecisi”] Et in hanc sententiam multa leguntur apud patres. Hieronymus enim ait: Qui ergo peccator est aliqua sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari nec Christo subiectus dici.
12] Quamquam igitur hypocritae et mali sint socii huius verae ecclesiae secundum externos ritus, tamen quum definitur ecclesia, necesse est eam definiri, quae est vivum corpus Christi, item, quae est nomine et re ecclesia. 13] Et multae sunt causae. Necesse est enim intelligi, quae res principaliter efficiat nos membra et viva membra ecclesiae. Si ecclesiam tantum definiemus externam politiam esse bonorum et malorum, non intelligent homines regnum Christi esse iustitiam cordis et donationem Spiritus Sancti, sed iudicabunt tantum externam observationem esse certorum cultuum ac rituum. Item, 14] quid intererit inter populum legis et ecclesiam, si ecclesia est externa politia? At sic discernit Paulus ecclesiam a populo legis, quod ecclesia sit populus spiritualis, hoc est, non civilibus ritibus distinctus a gentibus, sed verus populus Dei, renatus per Spiritum Sanctum. In populo legis praeter promissionem de Christo habebat et carnale semen promissiones rerum corporalium, regni etc. Et propter has dicebantur populus Dei etiam mali in his, quia hoc carnale semen Deus separaverat ab aliis gentibus per certas ordinationes externas et promissiones; et tamen 15] mali illi non placebant Deo. At evangelium affert non umbram aeternarum rerum, sed ipsas res aeternas, Spiritum Sanctum et iustitiam, qua coram Deo iusti sumus.
16] Igitur illi tantum sunt populus iuxta evangelium, qui hanc promissionem Spiritus accipiunt. Adhaec ecclesia est regnum Christi, distinctum contra regnum diaboli. Certum est autem impios in potestate diaboli et membra regni diaboli esse, sicut docet Paulus Eph. 2, 2, quum ait, diabolum efficacem esse in incredulis. Et Christus inquit ad Pharisaeos, quibus certe erat externa societas cum ecclesia, id est, cum sanctis in populo legis, praeerant enim, sacrificabant et docebant: Vos ex patre diabolo estis, Ioh. 8, 44. Itaque ecclesia, quae vere est regnum Christi, est proprie congregatio sanctorum. Nam impii reguntur a diabolo et sunt captivi diaboli, non reguntur Spiritu Christi.
17] Sed quid verbis opus est in re manifesta? Si ecclesia, quae vere est regnum Christi, distinguitur a regno diaboli, necesse est impios, quum sint in regno diaboli, non esse ecclesiam; quamquam in hac vita, quia nondum revelatum est regnum Christi, sint admixti ecclesiae et gerant officia in ecclesia. 18] Nec propterea impii sunt regnum Christi, quia revelatio nondum facta est. Semper enim hoc est regnum Christi, quod Spiritu suo vivificat, sive sit revelatum, sive sit rectum cruce. Sicut idem est Christus, qui nunc glorificatus est, antea afflictus erat. Et 19] conveniunt huc similitudines Christi, qui clare dicit Matth. 13, 38, bonum semen esse filios regni, at zizania filios diaboli; agrum dicit mundum esse, non ecclesiam. Ita Iohannes de illa tota genre Iudaeorum loquitur et dicit fore, ut vera ecclesia separetur ab illo populo. Itaque hic locus magis contra adversarios facit, quam pro eis, quia ostendit verum et spiritualem populum a populo carnali separandum esse. Et Christus de specie ecclesiae dicit, quum ait Matth. 13, 47: Simile est regnum coelorum sagenae aut decem virginibus, et docet ecclesiam rectam esse multitudine malorum, ne id scandalum pios offendat; item ut sciamus Verbum et sacramenta efficacia esse, etsi tractentur a malis. Atque interim docet impios illos, quamvis habeant societatem externorum signorum, tamen non esse verum regnum Christi et membra Christi. 20] Sunt enim membra regni diaboli. Neque vero somniamus nos Platonicam civitatem, ut quidam impie cavillantur, sed dicimus existere hanc ecclesiam, videlicet vere credentes ac iustos sparsos per totum orbem. Et addimus notas: puram doctrinam evangelii et sacramenta. Et haec ecclesia proprie est columna veritatis, 1 Tim. 3, 15. Retinet enim purum evangelium et, ut Paulus inquit 1 Cor. 3, 12, fundamentum, hoc est, veram Christi cognitionem et fidem. Etsi sunt in his etiam multi imbecilles, qui supra fundamentum aedificant stipulas perituras, hoc est, quasdam inutiles opiniones, quae tamen, quia non evertunt fundamentum, rum condonantur illis, 21] tum etiam emendantur. Ac sanctorum patrum scripta testantur, quod interdum stipulas etiam aedificaverint supra fundamentum, sed quae non everterunt fidem eorum. Verum pleraque istorum, quae adversarii nostri defendunt, fidem evertunt, ut quod damnant articulum de remissione peccatorum, in quo dicimus fide accipi remissionem peccatorum. Manifestus item et perniciosus error est, quod docent adversarii mereri homines remissionem peccatorum dilectione erga Deum ante gratiam. Nam hoc quoque est tollere fundamentum, hoc est, Christum. Item, quid opus erit fide, si sacramenta ex opere operato 22] sine bono motu utentis iustificant? Sicut autem habet ecclesia promissionem, quod semper sit habitura Spiritum Sanctum, ita habet comminationes, quod sint futuri impii doctores et lupi. Illa vero est proprie ecclesia, quae habet Spiritum Sanctum. Lupi et mali doctores, etsi grassantur in ecclesia, tamen non sunt proprie regnum Christi. Sicut et Lyra testatur, quum ait: Ecclesia non consistit in hominibus ratione potestatis vel dignitatis ecclesiasticae vel saecularis, quia multi principes et summi pontifices et alii inferiores inventi sunt apostatasse a fide. Propter quod ecclesia consistit in illis personis, in quibus est notitia vera et confessio fidei et veritatis. Quid aliud diximus nos in confessione nostra, quam quod hic dicit Lyra?
23] Sed fortassis adversarii sic postulant definiri ecclesiam, quod sit monarchia externa suprema totius orbis terrarum, in qua oporteat Romanum pontificem habere potestatem ἀνυπεύθυνον, de qua nemini liceat disputare aut iudicare, condendi articulos fidei, abolendi Scripturas, quas velit, instituendi cultus et sacrificia, item condendi leges, quas velit, dispensandi et solvendi, quibuscunque legibus velit, divinis, canonicis et civilibus, a quo imperator et reges omnes accipiant potestatem et ius tenendi regna de mandato Christi, cui quum Pater omnia subiecerit, intelligi oporteat hoc ius in papam translatum esse. Quare necesse sit papam esse dominum totius orbis terrarum, omnium regnorum mundi, omnium rerum privatarum et publicarum, habere plenitudinem potestatis in temporalibus et spiritualibus, habere utrumque gladium, spiritualem et temporalem. Atque 24] haec definitio, non ecclesiae Christi, sed regni pontificii, habet auctores non solum canonistas, sed etiam Danielem, cap. 11, 36 sqq.
25] Quodsi hoc modo definiremus ecclesiam, fortassis haberemus aequiores iudices. Multa enim exstant immoderate et impie scripta de potestate Romani pontificis, propter quae nemo unquam reus factus est. Nos soli plectimur, quia praedicamus beneficium Christi, quod fide in Christum consequamur remissionem peccatorum, non cultibus excogitatis a pontifice. 26] Porro Christus, prophetae et apostoli longe aliter definiunt ecclesiam Christi quam regnum pontificium. 27] Nec est ad pontifices transferendum, quod ad veram ecclesiam pertinet, quod videlicet sint columnae veritatis, quod non errent. Quotusquisque enim curat evangelium aut iudicat dignum esse lectione? Multi etiam palam irrident religiones omnes, aut si quid probant, probant illa, quae humanae rationi consentanea sunt; cetera fabulosa esse arbitrantur 28] et similia tragoediis poetarum. Quare nos iuxta Scripturas sentimus ecclesiam proprie dictam esse congregationem sanctorum, qui vere credunt evangelio Christi et habent Spiritum Sanctum. Et tamen fatemur multos hypocritas et malos his in hac vita admixtos habere societatem externorum signorum, qui sunt membra ecclesiae secundum societatem externorum signorum ideoque gerunt officia in ecclesia. Nec adimit sacramentis efficaciam, quod per indignos tractantur, quia repraesentant Christi personam propter vocationem ecclesiae, non repraesentant proprias personas, ut testatur Christus Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit. Quum Verbum Christi, quum sacramenta porrigunt, Christi vice et loco porrigunt. Id docet nos illa vox Christi, ne indignitate ministrorum offendamur.
29] Sed de hac re satis clare diximus in Confessione, nos improbare Donatistas et Viglevistas, qui senserunt homines peccare, accipientes sacramenta ab indignis in ecclesia. Haec in praesentia videbantur sufficere ad defensionem descriptionis ecclesiae, quam tradidimus. Neque videmus, quum ecclesia proprie dicta appelletur corpus Christi, quomodo aliter describenda fuerit, quam nos descripsimus. Constat enim impios ad regnum et corpus diaboli pertinere, qui impellit et habet captivos impios. Haec sunt luce meridiana clariora, quae tamen si pergent calumniari adversarii, non gravabimur copiosius respondere.
30] Damnant adversarii et hanc partem septimi articuli, quod diximus ad veram unitatem ecclesiae satis esse, consentire de doctrina evangelii et administratione sacramentorum, nec necesse esse, ubique similes traditiones humanas esse seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas. Hic distinguunt universales et particulares ritus et probant articulum nostrum, si intelligatur de particularibus ritibus; de universalibus ritibus non 31] recipiunt. Non satis intelligimus, quid velint adversarii. Nos de vera, hoc est, spirituali unitate loquimur, sine qua non potest existere fides in corde seu iustitia cordis coram Deo. Ad hanc, dicimus, non esse necessariam similitudinem rituum humanorum sive universalium sive particularium, quia iustitia fidei non est iustitia alligata certis traditionibus, sicut iustitia legis erat alligata Mosaicis ceremoniis, quia illa iustitia cordis est res vivificans corda. Ad hanc vivificationem nihil conducunt humanae traditiones sive universales, sive particulares, nec sunt effectus Spiritus Sancti, sicut castitas, patientia, timor Dei, dilectio proximi et opera dilectionis.
32] Nec leves causae fuerunt, cur hunc articulum poneremus. Constat enim multas stultas opiniones de traditionibus serpsisse in ecclesiam. Nonnulli putaverunt humanas traditiones necessarios cultus esse ad promerendam iustificationem. Et postea disputaverunt, qui fieret, quod tanta varietate coleretur Deus, quasi vero observationes illae essent cultus, et non potius externae et politicae ordinationes, nihil ad iustitiam cordis seu cultum Dei pertinentes, quae alibi casu, alibi propter quasdam probabiles rationes variant. Item aliae ecclesiae alias propter tales traditiones excommunicaverunt, ut propter observationem Paschatis, picturas et res similes. Unde imperiti existimaverunt fidem seu iustitiam cordis coram Deo non posse existere sine his observationibus. Exstant enim de hoc negotio multa inepta scripta Summistarum et aliorum.
33] Sed sicut dissimilia spatia dierum ac noctium non laedunt unitatem ecclesiae, ita sentimus non laedi veram unitatem ecclesiae dissimilibus ritibus institutis ab hominibus. Quamquam placet nobis, ut universales ritus propter tranquillitatem serventur. Sicut et nos in ecclesiis ordinem missae, diem dominicum et alios dies festos celebriores libenter servamus. Et gratissimo animo amplectimur utiles ac veteres ordinationes, praesertim quum contineant paedagogiam, qua prodest populum et imperitos assuefacere ac docere. 34] Sed non disputamus nunc, an conducat propter tranquillitatem aut corporalem utilitatem servare. Alia res agitur. Disputatur enim. utrum observationes traditionum humanarum sint cultus necessarii ad iustitiam coram Deo. Hoc est κρινόμενον in hac controversia, quo constituto postea iudicari potest, utrum ad veram unitatem ecclesiae necesse sit, ubique similes esse traditiones humanas. Si enim traditiones humanae non sunt cultus necessarii ad iustitiam coram Deo, sequitur posse iustos et filios Dei esse, etiamsi quas traditiones non habent, quae alibi receptae sunt. Ut si forma vestitus Germanici non est cultus Dei necessarius ad iustitiam coram Deo, sequitur posse iustos ac filios Dei et ecclesiam Christi esse, etiamsi qui utantur non Germanico, sed Gallico vestitu.
35] Hoc clare docet Paulus ad Col. 2, 16. 17, quum ait.: Nemo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Item, v. 20 sqq.: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam viventes mundo decreta facitis: ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae omnia pereunt usu consumpta et sunt praecepta et doctrinae hominum, speciem habentia sapientiae in superstitione et humilitate? 36] Est enim sententia: Quum iustitia cordis sit res spiritualis vivificans corda, et constet, quod traditiones humanae non vivificent corda, nec sint effectus Spiritus Sancti, sicut dilectio proximi, castitas etc., nec sint instrumenta, per quae Deus movet corda ad credendum, sicut Verbum et sacramenta divinitus tradita, sed sint usus rerum nihil ad cor pertinentium, quae usu pereant, non est sentiendum, quod sint necessariae ad iustitiam coram Deo. Et in eandem sententiam inquit Rom. 14, 17: Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia 37] et pax et gaudium in Spiritu Sancto. Sed non est opus citare multa testimonia, quum ubique sint obvia in Scripturis, et nos plurima in confessione congesserimus in posterioribus articulis. Et huius controversiae κρινόμενον infra paulo post repetendum erit, videlicet utrum traditiones humanae sint cultus necessarii ad iustitiam coram Deo. Ubi de hac re copiosius disputabimus.
38] Adversarii dicunt universales traditiones ideo servandas esse, quia existimentur ab apostolis traditae esse. O religiosos homines! Ritus ab apostolis sumptos retineri volunt, non volunt retineri doctrinam apostolorum. 39] Sic iudicandum est de ritibus illis, sicut ipsi apostoli in suis scriptis iudicant. Non enim voluerunt apostoli nos sentire, quod per tales ritus iustificemur, quod tales ritus sint res necessariae ad iustitiam coram Deo. Non voluerunt apostoli tale onus imponere conscientiis; non voluerunt iustitiam et peccatum collocare in observationibus dierum, ciborum et similium rerum. 40] Imo Paulus appellat huiusmodi opiniones doctrinas daemoniorum, 1 Tim. 4, 1. Itaque voluntas et consilium apostolorum ex scriptis eorum quaeri debet; non est satis allegare exemplum. Servabant certos dies, non quod ea observatio ad iustificationem necessaria esset, sed ut populus sciret, quo tempore conveniendum esset. Servabant et alios quosdam ritus, ordinem lectionum, si quando conveniebant. Quaedam etiam ex patriis moribus, ut fit, retinebat populus, quae apostoli nonnihil mutati ad historiam evangelii accommodaverunt, ut Pascha, Pentecosten, ut non solum docendo, sed etiam per haec exempla memoriam maximarum 41] rerum traderent posteris. Quodsi haec tradita sunt tamquam necessaria ad iustificationem, cur in his ipsis postea multa mutarunt episcopi? Quodsi erant iuris divini, non licuit ea mutare auctoritate humana. Pascha 42] ante synodum Nicaenam alii alio tempore servabant. Neque haec dissimilitudo laesit fidem. Postea ratio inita est, ne incideret nostrum Pascha in Iudaici Paschatis tempus. At apostoli iusserant ecclesias servare Pascha cum fratribus conversis ex Iudaismo. Itaque hunc morem quaedam gentes pertinaciter post synodum Nicaenam retinuerunt, ut Iudaicum tempus observarent. Verum apostoli decreto illo non voluerunt ecclesiis imponere necessitatem, id quod verba decreti testantur. lubet enim, ne quis curet, etiamsi fratres servantes Pascha non recte supputent tempus. Verba decreti exstant apud Epiphanium: Ὑμει̃ς μὴ ψηφίζητε, ἀλλὰ ποιει̃τε, ὅταν οἱ ἀδελφοὶ ὑμω̃ν οἱ ἐκ περιτομη̃ς, μετʼ ἀυτω̃ν ἅμα ποιει̃τε, κᾄν τε πλανηθω̃σι, μηδὲν ἡμι̃ν μελέτω.* Haec scribit Epiphanius verba esse apostolorum in decreto quodam posita de Paschate, in quibus prudens lector facile potest iudicare, apostolos voluisse populo stultam opinionem de necessitate certi temporis eximere, quum prohibent curare, 43] etiamsi in supputando erretur. Porro quidam in Oriente, qui Audiani appellari sunt ab auctore dogmatis, propter hoc decretum apostolorum contenderunt Pascha cum Iudaeis servandum esse. Hos refellens Epiphanius laudat decretum et inquit nihil continere, quod dissentiat a fide aut ecclesiastica reugula, et vituperat Audianos, quod non recte intelligant τὸ ῤητόν, et interpretatur in hanc sententiam, in quam nos interpretamur, quod non senserint apostoli referre, quo tempore servaretur Pascha, sed quia praecipui fratres ex Iudaeis conversi erant, qui morem suum servabant, horum exemplum propter 44] concordiam voluerint reliquos sequi. Et sapienter admonuerunt lectorem apostoli, se neque libertatem evangelicam tollere, neque necessitatem conscientiis imponere, quia addunt non esse curandum, etiamsi erretur in supputando.
45] Multa huius generis colligi possunt ex historiis, in quibus apparet dissimilitudinem humanarum observationum non laedere unitatem fidei. Quamquam quid opus est disputatione? Omnino quid sit iustitia fidei, quid sit regnum Christi, non intelligunt adversarii, si iudicant necessariam esse similitudinem observationum in cibis, diebus, vestitu et similibus rebus. quae non habent mandatum Dei. 46] Videre autem religiosos homines, adversarios nostros! Requirunt ad unitatem ecclesiae similes observationes humanas, quum ipsi mutaverint ordinationem Christi in usu coenae, quae certe fuit antea ordinatio universalis. Quodsi ordinationes universales necessariae sunt. cur mutant ipsi ordinationem coenae Christi, quae non est humana, sed divina? Sed de hac tota controversia infra aliquoties dicendum erit.
47] Octavus articulus approbatus est totus, in quo confitemur, quod hypocritae et mali admixti sint ecclesiae, et quod sacramenta sint efficacia, etiamsi per malos ministros tractentur, quia ministri funguntur vice Christi, non repraesentant suam personam, iuxta illud 48] Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit. Impii doctores deserendi sunt, quia hi iam non funguntur persona Christi, sed sunt antichristi. Et Christus ait Matth. 7, 15: Cavete a pseudoprophetis. Et Paulus Gal. 1, 9: Si quis aliud evangelium evangelizaverit, anathema sit.
49] Ceterum monuit nos Christus in collationibus de ecclesia, ne offensi privatis vitiis sive sacerdotum sive populi schismata excitemus, sicut scelerate fecerunt Donatistae. 50] Illos vero, qui ideo excitaverunt schismata, quia negabant sacerdotibus licere, tenere possessiones aut proprium, plane seditiosos iudicamus. Nam tenere proprium civilis ordinatio est. Licet autem Christianis uti civilibus ordinationibus, sicut hoc aëre, hac luce, cibo, potu. Nam ut haec rerum natura et hi siderum certi motus vere sunt ordinatio Dei et conservantur a Deo, ita legitimae politiae vere sunt ordinatio Dei et retinentur ac defenduntur a Deo adversus diabolum.

[Art. IX. De Baptismo.]
51] Nonus articulus approbatus est, in quo confitemur, quod Baptismus sit necessarius ad salutem, et quod pueri sint baptizandi, et quod baptismus puerorum non sit irritus, sed necessarius et efficax ad salutem. 52] Et quoniam evangelium pure ac diligenter apud nos docetur, Dei beneficio hunc quoque fructum ex eo capimus, quod in ecclesiis nostris nulli exstiterunt Anabaptistae, quia populus Verbo Dei adversus impiam et seditiosam factionem illorum latronum munitus est. Et quum plerosque alios errores Anabaptistarum damnamus, rum hunc quoque, quod disputant baptismum parvulorum inutilem esse. Certissimum est enim, quod promissio salutis pertinet etiam ad parvulos. Neque vero pertinet ad illos, qui sunt extra ecclesiam Christi, ubi nec Verbum nec sacramenta sunt, quia regnum Christi tantum cum Verbo et sacramentis existit. Igitur necesse est baptizare parvulos, ut applicetur eis promissio salutis iuxta mandatum Christi, Matth. 28, 19: Baptizate omnes gentes. Ubi sicut offertur omnibus salus, ita offertur omnibus baptismus: viris, mulieribus, pueris, infantibus. Sequitur igitur clare infantes baptizandos esse, quia salus cum 53] baptismo offertur. Secundo manifestum est, quod Deus approbat baptismum parvulorum. Igitur Anabaptistae impie sentiunt, qui damnant baptismum parvulorum. Quod autem Deus approbet baptismum parvulorum, hoc ostendit, quod Deus dat Spiritum Sanctum sic baptizatis. Nam si hic baptismus irritus esset, nullis daretur Spiritus Sanctus, nulli fierent salvi, denique nulla esset ecclesia. Haec ratio bonas et pias mentes vel sola satis confirmare potest contra impias et fanaticas opiniones Anabaptistarum.

[Art. X. De Sacra Coena.]
54] Decimus articulus approbatus est, in quo confitemur nos sentire, quod in coena Domini vere et substantialiter adsint corpus et sanguis Christi et vere exhibeantur cum illis rebus, quae videntur, pane et vino, his, qui sacramentum accipiunt. Hanc sententiam constanter defendimus re diligenter inquisita et agitata. Quum enim Paulus dicat 1 Cor. 10, 16, panem esse participationem corporis Domini etc., sequeretur panem non esse participationem corporis, sed tantum spiritus Christi, si non adesset vere corpus Domini. 55] Et comperimus non tantum Romanam ecclesiam affirmare corporalem praesentiam Christi, sed idem et nunc sentire et olim sensisse Graecam ecclesiam. Id enim testatur canon missae apud illos, in quo aperte orat sacerdos, ut mutato pane ipsum corpus Christi fiat. Et Vulgarius [Theophylactus Bulgarius], scriptor, ut nobis videtur non stultus, diserte inquit, panem non tantum figuram esse, sed 56] vere in carnem mutari. Et longa sententia est Cyrilli in Iohannem, cap. 15, in qua docet, Christum corporaliter nobis exhiberi in coena. Sic enim ait: Non tamen negamus recta nos fide caritateque sincera Christo spiritualiter coniungi. Sed nullam nobis coniunctionis rationem secundum carnem cum illo esse, id profecto pernegamus. Idque a divinis Scripturis omnino alienum dicimus. Quis enim dubitavit Christum etiam sic vitem esse, nos vero palmites, qui vitam inde nobis acquirimus? Audi Paulum dicentem 1 Cor. 10, 17; Rom. 12, 5; Gal. 3, 28: Quia “omnes unum corpus sumus in Christo”, quia, “etsi multi sumus, unum tamen in eo sumus. Omnes enim uno pane participamus”. An fortasse putat ignotam nobis mysticae benedictionis virtutem esse? Quae quum in nobis sit, nonne corporaliter quoque facit, communicatione carnis Christi, Christum in nobis habitare? Et paulo post: Unde considerandum est non habitudine solum, quae per caritatem intelligitur, Christum in nobis esse, verum 57] etiam participatione naturali etc. Haec recitavimus, non ut hic disputationem de hac re institueremus, non enim improbat hunc articulum Caesarea Maiestas, sed ut clarius etiam perspicerent, quicunque ista legent, nos defendere receptam in tota ecclesia sententiam, quod in coena Domini vere et substantialiter adsint corpus et sanguis Christi et vere exhibeantur cum his rebus, quae videntur, pane et vino. Et loquimur de praesentia vivi Christi; scimus enim, quod mors ei ultra non dominabitur, Rom. 6, 9.

[Art. XI. De Confessione.]
58] Undecimus articulus de retinenda absolutione in ecclesia probatur. Sed de confessione addunt correctionem, videlicet observandam esse constitutionem cap. Omnis utriusque,* ut et quotannis fiat confessio, et quamvis omnia peccata enumerari non queant, tamen diligentiam adhibendam esse, ut colligantur, et illa, quae redigi in memoriam possunt, recenseantur. [Concilium Lateranense, A.D. 1515, can. 21: “Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata fideliter confiteatur, saltem semel in anno, proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum; alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur, et moriens Christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipse non possit solvere vel ligare.” Mansi, Collectio amplissima 22, 1007.] De hoc toto articulo dicemus paulo post copiosius, quum sententiam nostram de poenitentia totam explicabimus. 59] Constat nos beneficium absolutionis et potestatem clavium ita illustravisse et ornavisse, ut multae afflictae conscientiae ex doctrina nostrorum consolationem conceperint, postquam audiverunt mandatum Dei esse, imo propriam evangelii vocem, ut absolutioni credamus et certo statuamus nobis gratis donari remissionem peccatorum propter Christum, et sentiamus vere nos hac fide reconciliari Deo. Haec sententia multas pias mentes erexit, et initio commendationem maximam apud omnes bonos viros attulit Luthero, quum ostendit certam et firmam consolationem conscientiis, quia antea tota vis absolutionis erat oppressa doctrinis operum, quum de fide et gratuita remissione nihil docerent sophistae et monachi.
60] Ceterum de tempore, certe in ecclesiis nostris plurimi saepe in anno utuntur sacramentis, absolutione et coena Domini. Et qui docent de dignitate et fructibus sacramentorum, ita dicunt, ut invitent populum, ut saepe utantur sacramentis. Exstant enim de hac re multa a nostris ita scripta, ut adversarii, si qui sunt boni viri, haud dubie probent ac 61] laudent. Denuntiatur et excommunicatio flagitiosis et contemptoribus sacramentorum. Haec ita fiunt et iuxta evangelium et iuxta 62] veteres canones. Sed certum tempus non praescribitur, quia non omnes pariter eodem tempore idonei sunt. Imo si accurrant eodem tempore omnes, non possunt ordine audiri et institui homines. Et veteres canones ac patres non constituunt certum tempus. Tantum ita dicit canon: Si qui intrant ecclesiam Dei et deprehenduntur nunquam communicare, admoneantur. Quodsi non communicant, ad poenitentiam accedant. Si communicant, non semper abstineant. Si non fecerint, abstineant. [Concilium Toletanum, A.D. 400, can. 13: “De his, qui intrant in ecclesiam, et deprehenduntur nunquam communicare, admoneantur, ut si (quod si) non communicant, ad poenitentiam accedant; si communicant, non super abstineantur; si non fecerint, abstineantur.” Mansi, Coll. amp. 3, 1000.] Christus ait 1 Cor. 11, 29, illos sibi iudicium manducare, qui manducant indigne. Ideo pastores non cogunt hos, qui non sunt idonei, ut sacramentis utantur.
63] De enumeratione peccatorum in confessione sic docentur homines, ne laquei iniiciantur conscientiis. Etiamsi prodest rudes assuefacere, ut quaedam enumerent, ut doceri facilius possint: verum disputamus nunc, quid sit necessarium iure divino. Non igitur debebant adversarii nobis allegare constitutionem Omnis utriusque, quae nobis non est ignota, sed ex iure divino ostendere, quod enumeratio peccatorum sit necessaria ad consequendam remissionem. 64] Tota ecclesia per universam Europam scit, quales laqueos iniecerit conscientiis illa particula constitutionis, quae iubet omnia peccata confiteri. Nec tantum habet incommodi textus per se, quantum postea affinxerunt Summistae, qui colligunt circumstantias peccatorum. Quales ibi labyrinthi, quanta carnificina fuit optimarum mentium! Nam feros et profanos ista 65] terriculamenta nihil movebant. Postea quales tragoedias excitavit quaestio de proprio sacerdote inter pastores et fratres, qui tune minime erant fratres, quum de regno confessionum belligerabantur. Nos igitur sentimus enumerationem peccatorum non esse necessariam iure divino. Idque placet Panormitano et plerisque aliis eruditis iurisconsultis. Nec volumus imponere necessitatem conscientiis nostrorum per constitutionem illam Omnis utriusque, de qua perinde iudicamus, ut de aliis traditionibus humanis, de quibus sentimus, quod non sint cultus ad iustificationem necessarii. Et haec constitutio rem impossibilem praecipit, ut omnia peccata confiteamur. Constat autem plurima nos nec meminisse, nec intelligere iuxta illud Ps. 19, 13: Delicta quis intelligit?
66] Si sint boni pastores, scient, quatenus prosit examinare rudes, sed illam carnificinam Summistarum confirmare non volumus, quae tamen minus fuisset intolerabilis, si verbum unum addidissent de fide consolante et erigente conscientias. Nunc de hac fide consequente remissionem peccatorum nulla est syllaba in tanta mole constitutionum, glossarum, summarum, confessionalium. Nusquam ibi Christus legitur. Tantum leguntur supputationes peccatorum. Et maxima pars consumitur in peccatis contra traditiones 67] humanas, quae est vanissima. Haec doctrina adegit multas pias mentes ad desperationem, quae non potuerunt acquiescere, quia sentiebant iure divino necessariam esse enumerationem, et tamen experiebatur impossibilem esse. Sed haerent alia non minora vitia in doctrina adversariorum de poenitentia, quae iam recensebimus.

Art. XII. (V.) De Poenitentia.
1] In articulo duodecimo probant primam partem, qua exponimus lapsis post baptismum contingere posse remissionem peccatorum, quocunque tempore et quotiescunque convertuntur. Secundam partem damnant, in qua poenitentiae partes dicimus esse contritionem et fidem. Negant fidem esse alteram partem 2] poenitentiae. Quid hic, Carole, Caesar invictissime, faciamus? Haec est propria vox evangelii, quod fide consequamur remissionem peccatorum. Hanc vocem evangelii damnant isti scriptores Confutationis. Nos igitur nullo modo assentiri Confutationi possumus. Non possumus saluberrimam vocem evangelii et plenam consolationis damnare. Quid est aliud negare, quod fide consequamur remissionem peccatorum, quam contumelia afficere sanguinem et mortem Christi? 3] Rogamus igitur te, Carole, Caesar invictissime, ut nos de hac re maxima, quae praecipuum evangelii locum, quae veram Christi cognitionem, quae verum cultum Dei continet, patienter ac diligenter audias et cognoscas. Comperient enim omnes boni viri, nos in hac re praecipue docuisse vera, pia, salubria et necessaria universae ecclesiae Christi. Comperient ex scriptis nostrorum plurimum lucis accessisse evangelio, et multos perniciosos errores emendatos esse, quibus antea obruta fuit doctrina de poenitentia per scholasticorum et canonistarum opiniones.
4] Ac priusquam accedimus ad defensionem nostrae sententiae, hoc praefandum est. Omnes boni viri omnium ordinum, ac theologici ordinis etiam, haud dubie fatentur ante Lutheri scripta confusissimam fuisse doctrinam poenitentiae. 5] Exstant libri Sententiariorum, ubi sunt infinitae quaestiones, quas nulli theologi unquam satis explicare potuerunt. Populus neque rei summam complecti potuit nec videre, quae praecipue requirerentur in poenitentia, ubi quaerenda esset pax 6] conscientiae. Prodeat nobis aliquis ex adversariis, qui dicat, quando fiat remissio peccatorum. Bone Deus, quantae tenebrae sunt! Dubitant, utrum in attritione vel in contritione fiat remissio peccatorum. Et si fit propter contritionem, quid opus est absolutione, quid agit potestas clavium, si peccatum iam est remissum? Hic vero multo magis etiam sudant et potestatem clavium impie extenuant. 7] Alii somniant potestate clavium non remitti culpam, sed mutari poenas aeternas in temporales. Ita saluberrima potestas esset ministerium non vitae et Spiritus, sed tantum irae et poenarum. Alii, videlicet cautiores, fingunt potestate clavium remitti peccata coram ecclesia, non coram Deo. Hic quoque perniciosus error est. Nam si potestas clavium non consolatur nos coram Deo, quae res tandem redder pacatam conscientiam? Iam 8] illa sunt magis etiam perplexa. Docent nos contritione mereri gratiam. Ubi si quis interroget, quare Saul, Iudas et similes non consequantur gratiam, qui horribiliter contriti sunt? Hic de fide et de evangelio respondendum erat, quod Iudas non crediderit, non erexerit se evangelio et promissione Christi. Fides enim ostendit discrimen inter contritionem Iudae et Petri. Verum adversarii de lege respondent, quod Iudas non dilexerit 9] Deum, sed timuerit poenas. Quando autem territa conscientia praesertim in seriis, veris et illis magnis terroribus, qui describuntur in psalmis ac prophetis et quos certe degustant isti, qui vere convertuntur, iudicare poterit, utrum Deum propter se timeat, an fugiat aeternas poenas? Hi magni motus literis et vocabulis discerni possunt, re ipsa non ita divelluntur, ut isti suaves sophistae lot somniant. 10] Hic appellamus iudicia omnium bonorum et sapientum virorum. Hi haud dubie fatebuntur has disputationes apud adversarios perplexissimas et intricatissimas esse. Et tamen agitur de re maxima, de praecipuo evangelii loco: de remissione peccatorum. Tota haec doctrina de his quaestionibus, quas recensuimus, apud adversarios plena est errorum et hypocrisis, et obscurat beneficium Christi, potestatem clavium et iustitiam fidei.
11] Haec fiunt in primo actu. Quid quum ventum est ad confessionem? Quantum ibi negotii est in illa infinita enumeratione peccatorum, quae tamen magna ex parte consumitur in traditionibus humanis? Et quo magis crucientur bonae mentes, fingunt hanc 12] enumerationem esse iuris divini. Et quum ipsam enumerationem exigant praetextu iuris divini, interim de absolutione, quae vere est iuris divini, frigide loquuntur. Fingunt ipsum sacramentum ex opere operato conferre gratiam sine bono motu utentis; de fide apprehendente absolutionem et consolante conscientiam nulla fit mentio. Hoc vere est, quod dici solet, ἀπιέναι πρὸ τω̃ν μυστηρίων.
13] Restat tertius actus de satisfactionibus. Hic vero habet confusissimas disputationes. Fingunt aeternas poenas mutari in poenas purgatorii, et harum partem remitti potestate clavium, partem docent redimendam esse satisfactionibus. 14] Addunt amplius, quod oporteat satisfactiones esse opera supererogationis, et haec constituunt in stultissimis observationibus, velut in peregrinationibus, rosariis aut similibus observationibus, quae 15] non habent mandata Dei. Deinde, sicut purgatorium satisfactionibus redimunt, ita excogitata est ars redimendi satisfactiones, quae fuit quaestuosissima. Vendunt enim indulgentias, quas interpretantur esse remissiones satisfactionum. Et hic quaestus non solum ex vivis, sed multo amplior est ex mortuis.* Neque solum indulgentiis, sed etiam sacrificio missae redimunt satisfactiones mortuorum. 16] Denique infinita res est de satisfactionibus. Inter haec scandala (non enim possumus enumerare omnia) et doctrinas daemoniorum iacet obruta doctrina de iustitia fidei in Christum et de beneficio Christi. Quare intelligunt omnes boni viri utiliter et pie reprehensam esse doctrinam sophistarum et canonistarum de poenitentia. Nam haec dogmata aperte falsa sunt, et non solum aliena a Scripturis sanctis, sed etiam ab ecclesiasticis patribus:
17] I. Quod per bona opera extra gratiam facta mereamur ex pacto divino gratiam.
18] II. Quod per attritionem mereamur gratiam.
19] III. Quod ad deletionem peccati sola detestatio criminis sufficiat.
20] IV. Quod propter contritionem, non fide in Christum consequamur remissionem peccatorum.
21] V. Quod potestas clavium valeat ad remissionem peccatorum non coram Deo, sed coram ecclesia.
22] VI. Quod potestate clavium non remittantur peccata coram Deo, sed quod sit instituta potestas clavium, ut mutet poenas aeternas in temporales, ut imponat certas satisfactiones conscientiis, ut instituat novos cultus et ad tales satisfactiones et cultus obliget conscientias.
23] VII. Quod enumeratio delictorum in confessione, de qua praecipiunt adversarii, sit necessaria iure divino.
24] VIII. Quod canonicae satisfactiones necessariae sint ad poenam purgatorii redimendam, aut prosint tamquam compensatio ad delendam culpam. Sic enim imperiti intelligunt.
25] IX. Quod susceptio sacramenti poenitentiae ex opere operato sine bono motu utentis, hoc est, sine fide in Christum, consequatur gratiam.
26] X. Quod potestate clavium per indulgentias liberentur animae ex purgatorio.
27] XI. Quod in reservatione casuum non solum poena canonica, sed etiam culpa reservari debeat in eo, qui vere convertitur.
28] Nos igitur, ut explicaremus pias conscientias ex his labyrinthis sophistarum, constituimus duas partes poenitentiae, videlicet contritionem et fidem. Si quis volet addere tertiam, videlicet dignos fructus poenitentiae, hoc est, mutationem totius vitae ac morum in 29] melius, non refragabimur. De contritione praecidimus illas otiosas et infinitas disputationes, quando ex dilectione Dei, quando ex timore poenae doleamus. Sed dicimus contritionem esse veros terrores conscientiae, quae Deum sentit irasci peccato, et dolet se peccasse. Et haec contritio ita fit, quando Verbo Dei arguuntur peccata, quia haec est summa praedicationis evangelii, arguere peccata et offerre remissionem peccatorum et iustitiam propter Christum et Spiritum Sanctum et vitam aeternam, et ut renati benefaciamus. 30] Sic complectitur summam evangelii Christus, quum ait Lucae ultimo, v. 47: Praedicari in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum inter omnes gentes. 31] Et de his terroribus loquitur Scriptura, ut Ps. 38, 5: Quoniam iniquitates meae super. gressae sunt caput meum, sicut onus grave gravatae sunt super me, etc. Afflictus sum et humiliatus sum nimis. Rugiebam a gemitu cordis mei. Et Ps. 6, 3. 4: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde. Et tu, Domine, usque quo? Et Es. 38, 10. 13: Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi. Sperabam usque ad mane. Quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea. In 32] his terroribus sentit conscientia iram Dei adversus peccatum, quae est ignota securis hominibus secundum carnem ambulantibus. Videt peccati turpitudinem et serio dolet se peccasse; etiam rugit interim horribilem iram Dei, quia non potest eam sustinere humana 33] natura, nisi sustentetur Verbo Dei. Ita Paulus ait, Gal. 2, 19: Per legem legi mortuus 34] sum. Lex enim tantum accusat et ferret conscientias. In his terroribus adversarii nostri nihil de fide dicunt: ita tantum proponunt verbum, quod arguit peccata. Quod quum solum traditur, doctrina legis est, non evangelii. His doloribus ac terroribus dicunt homines mereri gratiam, si tamen diligunt Deum. At quomodo diligent Deum homines in veris terroribus, quum sentiunt horribilem et inexplicabilem humana voce iram Dei? Quid aliud nisi desperationem docent, qui in his terroribus tantum ostendunt legem?
35] Nos igitur addimus alteram partem poenitentiae de fide in Christum, quod in his terroribus debeat conscientiis proponi evangelium de Christo, in quo promittitur gratis remissio peccatorum per Christum. Debent igitur credere, quod propter Christum gratis 36] remittantur ipsis peccata. Haec fides erigit, sustentat et vivificat contritos, iuxta illud, Rom. 5, 1: Iustificari ex fide pacem habemus. Haec fides consequitur remissionem peccatorum. Haec fides iustificat coram Deo, ut idem locus testatur: Iustificari ex fide. Haec fides ostendit discrimen inter contritionem Iudae et Petri, Saulis et Davidis. Ideo Iudae aut Saulis contritio non prodest, quia non accedit ad eam haec fides apprehendens remissionem peccatorum donatam propter Christum. Ideo prodest Davidis aut Petri contritio, quia ad eam fides accedit apprehendens remissionem peccatorum donatam propter Christum. 37] Nec prius dilectio adest, quam sit facta fide reconciliatio. Lex enim non fit sine Christo, iuxta illud, Rom. 5, 2: Per Christum habemus accessum ad Deum. Et haec fides paulatim crescit et per omnem vitam luctatur cum peccato, ut vincat peccatum et mortem. Ceterum fidem sequitur 38] dilectio, ut supra diximus. Et sic clare definiri potest filialis timor, talis pavor, qui cum fide coniunctus est, hoc est, ubi fides consolatur et sustentat pavidum cor. Servilis timor ubi fides non sustentat pavidum cor.
39] Porro potestas clavium administrat et exhibet evangelium per absolutionem, quae est vera vox evangelii. Ita et absolutionem complectimur, quum de fide dicimus, quia fides est ex auditu, ut ait Paulus Rom. 10, 17. Nam audito evangelio, audita absolutione erigitur et concipit consolationem conscientia. 40] Et quia Deus vere per Verbum vivificat, claves vere coram Deo remittunt peccata, iuxta illud, Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit. Quare voci absolventis non secus ac 41] voci de coelo sonanti credendum est. Et absolutio proprie dici potest sacramentum poenitentiae, ut etiam scholastici theologi 42] eruditiores loquuntur. Interim haec fides in tentationibus multipliciter alitur per evangelii sententias et per usum sacramentorum. Haec enim sunt signa novi testamenti, hoc est, signa remissionis peccatorum. Offerunt igitur remissionem peccatorum, sicut clare testantur verba coenae Domini, Matth. 26, 26. 28: Hoc est corpus meum, quo pro vobis traditur. Hic est calix novi testamenti etc. Ita fides concipitur et confirmatur per absolutionem, per auditum evangelii, per usum sacramentorum, ne succumbat, dum luctatur 43] cum terroribus peccati et mortis. Haec ratio poenitentiae plana et perspicua est, et auger dignitatem potestatis clavium et sacramentorum, et illustrat beneficium Christi, docet nos uti mediatore ac propitiatore Christo.
44] Sed quia Confutatio damnat nos, quod has duas partes poenitentiae posuerimus, ostendendum est, quod Scriptura in poenitentia seu conversione impii ponat has praecipuas partes. Christus enim inquit Matth. 11, 28: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Hic duo membra sunt. Labor et onus significant contritionem, pavores et terrores peccati et mortis. Venire ad Christum est credere, quod propter Christum remittantur peccata; quum credimus, vivificantur corda Spiritu Sancto 45] per verbum Christi. Sunt igitur hic duae partes praecipuae, contritio et fides. Et Marci primo, v. 15, Christus ait: Agite poenitentiam et credite evangelio. Ubi in priore particula arguit peccata, in posteriore consolatur nos et ostendit remissionem peccatorum. Nam credere evangelio non est illa generalis fides, quam habent et diaboli, sed proprie est credere remissionem peccatorum propter Christum donatam. Haec enim revelatur in evangelio. Videtis et hic duas partes coniungi, contritionem, quum arguuntur peccata, et fidem, quum dicitur: Credite evangelio. Si quis hic dicat Christum complecti etiam fructus poenitentiae seu totam novam vitam, non dissentiemus. Nam hoc nobis sufficit, quod hac partes praecipuae nominantur: contritio et fides.
46] Paulus fere ubique, quum describit conversionem seu renovationem, facit has duas partes, mortificationem et vivificationem, ut Col. 2, 11: In quo circumcisi estis circumcisione non manu facta, videlicet exspoliatione corporis peccatorum carnis. Et postea, v. 12: In quo simul resuscitati estis per fidem efficaciae Dei. Hic duae sunt partes. Altera est exspoliatio corporis peccatorum, altera est resuscitatio per fidem. Neque haec verba, mortificatio, vivificatio, exspoliatio corporis peccatorum, resuscitatio, Platonice intelligi debent de simulata mutatione; sed mortificatio significat veros terrores, quales sunt morientium, quos sustinere natura non posset, nisi erigeretur fide. Ita hic exspoliationem corporis peccatorum vocat, quam nos dicimus usitate contritionem, quia in illis doloribus concupiscentia naturalis expurgatur. Et vivificatio intelligi debet non imaginatio 47] Platonica, sed consolatio, quae vere sustentat fugientem vitam in contritione. Sunt ergo hic duae partes, contritio et fides. Quia enim conscientia non potest reddi pacata nisi fide, ideo sola fides vivificat, iuxta hoc dictum, Hab. 2, 4; Rom. 1, 17: Iustus ex fide vivet.
48] Et deinde in Colossensibus, 2, 14, inquit, Christum delere chirographum, quod per legem adversatur nobis. Hic quoque duae sunt partes, chirographum et deletio chirographi. Est autem chirographum conscientia arguens et condemnans nos. Porro lex est verbum, quod arguit et condemnat peccata. Haec igitur vox, quae dicit: Peccavi Domino, sicut David ait 2 Sam. 12, 13, est chirographum. Et hanc vocem impii et securi homines non emittunt serio. Non enim vident, non legunt scriptam in corde sententiam legis. In veris doloribus ac terroribus cernitur haec sententia. Est igitur chirographum ipsa contritio, condemnans nos. Delere chirographum est tollere hanc sententiam, qua pronuntiamus, fore ut damnemur, et sententiam insculpere, qua sentiamus nos liberatos esse ab illa condemnatione. Est autem fides nova illa sententia, quae abolet priorem sententiam et reddit pacem et vitam cordi.
49] Quamquam quid opus est multa citare testimonia, quum ubique obvia sint in Scripturis. Psalmo 118, 18: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Psalmo 119, 28: Defecit anima mea prae angustia; confirma me Verbo tuo. Ubi in priore membro continetur contritio, in secundo modus clare describitur, quomodo in contritione recreemur, scilicet Verbo Dei, quod 50] offert gratiam. Id sustentat et vivificat corda. Et 1 Reg. 2 (1 Sam. 2, 6): Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Horum altero significatur contritio, 51] altero significatur fides. Et Es. 28, 21: Dominus irascetur, ut faciat opus suum. Alienum est opus eius, ut operetur opus suum. Alienum opus Dei vocat, quum terret, quia Dei proprium opus est vivificare et consolari. Verum ideo terret, inquit, ut sit locus consolationi et vivificationi, quia secura corda et non sentientia iram Dei fastidiunt consolationem. 52] Ad hunc modum solet Scriptura haec duo coniungere, terrores et consolationem, ut doceat haec praecipua membra esse in poenitentia, contritionem et fidem consolantem et iustificantem. Neque videmus, quomodo natura poenitentiae clarius et simplicius tradi possit.
53] Haec enim sunt duo praecipua opera Dei in hominibus, perterrefacere, et iustificare ac vivificare perterrefactos. In haec duo opera distributa est universa Scriptura. Altera pars lex est, quae ostendit, arguit et condemnat peccata. Altera pars evangelium, hoc est, promissio gratiae in Christo donatae, et haec promissio subinde repetitur in tota Scriptura, primum tradita Adae, postea patriarchis, deinde a prophetis illustrata, postremo praedicata et exhibita a Christo inter Iudaeos et ab apostolis sparsa in totum mundum. 54] Nam fide huius promissionis sancti omnes iustificari sunt, non propter suas attritiones vel contritiones.
55] Et exempla ostendunt similiter has duas partes. Adam obiurgatur post peccatum et perterrefit; haec fuit contritio. Postea promittit Deus gratiam, dicit futurum semen, quo destructur regnum diaboli, mors et peccatum; ibi offert remissionem peccati. Haec sunt praecipua. Nam etsi postea additur poena, tamen haec poena non meretur remissionem peccati. Et de hoc genere poenarum paulo post dicemus.
56] Sic David obiurgatur a Nathan et perterrefactus inquit 2 Sam. 12, 13: Peccavi Domino. Ea est contritio. Postea audit absolutionem: Dominus sustulit peccatum tuum, non morieris. Haec vox erigit Davidem et fide sustentat, iustificat et vivificat eum. Additur et hic poena, sed haec poena non meretur remissionem peccatorum. 57] Nec semper adduntur peculiares poenae, sed haec duo semper existere in poenitentia oportet, contritionem et fidem, ut Luc. 7, 37. 38. Mulier peccatrix venit ad Christum lacrymans. Per has lacrymas agnoscitur contritio. Postea audit absolutionem: Remittuntur tibi peccata; fides tua salvam te fecit; vade in pace. Haec est altera pars poenitentiae, fides, quae 58] erigit et consolatur eam. Ex his omnibus apparet piis lectoribus nos eas partes poenitentiae ponere, quae propriae sunt in conversione seu regeneratione et remissione peccati. Fructus digni et poenae sequuntur regenerationem et remissionem peccati. Ideoque has duas partes posuimus, ut magis conspici fides possit, quam in poenitentia requirimus. Et magis intelligi potest, quid sit fides, quam praedicat evangelium, quum opponitur contritioni ac mortificationi.
59] Sed quia adversarii nominatim hoc damnant, quod dicimus homines fide consequi remissionem peccatorum, addemus paucas quasdam probationes, ex quibus intelligi poterit remissionem peccatorum contingere non ex opere operato propter contritionem, sed fide illa speciali, qua unusquisque credit sibi remitti peccata. Nam hic articulus praecipuus est, de quo digladiamur cum adversariis, et cuius cognitionem ducimus maxime necessariam esse Christianis omnibus. Quum autem supra de iustificatione de eadem re satis dictum videatur, hic breviores erimus. Sunt enim loci maxime cognati, doctrina poenitentiae et doctrina iustificationis.
60] Adversarii quum de fide loquuntur et dicunt eam praecedere poenitentiam, intelligunt fidem, non hanc, quae iustificat, sed quae in genere credit Deum esse, poenas propositas esse impiis etc. Nos praeter illam fidem requirimus, ut credat sibi quisque remitti peccata. De hac fide speciali litigamus; et opponimus eam opinioni, quae iubet confidere non in promissione Christi, sed in opere operato contritionis, confessionis et satisfactionum etc. Haec fides ita sequitur terrores, ut vincat eos et reddat pacatam conscientiam. Huic fidei tribuimus, quod iustificet et regeneret, dum ex terroribus liberat, et pacem, gaudium et novam vitam in corde parit. Hanc fidem defendimus vere esse necessariam ad remissionem peccatorum, ideo ponimus inter partes poenitentiae. Nec aliud sentit ecclesia Christi, etiamsi adversarii nostri reclamant.
61] Principio autem interrogamus adversarios, utrum absolutionem accipere pars sit poenitentiae nec ne. Quod si a confessione separant, ut sunt subtiles in distinguendo, non videmus, quid prosit confessio sine absolutione. Sin autem non separant a confessione acceptionem absolutionis, necesse est eos sentire, quod fides sit pars poenitentiae, quia absolutio non accipitur nisi fide. Quod autem absolutio non accipiatur nisi fide, ex Paulo probari potest, qui docet Rom. 4, 16, quod promissio non possit accipi nisi fide. Absolutio autem est promissio remissionis peccatorum. 62] Igitur necessario requirit fidem. Nec videmus, quomodo dicatur is accipere absolutionem, qui non assentitur ei. Et quid aliud est non assentiri absolutioni, quam Deum accusare mendacii? Si cor dubitet, sentit incerta et inania esse, quae promittit Deus. Ideo 1 Ioh. 5, 10 scriptum est: Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quia non credit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.
63] Secundo fateri adversarios existimamus, remissionem peccatorum poenitentiae seu partem, seu finem, seu, ut ipsorum more loquamur, terminum esse ad quem. Ergo id, quo accipitur remissio peccatorum, recte additur partibus poenitentiae. Certissimum est autem, etiamsi omnes portae inferorum reclamant, remissionem peccatorum non posse accipi nisi sola fide, quae credit peccata remitti propter Christum, iuxta illud Rom. 3, 25: Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Item Rom. 5, 2: Per quem accessum habemus per fidem in 64] gratiam etc. Nam conscientia territa non potest opponere irae Dei opera nostra aut dilectionem nostram, sed ita demum fit pacata, quum apprehendit mediatorem Christum et credit promissionibus propter illum donatis. Non enim intelligunt, quid sit remissio peccatorum aut quomodo nobis contingat, qui somniant corda pacata fieri sine 65] fide in Christum. Petrus, 1. ep. 2, 6, citat ex Esaia, 49, 23 et 28, 16: Qui crediderit in eum, non confundetur. Necesse est igitur confundi hypocritas, confidentes se accipere remissionem peccatorum propter sua opera, non propter Christum. Et Petrus ait in Actis, cap. 10, 43: Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum. Non potuit dici magis dilucide, quam quod ait: per nomen eius, et addit: omnes, qui credunt in eum. Tantum igitur ita accipimus remissionem peccatorum per nomen Christi, hoc est, propter Christum, non propter ulla nostra merita atque opera. Et hoc ita fit, quum credimus nobis remitti peccata propter Christum.
66] Adversarii nostri vociferantur se esse ecclesiam, se consensum ecclesiae sequi. At Petrus hic in nostra causa etiam allegat consensum ecclesiae: Huic, inquit, omnes prophetae perhibent testimonium, remissionem peccatorum accipere per nomen eius etc. Profecto consensus prophetarum iudicandus est universalis ecclesiae consensus esse. Nec papae nec ecclesiae concedimus potestatem decernendi contra hunc consensum prophetarum. 67] At bulla Leonis aperte damnat hunc articulum de remissione peccatorum, damnant et adversarii in confutatione. Qua ex re apparet, qualis sit ecclesia iudicanda istorum, qui non solum decretis improbant hanc sententiam, quod remissionem peccatorum consequamur fide, non propter opera nostra, sed propter Christum, sed etiam iubent eam vi ac ferro abolere, iubent omni genere crudelitatis perdere viros bonos, qui sic sentiunt.
68] Sed habent magni nominis auctores, Scotum, Gabrielem et similes, dicta patrum, quae in decretis truncata citantur. Certe, si numeranda sunt testimonia, vincunt. Est enim maxima turba nugacissimorum scriptorum in sententias, qui tamquam coniurati defendunt illa figmenta de merito attritionis et operum et cetera, quae supra recitavimus. 69] Sed ne quis multitudine moveatur, non magna auctoritas est in testimoniis posteriorum, qui non genuerunt sua scripta, sed tantum compilatis superioribus transfuderunt illas opiniones ex aliis libris in alios. Nihil iudicii adhibuerunt, sed ut pedanei senatores [Du Cange, Glossarium, Tom. 6, p. 242: “Pedaneus iudex, inferior, qui minora iudicia exercet … Pedarii dicti senatores, qui nondum maioribus honoribus functi, pedibus itabant in curiam.”] taciti comprobaverunt superiorum errores non intellectos. Nos igitur hanc Petri vocem non dubitemus opponere 70] quamlibet multis legionibus Sententiariorum, quae allegat consensum prophetarum. 71] Et accedit testimonium Spiritus Sancti ad hanc concionem Petri. Sic enim ait textus, Act. 10, 44: Adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui 72] audiebant verbum. Sciant igitur piae conscientiae hoc esse mandatum Dei, ut credant sibi gratis ignosci propter Christum, non propter opera nostra. Et hoc mandato Dei sustentent se adversus desperationem et 73] adversus terrores peccati et mortis. Et hanc sententiam sciant a principio mundi in ecclesia exstitisse apud sanctos. Petrus enim clare allegat consensum prophetarum, et apostolorum scripta testantur eos idem sentire. Nec desunt patrum testimonia. Nam Bernardus idem dicit verbis minime obscuris: Necesse est enim primo omnium credere, quod remissionem peccatorum habere non possis nisi per indulgentiam Dei, sed adde adhuc, ut credas et hoc, quod per ipsum peccata tibi donantur. Hoc est testimonium, quod perhibet Spiritus Sanctus in corde tuo dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua. Sic enim arbitratur apostolus gratis iustificari hominem per fidem. 74] Haec Bernardi verba mirifice illustrant causam nostram, quia non solum requirit, ut in genere credamus peccata remitti per misericordiam, sed iubet addere specialem fidem, qua credamus, et nobis ipsis remitti peccata, et docet, quomodo certi reddamur de remissione peccatorum, videlicet quum fide corda eriguntur et fiunt tranquilla per Spiritum Sanctum. Quid requirunt amplius adversarii? Num adhuc audent negare fide nos consequi remissionem peccatorum, aut fidem partem esse poenitentiae?
75] Tertio adversarii dicunt peccatum ita remitti, quia attritus seu contritus elicit actum dilectionis Dei, per hunc actum meretur accipere remissionem peccatorum. Hoc nihil est nisi legem docere, deleto evangelio et abolita promissione de Christo. Tantum enim requirunt legem et nostra opera, quia lex exigit dilectionem. Praeterea docent confidere, quod remissionem peccatorum consequamur propter contritionem et dilectionem. Hoc quid est aliud nisi collocare fiduciam in nostra opera, non in Verbum et promissionem Dei de Christo? Quodsi lex satis est ad consequendam remissionem peccatorum, quid opus est evangelio, quid opus est Christo, si propter nostrum opus consequimur remissionem peccatorum? 76] Nos contra a lege ad evangelium revocamus conscientias, et a fiducia propriorum operum ad fiduciam promissionis et Christi, quia evangelium exhibet nobis Christum et promittit gratis remissionem peccatorum propter Christum. Hac promissione iubet nos confidere, quod propter Christum reconciliemur Patri, non propter nostram contritionem aut dilectionem. Non enim alius est mediator aut propitiator nisi Christus. Nec legem facere possumus, nisi prius per Christum reconciliati simus. Et si quid faceremus, tamen sentiendum est, quod non propter illa opera, sed propter Christum mediatorem et propitiatorem consequimur remissionem peccatorum.
77] Imo contumelia Christi et evangelii abrogatio est sentire, quod remissionem peccatorum propter legem aut aliter consequamur quam fide in Christum. Et hanc rationem supra tractavimus de iustificatione, quum diximus, quare profiteamur homines fide iustificari, non dilectione. 78] Itaque doctrina adversariorum, quum docent homines contritione et dilectione sua consequi remissionem peccatorum et confidere hac contritione et dilectione, tantum est doctrina legis, et quidem non intellectae, sicut Iudaei in velatam Mosis faciem intuebantur. Fingamus enim adesse dilectionem, fingamus adesse opera, tamen neque dilectio neque opera possunt esse propitiatio pro peccato. Ac ne possunt quidem opponi irae et iudicio Dei, iuxta illud Ps. 143, 2: Non intrabis in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Nec debet bonos Christi transferri in nostra opera.
79] Propter has causas contendit Paulus, quod non iustificemur ex lege, et opponit legi promissionem remissionis peccatorum, quae propter Christum donatur, ac docet nos gratis propter Christum fide accipere remissionem peccatorum. Ad hanc promissionem revocat nos Paulus a lege. In hanc promissionem iubet intueri, quae certe irrita erit, si prius lege iustificamur, quam per promissionem, aut si propter nostram iustitiam consequimur remissionem peccatorum. 80] At constat, quod ideo nobis data est promissio, ideo exhibitus est Christus, quia legem non possumus facere. Quare necesse est prius nos promissione reconciliari, quam legem facimus. Promissio autem tantum fide accipitur. Igitur necesse est contritos apprehendere fide promissionem remissionis peccatorum donatae propter Christum, ac statuere, quod gratis propter Christum habeant placatum Patrem. 81] Haec est sententia Pauli ad Rom. 4, 16, ubi inquit: Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio. Et ad Gal. 3, 22: Conclusit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Iesu Christi detur credentibus, id est, omnes sunt sub peccato, nec possunt aliter liberari, nisi fide apprehendant promissionem remissionis peccatorum. 82] Prius igitur oportet nos fide accipere remissionem peccatorum, quam legem facimus, etsi, ut supra dictum est, fidem dilectio sequitur, quia renati Spiritum Sanctum accipiunt; ideo legem facere incipiunt.
83] Citaremus plura testimonia, nisi obvia essent cuilibet pio lectori in Scripturis. Et nos non nimis prolixi esse cupimus, ut facilius 84] haec causa perspici possit. Neque vero dubium est, quin haec sit sententia Pauli, quam defendimus, quod fide accipiamus remissionem peccatorum propter Christum, quod fide mediatorem Christum opponere debeamus irae Dei, non opera nostra. Nec perturbentur piae mentes, etiamsi Pauli sententias calumnientur adversarii. Nihil tam simpliciter dicitur, quod non queat depravari cavillando. Nos scimus hanc, quam diximus, veram et germanam sententiam Pauli esse, scimus hanc nostram sententiam piis conscientiis firmam consolationem afferre, sine qua nemo consistere in iudicio Dei queat.
85] Itaque repudientur illae pharisaicae opiniones adversariorum, quod non accipiamus fide remissionem peccatorum, sed quod oporteat mereri dilectione nostra et operibus, quod dilectionem nostram et opera nostra irae Dei opponere debeamus. Haec doctrina legis est, non evangelii, quae fingit prius hominem lege iustificari, quam per Christum reconciliatus sit Deo, quum Christus dicat Ioh. 15, 5: Sine me nihil potestis facere; item: Ego sum vitis vera, vos palmites. 86] Verum adversarii fingunt nos esse palmites non Christi, sed Mosis. Prius enim volunt lege iustificari, dilectionem nostram et opera offerre Deo, quam reconcilientur Deo per Christum, quam sint palmites Christi. Paulus contra contendit legem non posse fieri sine Christo. Ideo promissio prius accipienda est, ut fide reconciliemur Deo propter Christum, quam legem facimus. 87] Haec satis perspicua esse piis conscientiis existimamus. Et hinc intelligent, cur supra professi simus, iustificari homines fide, non dilectione, quia oportet nos opponere irae Dei non nostram dilectionem aut opera, aut confidere nostra dilectione ac operibus, sed Christum mediatorem. Et prius oportet apprehendere promissionem remissionis peccatorum, quam legem facimus.
88] Postremo, quando erit pacata conscientia, si ideo accipimus remissionem peccatorum, quia nos diligimus aut legem facimus? Semper enim accusabit nos lex, quia nunquam legi Dei satisfacimus. Sicut inquit Paulus Rom. 4, 15: Lex iram operatur. Chrysostomus quaerit de poenitentia, unde certi reddamur peccata nobis remissa esse. Quaerunt et in sententiis eadem de re adversarii. Hoc non potest explicari, non possunt conscientiae reddi tranquillae, nisi sciant mandatum Dei esse et ipsum evangelium, ut certo statuant propter Christum gratis remitti peccata, nec dubitent sibi remitti. Si quis dubitat, is, ut Iohannes ait 1 Ep. 5, 10, accusat promissionem divinam mendacii. Hanc certitudinem fidei nos docemus requiri in evangelio. Adversarii relinquunt conscientias incertas et ambigentes. 89] Nihil autem agunt conscientiae ex fide, quum perpetuo dubitant, utrum habeant remissionem. Quomodo possunt in hac dubitatione invocare Deum, quomodo possunt statuere, quod exaudiantur? Ita tota vita est sine Deo et sine vero cultu Dei. Hoc est, quod Paulus inquit Rom. 14, 23: peccatum esse, quidquid non fit ex fide. Et quia in hac dubitatione perpetuo versantur, nunquam experiuntur, quid sit fides. Ita fit, ut ad extremum ruant in desperationem. Talis est doctrina adversariorum, doctrina legis, abrogatio evangelii, doctrina desperationis. Nunc 90] libenter omnibus bonis viris permittimus iudicium de hoc loco poenitentiae, nihil enim habet obscuri, ut pronuntient, utri magis pia et salubria conscientiis docuerint, nos an adversarii. Profecto non delectant nos hae dissensiones in ecclesia, quare nisi magnas et necessarias causas haberemus dissentiendi ab adversariis, summa voluntate taceremus. Nunc quum ipsi manifestam veritatem damnent, non est integrum nobis deserere causam, non nostram, sed Christi et ecclesiae.
91] Diximus, quas ob causas posuerimus has duas partes poenitentiae, contritionem et fidem. Idque hoc fecimus libentius, quia circumferuntur multa dicta de poenitentia, quae truncata citantur ex patribus, quae ad obscurandam fidem detorserunt adversarii. Talia sunt: Poenitentia est mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere. Item: Poenitentia est quaedam dolentis vindicta, puniens in se, quod dolet se commisisse. In his dictis nulla fit mentio fidei. Ac ne in scholis quidem, quum interpretantur, aliquid 92] de fide additur. Quare nos eam, ut magis conspici doctrina fidei posset, inter partes poenitentiae numeravimus. Nam illa dicta, quae contritionem aut bona opera requirunt et nullam fidei iustificantis mentionem faciunt, 93] periculosa esse res ipsa ostendit. Et merito desiderari prudentia in istis potest, qui centones illos sententiarum et decretorum congesserunt. Nam quum patres alias de alia parte poenitentiae loquantur, non tantum de una parte, sed de utraque, hoc est, de contritione et fide, excerpere et coniungere sententias profuisset.
94] Nam Tertullianus egregie de fide loquitur, amplificans iusiurandum illud apud prophetam, Ezech. 33, 11: Vivo ego, dicit Dominus nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Quia enim iurat Deus nolle se mortem peccatoris, ostendit requiri fidem, ut iuranti credamus, et certo statuamus eum nobis ignoscere. Magna debet esse auctoritas apud nos promissionum divinarum per sese. At haec promissio etiam iureiurando confirmata est. Quare si quis non statuit sibi ignosci, is negat Deum verum iurasse, qua blasphemia atrocior nulla excogitari potest. Sic enim ait Tertullianus: Invitat praemio ad salutem, iurans etiam. “Vivo” dicens cupit sibi credi. O beatos, quorum causa iurat Deus! O miserrimos, si nec iuranti Domino 95] credimus! Atque hic sciendum est, quod haec fides debeat sentire, quod gratis nobis ignoscat Deus propter Christum, propter suam promissionem, non propter nostra opera, contritionem, confessionem aut satisfactiones. Nam si fides nitatur his operibus, statim fit incerta, quia conscientia pavida videt haec 96] opera indigna esse. Ideo praeclare ait Ambrosius de poenitentia: Ergo et agendam poenitentiam et tribuendam veniam credere nos convenit, ut veniam tamen tamquam ex fide speremus, tamquam ex syngrapha fides impetrat. Item: Fides est, quae peccata 97] nostra cooperit. Exstant itaque sententiae apud patres non solum de contritione et operibus, sed etiam de fide. Verum adversarii, quum neque naturam poenitentiae intelligant, neque sermonem patrum, excerpunt dicta de parte poenitentiae, videlicet de operibus; alibi dicta de fide, quum non intelligant, praetereunt.

(Art. VI.) De Confessione et Satisfactione.
1] Boni viri facile iudicare possunt plurimum referre, ut de superioribus partibus, videlicet contritione et fide, conservetur vera doctrina. Itaque in his locis illustrandis semper plus versari sumus, de confessione et satisfactionibus non admodum rixati sumus. 2] Nam et nos confessionem refinemus praecipue propter absolutionem, quae est verbum Dei, quod de singulis auctoritate divina pronuntiat potestas clavium. 3] Quare impium esset ex ecclesia privatam absolutionem tollere. 4] Neque quid sit remissio peccatorum aut potestas clavium, intelligunt, si qui primi vatam absolutionem aspernantur. 5] Ceterum de enumeratione delictorum in confessione supra diximus, quod sentiamus eam non 6] esse iure divino necessariam. Nam quod obiiciunt quidam iudicem prius debere cognoscere causam, priusquam pronuntiat, hoc nihil ad hanc rem pertinet, quia ministerium absolutionis beneficium est seu gratia, non est 7] iudicium seu lex. Itaque ministri in ecclesia habent mandatum remittendi peccata, non habent mandatum cognoscendi occulta 8] peccata. Et quidem absolvunt ab his, quae non meminimus, quare absolutio, quae est vox evangelii remittens peccata et consolans conscientias, non requirit cognitionem.
9] Et ridiculum est huc transferre dictum Salomonis, Prov. 27, 23: Diligenter cognosce vultum pecoris tui. Nihil enim dicit Salomon de confessione, sed tradit oeconomicum praeceptum patrifamilias, ut utatur suo et abstineat ab alieno, et iubet eum res suas diligenter curare; ita tamen, ne studio augendarum facultatum occupatus animus abiiciat timorem Dei aut fidem aut curam Verbi Dei. Sed adversarii nostri mirifica metamorphosi transformant dicta Scripturae in quaslibet sententias. Hic cognoscere significat eis audire confessiones, vultus non externam conversationem, sed arcana conscientiae. Pecudes significant homines. Sane bella est interpretatio et digna istis contemptoribus studiorum eloquentiae. Quodsi velit aliquis per similitudinem transferre praeceptum a patrefamilias ad pastorem ecclesiae, certe vultum debebit interpretari de externa conversatione. Haec similitudo magis quadrabit.
10] Sed omittamus ista. Aliquoties fit in Psalmis mentio confessionis, ut Ps. 32, 5: Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei. Talis confessio peccati, quae Deo fit, est ipsa contritio. Nam quum Deo fit confessio, corde fieri necesse est, non solum voce, sicut fit in scenis ab histrionibus. Est igitur talis confessio contritio, in qua sentientes iram Dei confitemur Deum iuste irasci, nec placari posse nostris operibus, et tamen quaerimus misericordiam propter promissionem Dei. 11] Talis est haec confessio, Ps. 51, 6: Tibi soli peccavi, ut tu iustificeris et vincas, quum iudicaris. Id est: Fateor me peccatorem esse et meritum aeternam iram, nec possum opponere meas iustitias, mea merita tuae irae. Ideo pronuntio te iustum esse, quum condemnas et punis nos. Pronuntio te vincere, quando hypocritae iudicant te, quod sis iniustus, qui ipsos punias aut condemnes bene meritos. Imo nostra merita non possunt opponi tuo iudicio, sed ita iustificabimur, si tu iustifices, si tu reputes nos iustos per misericordiam tuam. 12] Fortassis et Iacobum citabit aliquis, 5, 16: Confitemini vicissim delicta. Sed hic non loquitur de confessione sacerdotibus facienda, sed in genere de reconciliatione fratrum inter se. Iubet enim mutuam esse confessionem.
13] Porro adversarii nostri multos doctores receptissimos damnabunt, si contendent enumerationem delictorum in confessione necessariam esse iure divino. Quamquam enim confessionem probamus et quandam examinationem prodesse iudicamus, ut institui homines melius possint: tamen ita moderanda res est, ne conscientiis iniiciantur laquei, quae nunquam erunt tranquillae, si existimabunt se non posse consequi remissionem peccatorum, nisi facta illa scrupulosa enumeratione. 14] Hoc certe falsissimum est, quod adversarii posuerunt in Confutatione, quod confessio integra sit necessaria ad salutem. Est enim impossibilis. Et quales laqueos hic iniiciunt conscientiae, quum requirunt integram confessionem! Quando enim statuet conscientia integram esse confessionem? 15] Apud scriptores ecclesiasticos fit mentio confessionis, sed hi non loquuntur de hac enumeratione occultorum delictorum, sed de ritu publicae poenitentiae. Quia enim lapsi aut famosi non recipiebantur sine certis satisfactionibus, ideo confessionem faciebant isti apud presbyteros, ut pro modo delictorum praescriberentur eis satisfactiones. Haec tota res nihil simile habuit huic enumerationi, de qua nos disputamus. Confessio illa fiebat, non quod sine ea non posset fieri remissio peccatorum coram Deo, sed quod non poterant satisfactiones praescribi, nisi prius cognito genere delicti. Nam alia delicta habebant alios canones.
16] Et ex illo ritu publicae poenitentiae reliquum habemus etiam nomen satisfactionis. Nolebant enim sancti patres recipere lapsos aut famosos, nisi prius cognita et spectata poenitentia eorum, quantum fieri poterat. Et huius rei multae videntur fuisse causae. Nam ad exemplum pertinebat castigare lapsos, sicut et Glossa in Decretis admonet, et indecorum erat homines famosos statim admittere ad communionem. [Glossa Decreti: “Si crimina aliquorum nolentium confiteri fuerint manifesta vel probata: praelati eorum debent eos prius admonere et increpare, ut emendentur; quodsi non fecerint, ferro excommunicationis sunt ab aliis separandi.”] Hi mores diu iam antiquati sunt. Nec necesse est eos restituere, quia non sunt necessarii ad remissionem peccatorum coram Deo. 17] Neque hoc senserunt patres, mereri homines remissionem peccatorum per tales mores aut talia opera. Quamquam haec spectacula imperitos solent fallere, ut putent se per haec opera mereri remissionem peccatorum coram Deo. Verum si quis sic sensit, iudaice et gentiliter sensit. Nam et ethnici habuerunt quasdam expiationes delictorum, per quas fingebant se 18] reconciliari Deo. Nunc autem more antiquato manet nomen satisfactionis et vestigium moris, quod in confessione praescribuntur certae satisfactiones, quas definiunt esse opera non debita. Nos vocamus satisfactiones 19] canonicas. De his sic sentimus, sicut de enumeratione, quod satisfactiones canonicae non sint necessariae iure divino ad remissionem peccatorum, sicut neque illa spectacula vetera satisfactionum in poenitentia publica iure divino necessaria fuerunt ad remissionem peccatorum. Retinenda est enim sententia de fide, quod fide consequamur remissionem peccatorum propter Christum, non propter nostra opera praecedentia aut sequentia. Et nos ob hanc causam praecipue de satisfactionibus disputavimus, ne susciperentur ad obscurandam iustitiam fidei, neve existimarent homines se propter illa opera consequi remissionem peccatorum. 20] Et adiuvant errorem multa dicta, quae in scholis iactantur, quale est, quod in definitione satisfactionis ponunt: fieri eam ad placandam divinam offensam.
21] Sed tamen fatentur adversarii, quod satisfactiones non prosint ad remissionem culpae. Verum fingunt satisfactiones prodesse ad redimendas poenas seu purgatorii seu alias. Sic enim docent in remissione peccati Deum remittere culpam, et tamen, quia convenit iustitiae divinae punire peccatum, mutare poenam aeternam in poenam temporalem. Addunt amplius partem illius temporalis poenae remitti potestate clavium, reliquum autem redimi per satisfactiones. Nec potest intelligi, quarum poenarum pars remittatur potestate clavium, nisi dicant partem poenarum purgatorii remitti; qua ex re sequeretur satisfactiones tantum esse poenas redimentes purgatorium. Et has satisfactiones dicunt valere, etiamsi fiant ab his, qui relapsi sunt in peccatum mortale, quasi vero divina offensa placari queat ab his, qui sunt in peccato mortali. 22] Haec tota res est commentitia, recens conficta sine auctoritate Scripturae et veterum scriptorum ecclesiasticorum. Ac ne Longobardus quidem de satisfactionibus 23] hoc modo loquitur. Scholastici viderunt in ecclesia esse satisfactiones. Nec animadverterunt illa spectacula instituta esse turn exempli causa, tum ad probandos hos, qui petebant recipi ab ecclesia. In summa, non viderunt esse disciplinam et rem prorsus politicam. Ideo superstitiose finxerunt eas non ad disciplinam coram ecclesia, sed ad placandum Deum valere. Et sicut alias saepe incommode commiscuerunt spiritualia et πολιτικά. idem accidit et in satisfactionibus. 24] At qui glossa in canonibus aliquoties testatur has observationes institutas esse propter disciplinam ecclesiae.
25] Videre autem, quomodo in Confutatione, quam ausi sunt obtrudere Caesareae Maiestati, probent haec sua figmenta. Multa dicta ex Scripturis citant, ut fucum imperitis faciant, quasi haec res habeat auctoritatem ex Scripturis, quae adhuc Longobardi tempore ignota erat. Allegant has sententias: Facite fructus dignos poenitentiae, Matth. 3, 8; Marc. 1, 15. Item: Exhibere membra vestra servire iustitiae, Rom. 6, 19. Item, Christus praedicat poenitentiam, Matth. 4, 17: Agite poenitentiam! Item, Christus, Luc. 24, 47, iubet apostolos poenitentiam praedicare, et Petrus praedicat poenitentiam, Act. 2, 38. Postea citant quaedam dicta patrum et canones et concludunt: satisfactiones in ecclesia contra expressum evangelium et conciliorum et patrum decreta abolendae non sunt, quin imo absoluti a sacerdote iniunctam poenitentiam perficere debent, illud Pauli, Tit. 2, 14, sequentes: Dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
26] Deus perdat istos impios sophistas, tam sceleste detorquentes Verbum Dei ad sua somnia vanissima! Quis bonus vir non commoveatur indignitate tanta? Christus inquit: Agite poenitentiam, apostoli praedicant poenitentiam: igitur poenae aeternae compensantur poenis purgatorii, igitur claves habent mandatum remittendi partem poenarum purgatorii, igitur satisfactiones redimunt poenas purgatorii. Quis docuit istos asinos hanc dialecticam? Sed haec neque dialectica neque sophistica est, sed est sycophantica. Ideo allegant hanc vocem: Agite poenitentiam, ut, quum tale dictum contra nos citatum imperiti audiunt, concipiant opinionem nos totam poenitentiam tollere. His artibus alienare animos et inflammare odia conantur, ut conclament contra nos imperiti, tollendos esse e medio tam pestilentes haereticos, qui improbent poenitentiam.
27] Sed speramus apud bonos viros has calumnias parum profecturas esse. Et Deus tantam impudentiam ac malitiam non diu feret. Nec utiliter consulit suae dignitati Romanus pontifex, quod tales patronos adhibet, quod rem maximam iudicio horum sophistarum permittit. Nam quum nos in confessione fere summare doctrinae Christianae universae complexi simus, adhibendi fuerant iudices de tantis, tam multis et tam variis negotiis pronuntiaturi, quorum doctrina et fides probatior esset quam horum sophistarum, qui hanc Confutationem scripserunt. 28] Idque te, Campegi, pro tua sapientia providere decebat, ne quid in tantis rebus isti scriberent, quod aut hoc tempore aut ad posteros videatur posse minuere Romanae sedis existimationem. Si Romana sedes censer aequum esse, ut omnes gentes agnoscant eam pro magistra fidei, debet operam dare, ut docti et integri viri de religionibus cognoscant. Quid enim iudicabit mundus, si quando proferetur in lucem scriptum adversariorum, quid iudicabit posteritas de his calumniosis 29] iudiciis? Vides, Campegi, haec esse postrema tempora, in quibus Christus praedixit plurimum periculi fore religioni. Vos igitur, qui tamquam in specula sedere et gubernare religiones debetis, his temporibus oportuit singularem adhibere tum prudentiam, tum diligentiam. Multa sunt signa, quae, nisi provideritis, minantur mutationem Romano statui. 30] Et erras, si tantum vi et armis existimas ecclesias retinendas esse. Doceri de religione postulant homines. Quam multos esse existimas non tantum in Germania, sed etiam in Anglia, in Hispania, in Galliis, in Italia, denique in ipsa urbe Roma, qui, quoniam vident exortas esse de maximis rebus controversias, dubitare alicubi incipiunt et taciti indignantur, quod has tantas res rite cognoscere et iudicare recusatis, quod non explicatis ambigentes conscientias, quod tantum iubetis nos armis opprimi ac deleri. 31] Multi sunt boni viri, quibus haec dubitatio morte acerbior est. Non satis expendis, quanta res sit religio, si bonos viros leviter existimas angi, sicubi incipiunt ambigere de aliquo dogmate. Et haec dubitatio non potest non parere summam odii acerbitatem adversus illos, qui, quum mederi conscientiis debebant, obsistunt, quominus explicari res 32] possit. Non hic dicimus Dei iudicium vobis pertimescendum esse. Nam hoc leviter curare pontifices putant, qui, quum ipsi teneant claves, scilicet patefacere sibi coelum, quum volunt, possunt. De hominum iudiciis deque tacitis voluntatibus omnium gentium loquimur, quae profecto hoc tempore requirunt, ut haec negotia ita cognoscantur atque constituantur, ut sanentur bonae mentes et a dubitatione liberentur. Quid enim futurum sit, si quando eruperint odia illa adversus vos, pro tua sapientia facile iudicare potes. Verum hoc beneficio devincire omnes gentes vobis poteritis, quod omnes sani homines summum et maximum iudicant, si dubitantes 33] conscientias sanaveritis. Haec non eo diximus, quod nos de nostra confessione dubitemus. Scimus enim eam veram, piam et piis conscientiis utilem esse. Sed credibile est passim multos esse, qui non de levibus rebus ambigunt, nec tamen audiunt idoneos doctores, qui mederi conscientiis ipsorum possint.
34] Sed redeamus ad propositum, Scripturae citatae ab adversariis prorsus nihil loquuntur de canonicis satisfactionibus et de opinionibus scholasticorum, quum constet eas nuper natas esse. Quare mera calumnia est, quod detorquent Scripturas ad illas suas opiniones. Nos dicimus, quod poenitentiam, hoc est, conversionem seu regenerationem, boni fructus, bona opera, in omni vita sequi debeant. Nec potest esse vera conversio aut vera contritio, ubi non sequuntur mortificationes carnis et boni fructus. Veri terrores, veri dolores animi non patiuntur corpus indulgere voluptatibus, et vera fides non est ingrata Deo, nec contemnit mandata Dei. Denique nulla est interior poenitentia, nisi foris pariat etiam castigationes carnis. 35] Et hanc dicimus esse sententiam Iohannis, quum ait Matth. 3, 8: Facite fructus dignos poenitentiae, item Pauli, quum ait Rom. 6, 19: Exhibete corpora vestra hostiam vivam, sanctam etc. Et quum Christus inquit Matth. 4, 17: Agite poenitentiam, certe loquitur, de tota poenitentia, de tota novitate vitae et fructibus; non loquitur de illis hypocriticis satisfactionibus, quas fingunt scholastici turn quoque valere ad compensationem poenae purgatorii aut aliarum poenarum, quum fiunt ab his, qui sunt in peccato mortali.
36] Ac multa colligi argumenta possunt, quod haec dicta Scripturae nullo modo pertineant ad scholasticas satisfactiones. Isti fingunt satisfactiones esse opera indebita; Scriptura autem in his sententiis requirit opera debita. Nam haec vox Christi est vox 37] praecepti: Agite poenitentiam. Item, adversarii scribunt confitentem, si recuset suscipete satisfactiones, non peccare, sed persoluturum esse has poenas in purgatorio. Iam hac sententiae sine controversia praecepta sunt ad hanc vitam pertinentia: Agite poenitentiam; facile fructus dignos poenitentiae; exhibete membra vestra servire iustitiae. Quare non possunt detorqueri ad satisfactiones, quas recusare licet. Non enim licet recusare praecepta Dei. 38] Tertio, indulgentiae remittunt illas satisfactiones, ut docet cap. Quum ex eo, de poenitentiis et remissione. [Decret. Grat., lib. V, tit. 38, c. 14: “Decernimus, ut, cum dedicatur basilica, non extendatur indulgentia ultra annum …; ac deinde in anniversario dedicationis tempore 40 dies de iniunctis poenitentiis indulta remissio non excedat.”] At indulgentiae non solvunt nos illis praeceptis: Agite poenitentiam; facite fructus dignos poenitentiae. Itaque manifestum est male detorqueri illa dicta Scripturae ad canonicas satisfactiones. Videre 39] porro, quid sequatur. Si poenae purgatorii sunt satisfactiones seu satispassiones, aut satisfactiones sunt redemptio poenarum purgatorii: num etiam hac sententiae praecipiunt, ut animae castigentur in purgatorio? Id quum sequi necesse sit ex adversariorum opinionibus, hac sententiae novo modo interpretandae erunt: Facite fructus dignos poenitentiae; agite poenitentiam, hoc est, patiamini poenas purgatorii post hanc vitam. Sed 40] piget has ineptias adversariorum pluribus refellere. Constat enim Scripturam loqui de operibus debitis, de tota novitate vitae, non de his observationibus operum non debitorum, de quibus loquuntur adversarii. Et tamen his figmentis defendunt ordines, venditionem missarum et infinitas observationes, quod scilicet sint opera, si non pro culpa, tamen pro poena satisfacientia.
41] Quum igitur Scripturae citatae non dicant, quod operibus non debitis poenae aeternae compensandae sint, temere affirmant adversarii, quod per satisfactiones canonicas poenae illae compensentur. Nec habent claves mandatum poenas aliquas commutandi, item partem poenarum remittendi. Ubi enim leguntur haec in Scripturis? Christus de remissione peccati loquitur, quum ait Matth. 18, 18: Quidquid solveritis etc., quo remisso sublata est mors aeterna, et reddita vita aeterna. Neque hic loquitur de imponendis poenis: Quidquid ligaveris, sed de retinendis peccatis illorum, qui non convertuntur. Sed 42] dictum Longobardi de parte poenarum remittenda sumptum est a canonicis poenis; harum partem remittebant pastores. Quamquam igitur sentimus, quod poenitentia debeat bonos fructus parere propter gloriam et mandatum Dei; et boni fructus habent mandata Dei, vera ieiunia, verae orationes, verae eleemosynae etc.: tamen hoc nusquam reperimus in Scripturis sanctis, quod poenae aeternae non remittantur nisi propter poenam purgatorii aut satisfactiones canonicas, hoc est, propter certa quaedam opera non debita, aut quod potestas clavium habeat mandatum commutandi poenas aut partem remittendi. Haec probanda erant adversariis.
43] Praeterea mors Christi non est solum satisfactio pro culpa, sed etiam pro aeterna morte, iuxta illud Hos. 13, 14: Ero mors tua, o mors. Quid est igitur monstri, dicere, quod Christi satisfactio redimat culpam, nostrae poenae redimant mortem aeternam, ut iam illa vox: Ero mors tua, intelligi debeat non de Christo, sed de nostris operibus, et quidem non de operibus a Deo praeceptis, sed de frigidis quibusdam observationibus excogitatis ab hominibus! Et dicuntur mortem abolere, 44] etiam quum fiunt in peccato mortali. Incredibile est, quanto cum dolore has ineptias adversariorum recitemus, quas qui expendit, non potest non succensere istis doctrinis daemoniorum, quas sparsit in ecclesia diabolus, ut opprimeret cognitionem legis et evangelii, poenitentiae et vivificationis et beneficiorum 45] Christi. Nam de lege sic dicunt: Deus condescendens nostrae infirmitati constituit homini mensuram eorum, ad quae de necessitate tenetur, quae est observatio praeceptorum, ut de reliquo, id est, de operibus supererogationis, possit satisfacere de commissis. Hic fingunt homines legem Dei ita facere posse, ut plus etiam, quam lex exigit, facere possimus. Atqui Scriptura ubique clamat, quod multum absimus ab illa perfectione, quam lex requirit. Sed isti fingunt legem Dei contentam esse externa et civili iustitia, non vident eam requirere veram dilectionem Dei ex toto corde etc., damnare totam concupiscentiam in natura. Itaque nemo tantum facit, quantum lex requirit. Ridiculum igitur est, quod fingunt nos amplius facere posse. Quamquam enim externa opera facere possumus non mandata lege Dei, tamen illa est varia et impia fiducia, quod legi Dei sit satisfactum. 46] Et verae orationes, verae eleemosynae, vera ieiunia habent praecepta Dei; et ubi habent praeceptum Dei, non possunt sine peccato omitti. Verum illa opera, quatenus non sunt praecepta lege Dei, sed habent certain formam ex humano praescripto, sunt opera traditionum humanarum, de quibus Christus dicit Matth. 15, 9: Frustra colunt me mandatis hominum, ut certa ieiunia instituta non ad carnem coercendam, sed ut per id opus reddatur honos Deo, ut ait Scotus, et compensetur mors aeterna. Item certus numerus precum, certus modus eleemosynarum, quum ita fiunt, ut ille modus sit cultus ex opere operato, reddens honorem Deo et compensans mortem aeternam. Tribuunt enim his ex opere operato satisfactionem, quia docent, quod valeant etiam in his, qui sunt 47] in peccato mortali. Iam illa longius recedunt a praeceptis Dei, peregrinationes, et harum magna est varietas, alius facit iter cataphractus, alius facit iter nudis pedibus. Haec vocat Christus inutiles cultus, quare non prosunt ad placandam offensam Dei, ut adversarii loquuntur. Et tamen haec opera magnificis titulis ornantur, vocantur opera supererogationis, tribuitur eis honos, quod sint pretium pro morte aeterna. Ita 48] praeferuntur operibus praeceptorum Dei. In hunc modum lex Dei bifariam obscuratur, et quia putatur legi Dei satisfactura esse per externa et civilia opera, et quia adduntur traditiones humanae, quarum opera praeferuntur operibus legis divinae.
49] Deinde obscuratur poenitentia et gratia. Nam mors aeterna non redimitur illa compensatione operum, quia est otiosa, nec degustat in praesentia mortem. Alia res opponenda est morti, quum tentat nos. Sicut enim ira Dei fide in Christum vincitur, ita vincitur mors fide in Christum. Sicut Paulus ait 1 Cor. 15, 57: Deo gratia, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum; non inquit: Qui dat nobis victoriam, si adversus mortem opponamus satisfactiones 50] nostras. Adversarii otiosas speculationes tractant de remissione culpae, nec vident, quomodo in remissione culpae liberetur cor ab ira Dei et a morte aeterna per fidem in Christum. Quum igitur mors Christi sit satisfactio pro morte aeterna, et quum ipsi adversarii fateantur illa opera satisfactionum esse opera non debita, sed opera traditionum humanarum, de quibus Christus inquit Matth. 15, 9, quod sint inutiles cultus: tuto possumus affirmare, quod satisfactiones canonicae non sint neccessariae iure divino ad remissionem culpae aut poenae aeternae aut poenae purgatorii.
51] Sed obiiciunt adversarii vindictam seu poenam necessariam esse ad poenitentiam, quia Augustinus ait: Poenitentiam esse viri dictam punientem etc. [Augustinus, De Vera et Falsa Poenitentia: “Ille poenam tenet, qui semper vindicat, quod commisisse dolet. Poenitentia itaque est vindicta, puniens in se, quod dolet commisisse.”] Concedimus vindictam seu poenam in poenitentia necessariam esse non tamquam meritum seu pretium, sicut adversarii fingunt satisfactiones, sed vindicta formaliter est in poenitentia, hoc est, quia ipsa regeneratio fit perpetua mortificatione vetustatis. Sit sane belle dictum a Scoto, poenitentiam appellari quasi poenae tenentiam. Sed de qua poena, de qua vindicta loquitur Augustinus? Certe de vera poena, de vera vindicta, scilicet de contritione, de veris terroribus. Neque hic excludimus mortificationes externas corporis, quae 52] sequuntur veros animi dolores. Longe errant adversarii, si verius poenam esse iudicant satisfactiones canonicas quam veros terrores in corde. Stultissimum est nomen poenae detorquere ad illas frigidas satisfactiones, non referre ad illos horribiles terrores conscientiae, de quibus ait David Ps. 18, 5; 2 Sam. 22, 5: Circumdederunt me dolores mortis etc. Quis non malit loricatus et cataphractus quaerere templum Iacobi, Basilicam Petri etc., quam sustinere illam ineffabilem vim doloris, quae est etiam in mediocribus, si sit vera poenitentia.
53] At, inquiunt, convenit iustitiae Dei punire peccatum. Certe punit in contritione, quum in illis terroribus iram suam ostendit. Sicut significat David, quum orat Ps. 6, 1: Domine, ne in furore tuo arguas me. Et Ieremias, cap. 10, 24: Corripe me, Domine; verumtamen in iudicio, non in furore, ne ad nihilum redigas me. Hic sane de acerbissimis poenis loquitur. Et fatentur adversarii contritionem posse tantam esse, ut non requiratur satisfactio. Verius igitur contritio 54] poena est quam satisfactio. Praeterea subiecti sunt sancti morti et omnibus communibus afflictionibus, sicut ait Petrus 1 ep. 4, 17: Quia tempus est incipere iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qualis erit finis istorum, qui non credunt evangelio? Et ut hae afflictiones plerumque sint poenae peccatorum, tamen in piis habent alium finem potiorem, scilicet ut exerceant eos, ut inter tentationes discant quaerere auxilium Dei, agnoscant diffidentiam cordium suorum etc., sicut Paulus de se inquit 2 Cor. 1, 8: Sed ipsi in nobis sententiam mortis habuimus, ne confideremus nobis ipsis, sed Deo excitanti mortuos. Et Esaias ait, 26, 16: Angustia, in qua clamant, disciplina tua est ipsis, hoc est, afflictiones sunt disciplina, 55] qua Deus exercet sanctos. Item, afflictiones propter praesens peccatum infliguntur, quia in sanctis mortificant et exstinguunt concupiscentiam, ut renovari Spiritu possint, sicut ait Paulus Rom. 8, 10: Corpus mortuum est propter peccatum, id est, mortificatur propter praesens peccatum, quod adhuc in carne reliquum est. 56] Et mors ipsa servit ad hoc, ut aboleat hanc carnem peccati, ut prorsus novi resurgamus. Neque iam in morte credentis, postquam fide terrores mortis vicit, ille aculeus est et sensus irae, de quo dicit Paulus 1 Cor. 15, 56: Aculeus mortis peccatum est, potentia vero peccati lex. Illa potentia peccati, ille sensus irae vere est poena, donec adest; mors sine illo sensu irae 57] proprie non est poena. Porro satisfactiones canonicae non pertinent ad has poenas, quia adversarii dicunt potestate clavium remitti aliquam partem poenarum. Item, claves iuxta ipsos condonant satisfactiones et poenas, quarum causa fiunt satisfactiones. At constat illas afflictiones communes non tolli potestate clavium. Et si de his poenis volunt intelligi, quare addunt, quod in purgatorio oporteat satisfacere?
58] Obiiciunt de Adamo, de Davide, qui propter adulterium punitus est. Ex his exemplis faciunt universalem regulam, quod singulis peccatis respondeant propriae poenae temporales in remissionem peccatorum. 59] Prius dictum est sanctos sustinere poenas, quae sunt opera Dei, sustinent contritionem seu terrores, sustinent et alias communes afflictiones. Ita sustinent aliqui proprias poenas a Deo impositas, exempli causa. Et hae poenae nihil pertinent ad claves, quia claves neque imponere neque remittere eas possunt, sed Deus sine ministerio clavium imponit et remittit.
Nec sequitur universalis regula: Davidi propria poena imposita est; igitur praeter communes afflictiones alia quaedam purgatorii poenae est, in qua singulis peccatis singuli gradus respondent. 60] Ubi docet hoc Scriptura, non posse nos a morte aeterna liberari, nisi per illam compensationem certarum poenarum praeter communes afflictiones? At contra saepissime docet remissionem peccatorum gratis contingere propter Christum, Christum esse victorem peccati et mortis. Quare non est assuendum meritum satisfactionis. Et quamvis afflictiones reliquae sint, tamen has interpretatur praesentis peccati mortificationes esse, non compensationes aeternae mortis seu pretia pro aeterna morte.
61] Iob excusatur, quod non sit afflictus propter praeterita mala facta. Itaque afflictiones non semper sunt poenae aut signa irae. Imo pavidae conscientiae docendae sunt, alios fines afflictionum potiores esse, ne sentiant se a Deo reiici, si in afflictionibus nihil nisi poenam et iram Dei videant. Alii fines potiores sunt considerandi, quod Deus alienum opus faciat, ut suum opus facere possit etc., sicut longa concione docet Esaias cap. 28, 21. 62] Et quum discipuli interrogarent de caeco, quis peccasset, Ioh. 9, 2. 3, respondet Christus causam caecitatis esse non peccatum, sed ut opera Dei in eo manifestentur. Et apud Ieremiam, 49, 12, dicitur: Quibus non erat iudicium, bibentes bibent etc. Sicut prophetae interfecti sunt, Iohannes Baptista et alii sancti. 63] Quare afflictiones non semper sunt poenae pro certis factis praeteritis, sed sunt opera Dei destinata ad nostram utilitatem, et ut potentia Dei fiat conspectior in infirmitate nostra.
Sic Paulus ait 2 Cor. 12, 5. 9: Potentia Dei perficitur in infirmitate mea. Itaque corpora nostra debent esse hostiae, propter voluntatem Dei, ad obedientiam nostram declarandam, non ad compensandam mortem aeternam, pro qua aliud pretium habet Deus, scilicet 64] mortem Filii sui. Et in hanc sententiam interpretatur Gregorius ipsam etiam poenam Davidis, quum ait: Si Deus propter peccatum illud fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio, cur dimisso peccato, quod erat ei comminatus, implevit? Respondetur, remissionem illam peccati factam esse, ne homo ad percipiendam vitam impediretur aeternam. Subsecutum vero illud comminationis exemplum, ut pietas hominis etiam in illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic et mortem corporis propter peccatum Deus homini inflixit et post peccatorum remissionem propter exercendam iustitiam non ademit, videlicet ut exerceatur et probetur iustitia istorum, qui sanctificantur.
65] Neque vero tolluntur communes calamitates proprie per illa opera satisfactionum canonicarum, hoc est, per illa opera traditionum humanarum, quae ipsi sic valere dicunt ex opere operato, ut, etiamsi fiant in peccato 66] mortali, tamen redimant poenas. Et quum obiicitur illud Pauli, 1 Cor. 11, 31: Si nos iudicaremus ipsi, non iudicaremur a Domino, verbum iudicare intelligi debet de tota poenitentia et fructibus debitis, non de operibus non debitis. Adversarii nostri dant poenas contemptae grammatices, quum intelligunt iudicare idem esse, quod cataphractum peregre ire ad sanctum Iacobum aut similia Opera. Iudicare significat totam poenitentiam, significat damnare peccata. Haec 67] damnatio vere fit in contritione et mutatione vitae. Tota poenitentia, contritio, fides, boni fructus impetrant, ut mitigentur poenae et calamitates publicae et privatae, sicut Esaias capite primo, v. 17–19 docet: Desinite male facere, et discite benefacere etc. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Si volueritis et audieritis me, 68] bona terrae comedetis. Nec est ad satisfactiones et opera traditionum humanarum transferenda gravissima et saluberrima sententia a tota poenitentia et operibus debitis seu a Deo praeceptis. Et hoc prodest docere, quod mitigentur communia mala per nostram poenitentiam et per veros fructus poenitentiae, per bona opera facta ex fide, non, ut isti fingunt, facta in peccato mortali. 69] Et huc pertinet exemplum Ninivitarum, Ionae 3, 10, qui sua poenitentia (de tota loquimur), reconciliari sunt Deo et impetraverunt, ne deleretur civitas.
70] Quod autem patres mentionem faciunt satisfactionis, quod concilia fecerunt canones, diximus supra disciplinam ecclesiasticam fuisse exempli causa constitutam. Nec sentiebant hanc disciplinam necessariam esse vel ad culpae vel ad poenae remissionem. Nam si qui in his mentionem purgatorii fecerunt, interpretantur esse non compensationem aeternae poenae, non satisfactionem, sed purgationem imperfectarum animarum. Sicut Augustinus ait venialia concremari, hoc est, mortificari diffidentiam erga Deum et alios 71] affectus similes. Interdum scriptores transferunt satisfactionis vocabulum ab ipso ritu seu spectaculo ad significandam veram mortificationem. Sic Augustinus ait: Vera satisfactio est peccatorum causas excidere, hoc est, mortificare carnem, item coercere carnem, non ut compensentur aeternae poenae, sed ne caro pertrahat ad peccandum. [Gennadius Massiliensis, De fide sive dogmatibus ecclesiasticis liber ad Gelasium papam: “Satisfactio poenitentiae est, causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere.”]
72] Ita Gregorius de restitutione loquitur falsam esse poenitentiam, si non satisfiat illis, quorum res occupatas tenemus. Non enim vere dolet se furatum esse aut rapuisse is, qui adhuc furatur. Tantisper enim fur aut praedo est, dum est iniustus possessor alienae rei. Civilis illa satisfactio necessaria est, quia scriptum est Eph. 4, 28: Qui furatus est, 73] deinceps non furetur. Item Chrysostomus inquit: In corde contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas. Hoc nihil contra nos facit. Debent sequi bona opera poenitentiam, debet poenitentia esse, non simulatio, sed totius vitae mutatio in melius.
74] Item, patres scribunt satis esse, si semel in vita fiat illa publica seu solennis poenitentia, de qua sunt facti canones satisfactionum. Qua ex re intelligi potest, quod sentiebant illos canones non esse necessarios ad remissionem peccatorum. Nam praeter illam solonnem poenitentiam saepe alias volunt poenitentiam agi, ubi non requirebantur canones satisfactionum.
75] Architecti Confutationis scribunt, non esse tolerandum, ut satisfactiones contra expressum evangelium aboleantur. Nos igitur hactenus ostendimus canonicas illas satisfactiones, hoc est, opera non debita, facienda propter compensationem poenae, non habere 76] mandatum evangelii. Res ipsa hoc ostendit. Si opera satisfactionum sunt opera non debita, quare allegant expressum evangelium? Nam si evangelium iuberet compensari poenas per talia opera, iam essent debita opera. Sed sic loquuntur, ut fucum faciant imperitis, et allegant testimonia, quae de debitis operibus loquuntur, quum ipsi in suis satisfactionibus praescribant opera non debita. Imo ipsi concedunt in scholis, sine peccato recusari posse satisfactiones. Falso igitur hic scribunt, quod expresso evangelio cogamur satisfactiones illas canonicas suscipere.
77] Ceterum nos saepe iam testati sumus, quod poenitentia debeat bonos fructus parere, et qui sint boni fructus, docent mandata, videlicet invocatio, gratiarum actio, confessio evangelii, docere evangelium, obedire parentibus et magistratibus, servire vocationi, non occidere, non retinere odia, sed esse placabilem, dare egentibus, quantum pro facultatibus possumus, non scortari, non moechari, sed coercere et refrenare, castigare carnem, non propter compensationem poenae aeternae, sed ne obtemperet diabolo, ne offendat Spiritum Sanctum, item vera dicere. Hi fructus habent praecepta Dei, et propter gloriam et mandatum Dei fieri debent, habent et praemia. Sed quod non remittantur poenae aeternae nisi propter compensationem certarum traditionum aut purgatorii, hoc non docet Scriptura. 78] Indulgentiae olim erant condonationes publicarum illarum observationum, ne nimium gravarentur homines. Quodsi humana auctoritate remitti satisfactiones et poenae queunt, non igitur iure divino necessaria est illa compensatio; nam ius divinum non tollitur humana auctoritate. Porro quum nunc per se antiquatus sit reos, et quidem dissimulantibus episcopis, nihil opus est remissionibus illis. Et tamen mansit nomen indulgentiarum. Et sicut satisfactiones non intellectae sunt de politica disciplina, sed de compensatione poenae: ita indulgentiae male intellectae sunt, quod liberent animas ex purgatorio. 79] At clavis non habet potestatem nisi super terrain ligandi et solvendi, iuxta illud Matth. 16, 19: Quidquid ligaveris super terram, erit ligature in coelo; quidquid solveris super terrain, erit solutum in coelo. Quamquam, ut supra diximus, clavis potestatem habet non imponendi poenas aut cultus instituendi, sed tantum habet mandatum remittendi peccata his, qui convertuntur, et arguendi et excommunicandi istos, qui nolunt converti. Sicut enim solvere significat remittere peccata, ita ligare significat non remittere peccata. Loquitur enim Christus de regno spirituali. Et mandatum Dei est, ut ministri evangelii absolvant hos, qui convertuntur, iuxta illud 2 Cor. 10, 8: Potestas nobis data est ad aedificationem. Quare 80] reservatio casuum politica res est. Est enim reservatio poenae canonicae, non est reservatio culpae coram Deo in his, qui vere convertuntur. Proinde recte iudicant adversarii, quum fatentur, quod in articulo mortis illa reservatio casuum non debeat impedire absolutionem.
81] Exposuimus summam nostrae doctrinae de poenitentia, quam certo scimus piam et salubrem bonis meritibus esse. Et boni viri, si contulerint nostram doctrinam cum confusissimis disputationibus adversariorum, perspicient adversarios omisisse doctrinam de fide iustificante et consolante pia corda. Videbunt etiam multa fingere adversarios de merito attritionis, de illa infinita enumeratione delictorum, de satisfactionibus, οὔτε γη̃ς φασὶν οὔτε οὐρανου̃ ἁπτόμενα, quae ne ipsi quidem adversarii satis explicare possunt.

Art. XIII. (VII.) De Numero et Usu Sacramentorum.
1] In XIII. articulo probant adversarii, quod dicimus sacramenta non esse tantum notas professionis inter homines, ut quidam fingunt, sed magis esse signa et testimonia voluntatis Dei erga nos, per quae movet Deus 2] corda ad credendum. Sed hic iubent nos etiam septem sacramenta numerare. Nos sentimus praestandum esse, ne negligantur res et ceremoniae in Scripturis institutae, quotcunque sunt. Nec multum referre putamus, etiamsi docendi causa alii numerant aliter, si tamen recte conservent res in Scriptura traditas. Nec veteres eodem modo numeraverunt.
3] Si sacramenta vocamus ritus, qui habent mandatum Dei, et quibus addita est promissio gratiae, facile est iudicare, quae sint proprie sacramenta. Nam ritus ab hominibus instituti non erunt hoc modo proprie dicta sacramenta. Non est enim auctoritatis humanae promittere gratiam. Quare signa sine mandato Dei instituta non sunt certa signa gratiae, etiamsi fortasse rudes docent aut admonent aliquid. 4] Vere igitur sunt sacramenta baptismus, coena Domini, absolutio, quae est sacramentum poenitentiae. Nam hi ritus habent mandatum Dei et promissionem gratiae, quae est propria novi testamenti. Certo enim debent statuere corda, quum baptizamur, quum vescimur corpore Domini, quum absolvimur, quod vere ignoscat nobis Deus 5] propter Christum. Et corda simul per Verbum et ritum movet Deus, ut credant et concipiant fidem, sicut ait Paulus Rom. 10, 17: Fides ex auditu est. Sicut autem Verbum incurrit in aures, ut feriat corda, ita ritus ipse incurrit in oculos, ut moveat corda. Idem effectus est Verbi et ritus, sicut praeclare dictum est ab Augustino sacramentum esse Verbum visibile, quia ritus oculis accipitur et est quasi pictura Verbi, idem significans, quod Verbum. Quare idem est utriusque effectus. [Augustinus, Tract. 80 in Iohannem: “Accedit Verbum ad elementum et fit sacramentum, etiam ipsum tamquam visibile Verbum.”]
6] Confirmatio et extrema unctio sunt ritus accepti a patribus, quos ne ecclesia quidem tamquam necessarios ad salutem requirit, quia non habent mandatum Dei. Propterea non est inutile hos ritus discernere a superioribus, qui habent expressum mandatum Dei et claram promissionem gratiae.
7] Sacerdotium intelligunt adversarii non de ministerio Verbi et sacramentorum aliis porrigendorum, sed intelligunt de sacrificio, quasi oporteat esse in novo testamento sacerdotium simile Levitico, quod pro populo sacrificet et mereatur aliis remissionem peccatorum. 8] Nos docemus, sacrificium Christi morientis in cruce satis fuisse pro peccatis totius mundi, nec indigere praeterea aliis sacrificiis, quasi illud non satis fuerit pro peccatis nostris. Ideo iustificantur homines non propter ulla reliqua sacrificia, sed propter illud unum Christi sacrificium, si credant illo sacrificio se redemptos esse. 9] Ideo sacerdotes vocantur non ad ulla sacrificia velut in lege pro populo facienda, ut per ea mereantur populo remissionem peccatorum, sed vocantur ad docendum evangelium et sacramenta porrigenda populo. 10] Nec habemus nos aliud sacerdotium, simile Levitico, 11] sicut satis docet epistola ad Ebraeos. Si autem ordo de ministerio Verbi intelligatur, non gravatim vocaverimus ordinem sacramentum. Nam ministerium Verbi habet mandatum Dei et habet magnificas promissiones, Rom. 1, 16: Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti. Item Es. 55, 11: Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecunque volui etc. 12] Si ordo hoc modo intelligatur, neque impositionem manuum vocare sacramentum gravemur. Habet enim ecclesia mandatum de constituendis ministris, quod gratissimum esse nobis debet, quod scimus Deum approbare ministerium illud et adesse in ministerio. 13] Ac prodest, quantum fieri potest, ornare ministerium Verbi omni genere laudis adversus fanaticos homines, qui somniant Spiritum Sanctum dari non per Verbum, sed propter suas quasdam praeparationes, si sedeant otiosi, taciti, in locis obscuris, exspectantes illuminationem, quemadmodum olim ἐνθουσιασταί docebant et nunc docent Anabaptistae.
14] Matrimonium non est primum institutum in novo testamento, sed statim initio create genere humano. Habet autem mandatum Dei, habet et promissiones, non quidem proprie ad novum testamentum pertinentes sed magis pertinentes ad vitam corporalem. Quare si quis volet sacramentum vocare, discernere tamen a prioribus illis debet, quae proprie sunt signa novi testamenti et sunt testimonia gratiae et remissionis peccatorum. 15] Quodsi matrimonium propterea habebit appellationem sacramenti, quia habet mandatum Dei, etiam alii status seu officia, quae habent mandatum Dei, poterunt vocari sacramenta, sicut magistratus.
16] Postremo, si omnes res annumerari sacramentis debent, quae habent mandatum Dei et quibus sunt additae promissiones, cur non addimus orationem, quae verissime potest dici sacramentum? Habet enim et mandatum Dei et promissiones plurimas, et collocata inter sacramenta quasi in illustriore loco, invitat homines ad orandum. 17] Possent hic numerari etiam eleemosynae, item afflictiones, quae et ipsae sunt signa, quibus addidit Deus promissiones. Sed omittamus ista. Nemo enim vir prudens de numero aut vocabulo magnopere rixabitur, si tamen illae res retineantur, quae habent mandatum Dei et promissiones.
18] Illud magis est necessarium intelligere, quomodo sit utendum sacramentis. Hic damnamus totum populum scholasticorum doctorum, qui docent, quod sacramenta non ponenti obicem conferant gratiam ex opere operato sine bono motu utentis. Haec simpliciter Iudaica opinio est sentire, quod per ceremoniam iustificemur, sine bono motu cordis, hoc est, sine fide. Et tamen haec impia et perniciosa opinio magna auctoritate 19] docetur in toto regno pontificio. Paulus reclamat et negat, Rom. 4, 9 sqq., Abraham iustificatum esse circumcisione, sed circumcisionem esse signum propositum ad exercendam fidem. Ita nos docemus, quod in usu sacramentorum fides debeat accedere, quae credat illis promissionibus et accipiat res promissas, quae ibi in sacramento offeruntur. 20] Et est ratio plana et firmissima. Promissio est inutilis, nisi fide accipiatur. At sacramenta sunt signa promissionum. Igitur in usu debet accedere fides, ut, si quis utetur coena Domini, sic utatur. Quia id est sacramentum novi testamenti, ut Christus clare dicit Luc. 22, 20, ideo statuat sibi offerri res promissas in novo testamento, scilicet gratuitam remissionem peccatorum. Et hanc rem fide accipiat, erigat pavidam conscientiam et sentiat haec testimonia non esse fallacia, sed tam certa, quam si Deus novo miraculo de coelo promitteret se velle ignoscere. Quid autem prodessent illa miracula et promissiones non credenti? 21] Et loquimur hic de fide speciali, quae praesenti promissioni credit, non tantum quae in genere credit Deum esse, sed quae credit offerri remissionem peccatorum. 22] Hic usus sacramenti consolatur pias et pavidas mentes.
23] Quantum autem in ecclesia abusuum pepererit illa fanatica opinio de opere operato sine bono motu utentis, nemo verbis consequi potest. Hinc est illa infinita profanatio missarum; sed de hac infra dicemus. Neque ulla littera ex veteribus scriptoribus proferri potest, quae patrocinetur hac in re scholasticis. Imo contrarium ait Augustinus, quod fides sacramenti, non sacramentum iustificet. [Augustinus, Tract. 80. in Iohannem: “Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente Verbo, non quia dicitur, sed quia creditur?”] Et est nota Pauli sententia, Rom. 10, 10: Corde creditur ad iustitiam.

Art. XIV. De Ordine Ecclesiastico.
24] Articulum XIV., in quo dicimus nemini nisi rite vocato concedendam esse administrationem sacramentorum et Verbi in ecclesia, ita recipiunt, si tamen utamur ordinatione canonica. Hac de re in hoc conventu saepe testari sumus, nos summa voluntate cupere conservare politiam ecclesiasticam et gradus in ecclesia, factos etiam humana auctoritate. Scimus enim bono et utili consilio a patribus ecclesiasticam disciplinam hoc modo, ut veteres canones describunt, constitutam esse. Sed 25] episcopi sacerdotes nostros aut cogunt hoc doctrinae genus, quod confessi sumus, abiicere ac damnare, aut nova et inaudita crudelitate miseros et innocentes occidunt. Hac causae impediunt, quominus agnoscant hos episcopos nostri sacerdotes. Ita saevitia episcoporum in causa est, quare alicubi dissolvitur illa canonica politia, quam nos magnopere cupiebamus conservare. Ipsi viderint, quomodo rationem Deo reddituri sint, quod dissipant 26] ecclesiam. Nostrae conscientiae hac in re nihil habent periculi, quia, quum sciamus Confessionem nostram veram, piam et catholicam esse, non debemus approbare saevitiam istorum, qui hanc doctrinam persequuntur. 27] Et ecclesiam esse scimus apud hos, qui Verbum Dei recte docent et recte administrant sacramenta, non apud illos, qui Verbum Dei non solum edictis delere conantur, sed etiam recta et vera docentes trucidant, 28] erga quos, etiamsi quid contra canones faciunt, tamen ipsi canones mitiores sunt. Porro hic iterum volumus testatum, nos libenter conservaturos esse ecclesiasticam et canonicam politiam, si modo episcopi desinant in nostras ecclesias saevire. Haec nostra voluntas et coram Deo et apud omnes gentes ad omnem posteritatem excusabit nos, ne nobis imputari possit, quod episcoporum auctoritas labefactatur, ubi legerint atque audierint homines, nos iniustam saevitiam episcoporum deprecantes nihil aequi impetrare potuisse.

Art. XV. (VIII.) De Traditionibus Humanis in Ecclesia.
1] In articulo XV. recipiunt primam partem, in qua dicimus observandos esse ritus ecclesiasticos, qui sine peccato observari possunt et ad tranquillitatem et bonum ordinem in ecclesia prosunt. Alteram partem omnino damnant, in qua dicimus traditiones humanas institutas ad placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis adversari evangelio. 2] Quamquam in ipsa Confessione de discrimine ciborum satis multa diximus de traditionibus, tamen hic quaedam breviter repetenda sunt.
3] Etiamsi arbitrabamur adversarios ex aliis causis defensuros esse traditiones humanas, tamen hoc non putavimus futurum, ut hunc articulum damnarent: non mereri nos remissionem peccatorum aut gratiam observatione traditionum humanarum. Postquam igitur hic articulus damnatus est, facilem et 4] planam causam habemus. Nunc aperte iudaizant adversarii, aperte obruunt evangelium doctrinis daemoniorum. Tunc enim Scriptura, 1 Tim. 4, 13, vocat traditiones doctrinas daemoniorum, quando docetur, quod sint cultus utiles ad promerendam remissionem peccatorum et gratiam. Tunc enim obscurant evangelium, beneficium Christi et 5] iustitiam fidei. Evangelium docet nos fide propter Christum gratis accipere remissionem peccatorum et reconciliari Deo. Adversarii contra alium mediatorem constituunt, scilicet has traditiones. Propter has volunt consequi remissionem peccatorum, per has volunt placare iram Dei. At Christus aperte dicit Matth. 15, 9: Frustra colunt me mandatis hominum.
6] Supra copiose disputavimus homines iustificari fide, quum credunt se habere Deum placatum non propter nostra opera, sed gratis, propter Christum. Hanc certum est evangelii doctrinam esse, quia Paulus clare dicit ad Ephesios, 2, 8. 9: Gratis salvari estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei donum est, 7] non ex hominibus. Nunc isti dicunt, promereri homines remissionem peccatorum per has observationes humanas. Quid hoc est aliud, quam praeter Christum alium iustificatorem, alium mediatorem constituere? 8] Paulus inquit ad Galatas, 5, 4: Evacuati estis a Christo, qui lege iustificamini; id est, si sentitis vos mereri observatione legis, ut iusti coram Deo reputemini, nihil proderit vobis Christus, quia quorsum opus est Christo istis, qui sentiunt se iustos esse sua observatione 9] legis? Deus proposuit Christum, quod propter hunc mediatorem, non propter nostras iustitias velit nobis esse propitius. At isti sentiunt Deum esse placatum, propitium propter traditiones et non propter Christum. Adimunt igitur Christo honorem mediatoris. 10] Nec interest inter nostras traditiones et Mosaicas ceremonias, quod ad hanc rem attinet. Paulus ideo damnat Mosaicas ceremonias, sicut traditiones damnat, quia existimabantur esse opera, quae mererentur iustitiam coram Deo. Ita obscurabatur officium Christi et iustitia fidei. Quare remota lege, remotis traditionibus contendit, quod non propter ista opera, sed propter Christum gratis promissa sit remissio peccatorum, modo ut fide accipiamus eam. Nam promissio non accipitur 11] nisi fide. Quum igitur fide accipiamus remissionem peccatorum, quum fide habeamus propitium Deum propter Christum, error et impietas est constituere, quod per has observationes mereamur remissionem peccatorum. 12] Si quis hic dicat non mereri nos remissionem peccatorum, sed iam iustificatos per has traditiones mereri gratiam: hic iterum reclamat Paulus, Gal. 2, 17, Christum peccati ministrum fore, si post iustificationem sentiendum sit, quod deinde non propter Christum iusti reputemur, sed primum mereri debeamus per alias observationes, ut iusti reputemur. Item Gal. 3, 15: Hominis testamento nihil addi debet. Ergo nec Dei testamento, qui promittit, quod propter Christum propitius nobis esse velit, addi debet, quod primum per has observationes debeamus mereri, ut accepti et iusti reputemur.
13] Quamquam quid opus est longa disputatione? Nulla traditio a sanctis patribus hoc consilio instituta est, ut mereatur remissionem peccatorum aut iustitiam, sed sunt institutae propter bonum ordinem in ecclesia 14] et propter tranquillitatem. Et ut velit aliquis instituere certa opera ad promerendam remissionem peccatorum aut iustitiam, quomodo sciet illa opera Deo placere, quum non habeat testimonium Verbi Dei? Quomodo de voluntate Dei certos reddet homines sine mandato et Verbo Dei? Nonne ubique in prophetis prohibet instituere peculiares cultus sine suo mandato? Ezech. 20, 18. 19 scriptum est: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec iudicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini. Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate, et iudicia mea custodite et facite ea. 15] Si licet hominibus instituere cultus, et per hos cultus merentur gratiam, iam omnium gentium cultus erunt approbandi, cultus instituti a Ieroboam, 1 Reg. 12, 26 sqq., et aliis extra legem erunt approbandi. Quid enim interest, si nobis licuit instituere cultus utiles ad promerendam gratiam aut iustitiam, cur non licuit idem gentibus et Israelitis? Ideo 16] gentium et Israelitarum cultus improbari sunt, quod sentiebant sese per illos mereri remissionem peccatorum et iustitiam, et 17] iustitiam fidei non norant. Postremo, unde reddimur certi, quod cultus ab hominibus instituti sine mandato Dei iustificent, siquidem de voluntate Dei nihil affirmari potest sine Verbo Dei? Quid si hos cultus non approbat Deus? Quomodo igitur affirmant adversarii, quod iustificent? Sine Verbo ac testimonio Dei hoc non potest affirmari. Et Paulus ait Rom. 14, 23, omne, quod non est ex fide, peccatum esse. Quum autem hi cultus nullum habeant testimonium Verbi Dei, dubitare conscientiam necesse est, utrum placeant Deo.
18] Et quid in re manifesta verbis opus est? Si hos humanos cultus defendunt adversarii nostri, tamquam promerentes iustificationem, gratiam, remissionem peccatorum, simpliciter constituunt regnum antichristi. Nam regnum antichristi est novus cultus Dei, excogitatus humana auctoritate, reiiciens Christum, sicut regnum Mahometi habet cultus, habet opera, per quae vult iustificari coram Deo, nec sentit homines coram Deo gratis iustificari fide propter Christum. Ita et papatus erit pars regni antichristi, si sic defendit humanos cultus, quod iustificent. Detrahitur enim honos Christo, quum docent, quod non propter Christum gratis iustificemur per fidem, sed per tales cultus, maximeque quum docent tales cultus non solum utiles esse ad iustificationem, sed necessarios etiam, sicut supra in articulo octavo [Art. VII.] sentiunt, ubi damnant nos, quod diximus, quod non sit necessarium ad veram unitatem ecclesiae ubique similes esse ritus ab hominibus institutos. 19] Daniel capite undecimo, v. 38, significat novos cultus humanos ipsam formam et πολιτείαν regni antichristi fore. Sic enim inquit: Deum Maosim in loco suo colet, et deum, quem non noverunt patres eius, colet auro et argento et lapidibus pretiosis. Hic describit novos cultus, quia inquit talem deum coli, qualem 20] patres ignoraverint. Nam sancti patres, etsi habuerunt et ipsi ritus et traditiones, tamen non sentiebant has res utiles aut necessarias esse ad iustificationem, non obscurabant gloriam et officium Christi, sed docebant nos iustificari fide propter Christum, non propter illos humanos cultus. Ceterum ritus humanos observabant propter utilitatem corporalem, ut sciret populus, quo tempore conveniendum esset, ut ordine et graviter in templis exempli causa fierent omnia, denique ut vulgus etiam haberet quandam paedagogiam. Nam discrimina temporum et varietas rituum valet ad admonendum vulgus. Has 21] causas habebant patres rituum servandorum, et propter has causas nos quoque recte servari traditiones posse iudicamus. Et valde miramur adversarios alium finem traditionum defendere, quod videlicet mereantur remissionem peccatorum, gratiam aut iustificationem. Quid hoc aliud est, quam colere Deum auro et argento et rebus pretiosis, id est, sentire, quod Deus fiat placatus varietate vestitus, ornamentorum et similibus ritibus, quales sunt infiniti in traditionibus humanis?
22] Paulus ad Colossenses, 2, 23, scribit traditiones habere speciem sapientiae. Et habent profecto. Nam εὐταξία illa valde decet in ecclesia, eamque ob causam necessaria est. Sed humana ratio, quia non intelligit iustitiam fidei, naturaliter affingit, quod talia opera iustificent homines, quod 23] reconcilient Deum etc. Sic sentiebat vulgus inter Israelitas, et hac opinione augebant tales ceremonias, sicut apud nos in monasteriis creverunt. 24] Sic iudicat humana ratio etiam de exercitiis corporis, de ieiuniis, quorum finis quum sit coercere carnem, ratio affingit finem, quod sint cultus, qui iustificent. Sicut Thomas scribit, ieiunium valere ad deletionem et prohibitionem culpae. Haec sunt verba Thomae. Ita sapientiae ac iustitiae species in talibus operibus decipit homines. Et accedunt exempla sanctorum, quos dum student imitari homines, imitantur plerumque externa exercitia, non imitantur fidem eorum.
25] Postquam fefellit homines haec species sapientiae ac iustitiae, deinde sequuntur infinita incommoda, obscuratur evangelium de iustitia fidei in Christum, et succedit vana fiducia talium operum. Deinde obscurantur praecepta Dei, haec opera arrogant sibi titulum perfectae et spiritualis vitae et longe praeferuntur operibus praeceptorum Dei, ut operibus suae cuiusque vocationis, administrationi reipublicae, administrationi oeconomiae, vitae coniugali, educationi liberorum. 26] Haec prae illis ceremoniis iudicantur esse profana, ita ut cum quadam dubitatione conscientiae a multis exerceantur. Constat enim multos deserta administratione reipublicae, deserto coniugio illas observationes amplexos esse tamquam meliores et sanctiores.
27] Neque hoc satis est. Ubi occupavit animos persuasio, quod tales observationes ad iustificationem necessariae sint, misere vexantur conscientiae, quia non possunt omnes observationes exacte praestare. Nam quotusquisque numerare omnes potuit? Exstant immensa libri, imo bibliothecae totae, nullam syllabam de Christo, de fide in Christum, de bonis operibus suae cuiusque vocationis continentes, sed tantum colligentes traditiones et harum interpretationes, quibus interdum 28] exacerbantur, interdum relaxantur. Quomodo torquetur vir optimus Gerson, dum quaerit gradus et latitudines praeceptorum. Nec tamen potest constituere ἐπιείκειαν in gradu certo; interim graviter deplorat pericula piarum conscientiarum, quae parit haec acerba interpretatio traditionum.
29] Nos igitur contra illam speciem sapientiae et iustitiae in humanis ritibus, quae fallit homines, muniamus nos Verbo Dei, et primum sciamus eas neque remissionem peccatorum, neque iustificationem mereri coram Deo, neque ad iustificationem necessarias esse. 30] Testimonia quaedam supra citavimus. Et plenus est Paulus. Ad Colossenses 2, 16. 17 clare dicit: Nemo vos iudicet in cibo, potu aut stato festo aut novilunio aut sabbatis, quae sunt umbrae futurorum; corpus autem Christi. Atque hic simul et legem Mosis et traditiones humanas complectitur, ne adversarii eludant haec testimonia, ut solent, quod Paulus tantum de lege Mosis loquatur. Ille vero hic clare testatur se loqui de traditionibus humanis. Quamquam, quid dicant, adversarii non vident; si evangelium negat ceremonias Mosis, quae erant divinitus institutae, iustificare, quanto minus iustificant traditiones humanae?
31] Nec habent episcopi potestatem instituendi cultus tamquam iustificantes aut necessarios ad iustificationem. Imo apostoli Act. 15, 10 dicunt: Quid tentatis Deum, imponentes iugum? etc., ubi velut magnum peccatum accusat Petrus hoc consilium onerandae ecclesiae. Et ad Galatas 5, 1 vetat Paulus 32] iterum servituti subiici. Volunt igitur apostoli in ecclesia manere hanc libertatem, ne iudicentur ulla cultus legis aut traditionum necessarii esse, sicut in lege fuerunt necessariae ceremoniae ad tempus, ne obscuretur iustitia fidei, si iudicent homines cultus illos mereri iustificationem, aut ad iustificationem 33] necessarios esse. Multi varias ἐπιεικείας quaerunt in traditionibus, ut conscientiis medeantur, neque tamen certos gradus reperiunt, per quos explicent conscientias ex his vinculis. 34] Verum sicut Alexander solvit Gordium nodum, quem, quum explicare non posset, gladio semel dissecuit, ita apostoli semel liberant conscientias traditionibus, praesertim si tradantur ad promerendam iustificationem. Huic doctrinae cogunt nos apostoli adversari docendo et exemplis. Cogunt nos docere, quod traditiones non iustificent, quod non sint necessariae ad iustificationem, quod nemo debeat 35] condere aut recipere traditiones hac opinione, quod mereantur iustificationem. Tunc etiamsi quis observat, observet sine superstitione tamquam politicos mores, sicut sine superstitione aliter vestiuntur milites, 36] aliter scholastici. Apostoli violant traditiones et excusantur a Christo. Erat enim exemplum ostendendum Pharisaeis, quod illi 37] cultus essent inutiles. Et si quas traditiones parum commodas omittunt nostri, satis nunc excusati sunt, quum requiruntur, tamquam promereantur iustificationem. Talis enim opinio in traditionibus est impia.
38] Ceterum traditiones veteres factas in ecclesia utilitatis et tranquillitatis causa libenter servamus easque interpretamur πρὸς τὸ εὐφημότερον, exclusa opinione, quae sentit, 39] quod iustificent. Ac falso nos accusant inimici nostri, quod bonas ordinationes, quod disciplinam ecclesiae aboleamus. Vere enim praedicare possumus publicam formam ecclesiarum apud nos honestiorem esse quam apud adversarios. Et si quis recte expendere velit, verius servamus canones quam adversarii. 40] Apud adversarios missas faciunt sacrificuli inviti et mercede conducti et plerumque tantum mercedis causa. Canunt Psalmos, non ut discant aut orent, sed cultus causa, quasi illud opus sit cultus, aut certe mercedis causa. Apud nos utuntur coena Domini multi singulis Dominicis, sed prius instituti, explorati et absoluti. Pueri canunt Psalmos, ut discant; canit et populus, ut vel discat vel oret. Apud 41] adversarios nulla prorsus est κατήχησις puerorum, de qua quidem praecipiunt canones. Apud nos coguntur pastores et ministri ecclesiarum publice instituere et audire pueritiam; et haec ceremonia optimos fructus 42] parit. Apud adversarios in multis regionibus toto anno nullae habentur conciones, praeterquam in Quadragesima. Atqui praecipuus cultus Dei est docere evangelium. Et quum concionantur adversarii, dicunt de traditionibus humanis, de cultu sanctorum et similibus nugis, quas iure fastidit populus; itaque deseruntur statim initio, post quam recitatus est evangelii textus. Pauci quidam meliores nunc de bonis operibus dicere incipiunt; de iustitia fidei, de fide in Christum, de consolatione conscientiarum nihil dicunt; imo hanc saluberrimam evangelii 43] partem lacerant conviciis. Econtra in nostris ecclesiis omnes conciones in his locis consumuntur: de poenitentia, de timore Dei; de fide in Christum, de iustitia fidei, de consolatione conscientiarum per fidem, de exercitiis fidei; de oratione, qualis esse debeat, et quod certo statuendum sit, quod sit efficax, quod exaudiatur; de cruce; de dignitate magistratuum et omnium civilium ordinationum; de discrimine regni Christi seu regni spiritualis et politicarum rerum; de coniugio; de educatione et institutione puerorum; de castitate; de omnibus officiis caritatis. 44] Ex hoc statu ecclesiarum iudicari potest nos disciplinam ecclesiasticam et pias ceremonias et bonos mores ecclesiasticos diligenter conservare.
45] Ac de mortificatione carnis et disciplina corporis ita docemus, sicut narrat Confessio, quod vera et non simulata mortificatio fiat per crucem et afflictiones, quibus Deus exercet nos. In his obediendum est voluntati Dei, sicut ait Paulus Rom. 12, 1: Exhibete corpora vestra hostiam etc. Et haec sunt spiritualis. exercitia timoris et fidei. Verum 46] praeter hanc mortificationem, quae fit per crucem, est et voluntarium quoddam exercitii genus necessarium, de quo Christus ait Luc. 21, 34: Cavete, ne corda vestra graventur crapula. Et Paulus 1 Cor. 9, 27: Castigo corpus meum et in servitutem redigo etc. 47] Et haec exercitia suscipienda sunt, non quod sint cultus iustificantes, sed ut coerceant carnem, ne saturitas obruat nos et reddat securos et otiosos, qua ex re fit, ut affectibus carnis indulgeant et obtemperent homines. Haec diligentia debet esse perpetua, 48] quia habet perpetuum mandatum Dei. Et illa praescripta forma certorum ciborum ac temporum nihil facit ad coercendam carnem. Est enim delicatior et sumptuosior quam reliqua convivia; et ne adversarii quidem observant formam in canonibus traditam.
49] Multas et difficiles disputationes habet hic locus de traditionibus, ac nos re ipsa experti sumus traditiones vere esse laqueos conscientiarum. Quum exiguntur tamquam necessariae, miris modis cruciant conscientias praetermittentes aliquam observationem. Rursus abrogatio sua habet incommoda, suas 50] quaestiones. Sed nos facilem et planam causam habemus, quia adversarii damnant nos, quod docemus traditiones humanas non mereri remissionem peccatorum. Item requirunt universales traditiones, quas sic vocant, tamquam necessarias ad iustificationem. Hic habemus patronum constantem Paulum, qui ubique contendit has observationes neque iustificare, neque necessarias esse supra iustitiam fidei. 51] Et tamen usum libertatis in his rebus ita moderandum esse docemus, ne imperiti offendantur et propter abusum libertatis fiant iniquiores verae doctrinae evangelii, neve sine probabili causa mutetur aliquid in usitatis ritibus, sed ut propter alendam concordiam serventur veteres mores, qui sine peccato aut sine magno incommodo servari possunt. 52] Et in hoc ipso conventu satis ostendimus nos propter caritatem ἀδιάφορα non gravatim observaturos esse cum aliis, etiamsi quid incommodi haberent, sed publicam concordiam, quae quidem sine offensione conscientiarum fieri posset, iudicavimus omnibus aliis commodis anteferendam esse. Sed de hac tota re paulo post etiam dicemus, quum de votis et de potestate ecclesiastica disputabimus.

Art. XVI. De Ordine Politico.
53] Articulum XVI. recipiunt adversarii sine ulla exceptione, in quo confessi sumus, quod liceat Christiano gerere magistratus, exercere iudicia ex imperatoriis legibus seu aliis praesentibus legibus, supplicia iure constituere, iure bella gerere, militare, iure contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus magistratibus dare, contrahere matrimonium, denique quod legitimae ordinationes civiles sint bonae creaturae Dei et ordinationes divinae, quibus tuto Christianus uti potest. 54] Hic totus locus de discrimine regni Christi et regni civilis literis nostrorum utiliter illustratus est, quod regnum Christi sit spirituale, hoc est, in corde notitiam Dei, timorem Dei et fidem, iustitiam aeternam et vitam aeternam inchoans, interim foris sinat nos uti politicis ordinationibus legitimis quarumcunque gentium, inter quas vivimus, sicut sinit nos uti medicina aut 55] architectonica aut cibo, potu, aëre. Nec fert evangelium novas leges de statu civili, sed praecipit, ut praesentibus legibus obtemperemus, sive ab ethnicis, sive ab aliis conditae sint, et hac obedientia caritatem iubet exercere. Insaniebat enim Carolostadius, qui nobis imponebat leges iudiciales Mosis. De 56] his rebus ideo copiosius scripserunt nostri, quia monachi multas perniciosas opiniones sparserunt in ecclesiam. Vocaverunt politiam evangelicam communionem rerum, dixerunt esse consilia, non tenere proprium, non ulcisci. Hac opiniones valde obscurant evangelium et regnum spirituale, et sunt periculosae rebus publicis. 57] Nam evangelium non dissipat politiam aut oeconomiam, sed multo magis approbat, et non solum propter poenam, sed etiam propter conscientiam iubet illis parere tamquam divinae ordinationi.
58] Iulianus Apostata, Celsus et plerique alii obiecerunt Christianis, quod evangelium dissiparet respublicas, quia prohiberet vindictam, et alia quaedam traderet parum apta civili societati. Et hac quaestiones mire exercuerunt origenem, Nazianzenum et alios, quum quidem facillime explicari possint, si sciamus evangelium non ferre leges de statu civili, sed esse remissionem peccatorum et inchoationem vitae aeternae in cordibus credentium; ceterum non solum externas politias approbare, sed nos etiam subiicire illis, Rom. 13, 1, sicut necessario subditi sumus legibus, temporum, vicibus hiemis et aestatis tamquam divinis ordinationibus. 59] Evangelium prohibet vindictam privatam, idque hoc consilio Christus toties inculcat, ne apostoli putarent se imperia debere istis eripere, qui alioqui tenebant, sicut Iudaei de regno Messiae somniabunt, sed ut scirent se de regno spirituali docere oportere, non mutare civilem statum. Itaque privata vindicta non consilio, sed praecepto prohibetur Matth. 5, 39 et Rom. 12, 19. Publica, quae fit ex officio magistratus, non dissuadetur, sed praecipitur et est opus Dei iuxta Paulum, Rom. 13, 1 sqq. Iam publicae vindictae species sunt iudicia, 60] supplicia, bella, militia. De his rebus quam male iudicaverint multi scriptores, constat, quia in hoc errore fuerunt evangelium externam quandam, novam et monasticam politiam esse, nec viderunt evangelium cordibus afferre iustitiam aeternam, foris autem probare statum civilem.
61] Vanissimum et hoc est, quod sit perfectio Christiana non tenere proprium. Nam perfectio Christiana est sita non in contemptu civilium ordinationum, sed in motibus cordis, in magno timore Dei, in magna fide, sicut Abraham, David, Daniel etiam in magnis opibus atque in imperiis non minus 62] perfecti erant quam ulli eremitae. Sed monachi illam externam hypocrisin offuderunt oculis hominum, ne videri posset, in quibus rebus sit vera perfectio. Quibus laudibus vexerunt communionem rerum quasi 63] evangelicam! At hae laudes plurimum habent periculi, praesertim quum longe dissentiant a Scripturis. Scriptura enim non praecipit, ut res sint communes, sed lex Decalogi, cum inquit Exod. 20, 15: Non furtum facies, dominia distinguit, et suum quemque tenere iubet. Plane furebat Vuiglefus, qui negabat licere sacerdotibus tenere proprium. 64] Sunt infinitae disputationes de contractibus, de quibus nunquam satis fieri bonis conscientiis potest, nisi sciant hanc regulam, quod Christiano liceat uti civilibus ordinationibus ac legibus. Haec regula tuetur conscientias, quum docet eatenus licitos esse contractus coram Deo, quatenus eos magistratus seu leges approbant.
65] Hic totus locus rerum politicarum a nostris ita patefactus est, ut plurimi boni viri, qui versantur in republica et in negotiis, praedicaverint se magnopere adiutos esse, qui antea monachorum opinionibus vexati dubitabant, utrum illa civilia officia et negotia evangelium permitteret. Haec ideo recitavimus, ut etiam exteri intelligant hoc doctrinae genere, quod nos sequimur, non labefactari, sed multo magis muniri auctoritatem magistratuum et dignitatem omnium ordinationum civilium, quarum rerum magnitudo fatuis illis opinionibus monasticis mirifice antea fuit obscurata, quae longe praeferebant hypocrisin paupertatis et humilitatis politiae et oeconomiae, quum hae mandatum Dei habeant, illa communio Platonica non habeat mandatum Dei.

Art. XVII. De Christi Reditu ad Iudicium.
66] Articulum XVII. recipiunt adversarii sine exceptione, in quo confitemur Christum in consummatione mundi appariturum esse, ac mortuos omnes resuscitaturum, et piis aeternam vitam et aeterna gaudia daturum, impios vero condemnaturum esse, ut cum diabolo sine fine crucientur.

Art. XVIII. De Libero Arbitrio.
67] Articulum XVIII. recipiunt adversarii de libero arbitrio, etsi quaedam addunt testimonia parum apta ad eam causam. Addunt et declamationem, quod non sit nimium tribuendum libero arbitrio cum Pelagianis, neque omnem ei libertatem adimendam esse cum 68] Manichaeis. Praeclare sane; sed quid interest inter Pelagianos et adversarios nostros, quum utrique sentiant homines sine Spiritu Sancto posse Deum diligere et praecepta Dei facere quoad substantiam actuum, mereri gratiam ac iustificationem operibus, quae ratio per se efficit sine Spiritu Sancto? 69] Quam multa absurda sequuntur ex his Pelagianis opinionibus, quae in scholis magna auctoritate docentur! Has Augustinus sequens Paulum magna contentione refutat, cuius sententiam supra in articulo De Iustificatione [vid. p 118 et 152] recitavimus. 70] Neque vero adimimus humanae voluntati libertatem. Habet humana voluntas libertatem in operibus et rebus deligendis, quas ratio per se comprehendit. Potest aliquo modo efficere iustitiam civilem seu iustitiam operum, potest loqui de Deo, exhibere Deo certum cultum externo opere, obedire magistratibus, parentibus, in opere externo eligendo potest continere manus a caede, ab adulterio, a furto. Quum reliqua sit in natura hominis ratio et iudicium de rebus sensui subiectis, reliquus est etiam delectus earum rerum et libertas et facultas efficiendae iustitiae civilis. Id enim vocat Scriptura iustitiam carnis, quam natura carnalis, hoc est, ratio per se, 71] efficit sine Spiritu Sancto. Quamquam tanta est vis concupiscentiae, ut malis affectibus saepius obtemperent homines quam recto iudicio. Et diabolus, qui est efficax in impiis, ut ait Paulus Eph. 2, 2, non desinit incitare hanc imbecillem naturam ad varia delicta. Hac causae sunt, quare et civilis iustitia rara sit inter homines, sicut videmus ne ipsos quidem philosophos eam consecutos 72] esse, qui videntur eam expetivisse. Illud autem falsum est, non peccare hominem, qui facit opera praeceptorum extra gratiam. Et addunt amplius talia opera etiam de congruo mereri remissionem peccatorum ac iustificationem. Nam humana corda sine Spiritu Sancto sunt sine timore Dei, sine fiducia erga Deum, non credunt se exaudiri, sibi ignosci, se iuvari et servari a Deo. Igitur sunt impia. Porro arbor mala non potest ferre bonos fructus, Matth. 7, 18. Et sine fide impossibile est Deo placere, Ebr. 11, 6.
73] Igitur etiamsi concedimus libero arbitrio libertatem et facultatem externa opera legis efficiendi, tamen illa spiritualia non tribuimus libero arbitrio, scilicet vere timere Deum, vere credere Deo, vere statuere ac sentire, quod Deus nos respiciat, exaudiat, ignoscat nobis etc. Haec sunt vera opera primae tabulae, quae non potest humanum cor efficere sine Spiritu Sancto, sicut ait Paulus 1 Cor. 2, 14: Animalis homo, hoc est, homo tantum naturalibus viribus utens, non percipit ea, 74] quae Dei sunt. Et hoc iudicari potest, si considerent homines, quomodo corda de voluntate Dei sentiant, utrum vere statuant se respici et exaudiri a Deo. Hanc fidem difficile est et sanctis retinere; tantum abest, ut sit in impiis. Concipitur autem, ut supra diximus, quum corda perterrefacta evangelium audiunt et consolationem concipiunt.
75] Prodest igitur ista distributio, in qua tribuitur libero arbitrio iustitia civilis, et iustitia spiritualis gubernationi Spiritus Sancti in renatis. Ita enim retinetur paedagogia, quia omnes homines pariter debent scire. et quod Deus illam civilem iustitiam requirat, et quod aliquo modo praestare eam possimus. Et tamen ostenditur discrimen inter iustitiam humanam et spiritualem, inter philosophicam et doctrinam Spiritus Sancti, et intelligi potest, ad quid opus sit Spiritu Sancto. 76] Neque haec distributio a nobis inventa est, sed Scriptura clarissime tradit eam. Tractat eam et Augustinus, et est recens egregie tractata a Guilielmo Parisiensi, sed sceleste obruta est ab istis, qui somniaverunt homines legi Dei obedire posse sine Spiritu Sancto, dari autem Spiritum Sanctum, ut accedat respectus meritorii.

Art. XIX. De Causa Peccati.
77] Articulum XIX. recipiunt adversarii, in quo confitemur, quod, etsi unus ac solus Deus condiderit universam naturam et conservet omnia, quae existunt, tamen causa peccati sit voluntas in diabolo et hominibus avertens se a Deo, iuxta dictum Christi de diabolo, Ioh. 8, 44: Quum loquitur mendacium, ex propriis loquitur.

Art. XX. De Bonis Operibus.
78] In articulo XX. diserte ponunt haec verba, quod reiiciant et improbent hoc, quod dicimus, quod non mereantur homines remissionem peccatorum bonis operibus. Hunc articulum clare praedicant se reiicere et improbare. Quid in re tam manifesta dicendum 79] est? Hic aperte ostendunt architecti Confutationis, quo spiritu agantur. Quid est enim certius in ecclesia, quam quod remissio peccatorum contingat gratis propter Christum, quod Christus sit propitiatio pro peccatis, non nostra opera, sicut Petrus inquit Act. 10, 43: Huic omnes prophetae perhibent testimonium, in nomine ipsius accipere remissionem peccatorum omnes, qui credunt in eum. Huic ecclesiae prophetarum assentiamur potius quam istis perditis scriptoribus Confutationis, qui tam impudenter blasphemant Christum. 80] Nam etiamsi qui fuerunt scriptores, qui senserunt post remissionem peccatorum homines iustos esse coram Deo, non fide, sed ipsis operibus, tamen hoc non senserunt, quod ipsa remissio peccatorum contingat propter opera nostra, non gratis propter Christum.
81] Non ferenda est igitur blasphemia tribuere honorem Christi nostris operibus. Nihil pudet iam istos theologos, si talem sententiam in ecclesia audent ferre. Neque dubitamus, quin optimus Imperator ac plerique Principum hunc locum nullo modo fuerint in Confutatione relicturi, si essent admoniti. 82] Infinita hoc loco testimonia ex Scriptura, ex patribus citare possemus. Verum et supra satis multa de hac re diximus. Et nihil opus est pluribus testimoniis illi, qui scit, quare Christus nobis donatus sit, qui scit Christum esse propitiationem pro peccatis nostris. Esaias inquit 53, 6: Posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum. Adversarii contra docent Deum ponere iniquitates nostras non in Christo, sed in nostris operibus. Neque hic dicere libet, qualia opera doceant. 83] Videmus horribile decretum contra nos compositum esse, quod magis terreret nos, si de ambiguis aut levibus rebus contenderemus. Nunc quum conscientiae nostrae intelligant damnari ab adversariis manifestam veritatem, cuius propugnatio ecclesiae necessaria est et amplificat gloriam Christi, facile terrores mundi contemnimus, et ingenti animo, si quid erit patiendum, propter gloriam Christi, propter utilitatem ecclesiae feremus. 84] Quis non gaudeat mori in confessione horum articulorum, quod remissionem peccatorum fide consequamur gratis propter Christum, quod operibus nostris non mereamur remissionem 85] peccatorum? Nullam habebunt satis firmam consolationem conscientiae piorum adversus terrores peccati et mortis et adversus diabolum sollicitantem ad desperationem, si non sciant, se debere statuere, quod gratis propter Christum habeant remissionem peccatorum. Haec fides sustentat et vivificat corda in illo asperrimo certamine desperationis.
86] Digna igitur causa est, propter quam nullum recusemus periculum. “Tu ne cede malis, sed contra audentior ito”, quisquis assentiris Confessioni nostrae, quum adversarii terroribus, cruciatibus, suppliciis conantur excutere tibi tantam consolationem, quae universae ecclesiae in hoc nostro articulo proposita est. 87] Non deerunt quaerenti testimonia Scripturae, quae confirmabunt animum. Nam Paulus tota voce, ut dicitur, clamitat Rom. 3, 24 sq. et 4, 16, gratis remitti peccata propter Christum. Ideo inquit: Ex fide iustificamur, et gratis, ut firma sit promissio. Id est, si ex nostris operibus penderet promissio, non esset firma. Si propter nostra opera daretur remissio peccatorum, quando sciremus eam nos consecutos esse, quando reperiret opus conscientia territa, quod statueret ad placandam iram Dei sufficere? Sed 88] supra de tota re diximus. Inde lector sumat testimonia. Nam hanc non disputationem, sed querelam indignitas rei nobis expressit, quod hoc loco diserte posuerunt se improbare hunc nostrum articulum, quod remissionem peccatorum consequamur non propter opera nostra, sed fide et gratis propter Christum.
89] Adversarii etiam addunt testimonia suae condemnationi. Et operae pretium est unum atque alterum recitare. Allegant ex Petro, 2. ep. 1, 10: Studete firmam facere vocationem vestram etc. Iam vides, lector, adversarios nostros non perdidisse operam in discenda dialectica, sed habere artificium ratiocinandi ex Scripturis prorsus, quidquid libet. Facite firmam vocationem vestram per bona opera. Igitur opera merentur remissionem peccatorum. Sane concinna erit argumentatio, si quis sic ratiocinetur de reo capitalis poenae, cui poena remissa est: Magistratus praecipit, ut in posterum abstineas ab alieno. Igitur per hoc meritus es condonationem poenae, quod nunc ab alieno abstines. 90] Sic argumentari est ex non causa causam facere. Nam Petrus loquitur de operibus sequentibus remissionem peccatorum et docet, quare sint facienda, scilicet, ut sit firma vocatio, hoc est, ne vocatione sua excidant, si iterum peccent. Facite bona opera, ut perseveretis in vocatione, ne amittatis dona vocationis, quae prius contigerunt, non propter sequentia opera, sed iam retinentur fide, et fides non manet in his, qui amittunt Spiritum Sanctum, qui abiiciunt poenitentiam, sicut supra [252, 1 sq.] diximus, fidem exsistere in poenitentia.
91] Addunt alia testimonia non melius cohaerentia. Postremo dicunt hanc opinionem ante mille annos Augustini tempore damnatam esse. Id quoque falsissimum est. Semper enim ecclesia Christi sensit remissionem peccatorum gratis contingere. Imo Pelagiani damnari sunt, qui gratiam propter opera nostra dari contendebant. 92] Ceterum supra satis ostendimus, quod sentiamus bona opera necessario sequi debere fidem. Non enim abolemus legem, inquit Paulus Rom. 3, 31, sed stabilimus. Quia quum fide accepimus Spiritum Sanctum, necessario sequitur legis impletio, qua subinde crescit dilectio, patientia, castitas et alii fructus Spiritus.

Art. XXI. (IX.) De Invocatione Sanctorum.
1] Articulum XXI. simpliciter damnant, quod invocationem sanctorum non requirimus. Nec ullo in loco prolixius rhetoricantur. Neque tamen aliud quidquam efficiunt, quam sanctos honorandos esse, item sanctos, qui vivunt, orare pro aliis: quasi vero propterea necessaria sit invocatio mortuorum sanctorum. 2] Allegant Cyprianum, quod vivum Cornelium rogaverit, ut discedens pro fratribus oret. [Cyprianus, Lib. 7, ep. 7 ad Cornelium papam: “Memores nostri invicem sumus, concordes atque unanimes utrobique pro nobis semper oremus. Et si quis hinc nostrum prior divina dignationis celeritate praecesserit, perseveret apud Deum nostra dilectio, pro fratribus et sororibus nostris apud misericordiam Patris non cesset oratio.”] Hoc exemplo probant mortuorum invocationem. Citant et Hieronymum contra Vigilantium: In hac arena, inquiunt, ante mille et centum annos vicit Hieronymus Vigilantium. Sic triumphant adversarii, quasi iam sit debellatum. Nec vident isti asini, apud Hieronymum contra Vigilantium nullam exstare syllabam de invocatione. Loquitur de honoribus sanctorum, 3] non de invocatione. Neque reliqui veteres scriptores ante Gregorium fecerunt mentionem invocationis. Certo haec invocatio cum his opinionibus, quas nunc docent adversarii de applicatione meritorum, non habet testimonia veterum scriptorum.
4] Confessio nostra probat honores sanctorum. Nam hic triplex honos probandus est. Primus est gratiarum actio. Debemus enim Deo gratias agere, quod ostenderit exempla misericordiae, quod significaverit se velle salvare homines, quod dederit doctores aut alia dona ecclesiae. Et haec dona, ut sunt maxima, amplificanda sunt, et laudandi ipsi sancti, qui his donis fideliter usi sunt, sicut Christus laudat fideles negotiatores, 5] Matth. 25, 21. 23. Secundus cultus est confirmatio fidei nostrae; quum videmus Petro condonari negationem, erigimur et nos, ut magis credamus, quod vere gratia exuberet 6] supra peccatum, Rom. 5, 20. Tertius honos est imitatio primum fidei, deinde ceterarum virtutum, quas imitari pro sua quisque vocatione debet. 7] Hos veros honores non requirunt adversarii. Tantum de invocatione, quae, etiamsi nihil haberet periculi, tamen non est necessaria, rixantur.
8] Praeterea et hoc largimur, quod angeli orent pro nobis. Exstat enim testimonium Zachariae 1, 12, ubi angelus orat: Domine exercituum, usque quo tu non misereberis 9] Ierusalem etc.? De sanctis etsi concedimus, quod, sicut vivi orant pro ecclesia universa in genere, ita in coelis orent pro ecclesia in genere, tametsi testimonium nullum de mortuis orantibus exstat in Scripturis, praeter illud somnium sumptum ex libro Machabaeorum posteriore, 2 Macc. 15, 14.
Porro ut maxime pro ecclesia orent sancti, 10] tamen non sequitur, quod sint invocandi. Quamquam confessio nostra hoc tantum affirmat, quod Scriptura non doceat sanctorum invocationem, seu petere a sanctis auxilium. Quum autem neque praeceptum neque promissio neque exemplum ex Scripturis de invocandis sanctis afferri possit, sequitur conscientiam nihil posse certi de illa invocatione habere. Et quum oratio debeat ex fide fieri, quomodo scimus, quod Deus approbet illam invocationem? Unde scimus sine testimonio Scripturae, quod sancti intelligant singulorum 11] preces? Quidam plane tribuunt divinitatem sanctis, videlicet quod tacitas cogitationes mentium in nobis cernant. Disputant de matutina et vespertina cognitione, fortassis, quia dubitant, utrum mane an vesperi audiant. Haec comminiscuntur, non ut sanctos honore afficiant, sed ut quaestuosos 12] cultus defendant. Nihil afferri potest ab adversariis contra hanc rationem, quod, quum invocatio non habeat testimonium ex Verbo Dei, non possit affirmari, quod sancti intelligant invocationem nostram, aut, ut maxime intelligant, quod Deus eam approbet. Quare 13] adversarii non debebant nos ad rem incertam cogere, quia oratio sine fide non est oratio. Nam quod allegant ecclesiae exemplum, constat novum hunc in ecclesia morem esse; nam veteres orationes, etsi mentionem sanctorum faciunt, non tamen invocant sanctos. Quamquam etiam illa nova invocatio in ecclesia dissimilis est invocationi singulorum.
14] Deinde adversarii non solum invocationem in cultu sanctorum requirunt, sed etiam applicant merita sanctorum pro aliis et faciunt ex sanctis non solum deprecatores, sed etiam propitiatores. Id nullo modo ferendum est. Nam hic prorsus transfertur in sanctos proprius honor Christi. Faciunt enim eos mediatores et propitiatores, et quamquam distinguunt de mediatoribus intercessionis et mediatoribus redemptionis, tamen plane faciunt ex sanctis mediatores redemptionis. 15] Atque etiam illud dicunt sine testimonio Scripturae, quod sint mediatores intercessionis, quod, ut verecundissime dicatur, tamen obscurat officium Christi et fiduciam misericordiae debitam Christo transfert in sanctos. Fingunt enim homines Christum duriorem esse et sanctos placabiliores, et magis confidunt misericordia sanctorum quam misericordia Christi, et fugientes Christum quaerunt sanctos. Ita faciunt ex eis re ipsa mediatores redemptionis.
16] Itaque ostendemus, quod vere faciant ex sanctis non tantum deprecatores, sed propitiatores, hoc est, mediatores redemptionis. Nondum recitamus hic vulgi abusus. De doctorum opinionibus adhuc loquimur. Reliqua etiam imperiti iudicare possunt.
17] In propitiatore haec duo concurrunt. Primum oportet exstare Verbum Dei, ex quo certo sciamus, quod Deus velit misereri et exaudire invocantes per hunc propitiatorem. Talis exstat de Christo promissio, Ioh. 16, 23: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. De sanctis nulla exstat talis promissio. Quare conscientiae non possunt certo statuere, quod per sanctorum invocationem exaudiamur. Itaque invocatio illa 18] non fit ex fide. Deinde mandatum etiam habemus, ut invocemus Christum iuxta illud Matth. 11, 28: Venite ad me, qui laboratis etc., quod certe nobis quoque dictum est. Et Esaias ait 11, 10: In die illa stabit radix Iesse, in signum populorum; ipsum gentes deprecabuntur. Et Ps. 45, 13: Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Et Ps. 72, 11. 15: Et adorabunt eum omnes reges terrae. Et paulo post: Orabunt coram eo iugiter. Et Ioh. 5, 23 inquit Christus: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Et Paulus 2 Thess. 2, 16. 17 orans inquit: Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster exhortetur corda vestra et confirmet vos etc. At de sanctorum invocatione, quod possunt adversarii praeceptum, quod exemplum ex Scripturis afferre? 19] Alterum est in propitiatore, quod merita ipsius proposita sunt, ut quae pro aliis satisfacerent, quae aliis donentur imputatione divina, ut per ea tamquam propriis meritis iusti reputentur. Ut si quis amicus pro amico solvit aes alienum, debitor alieno merito tamquam proprio liberatur. Ita Christi merita nobis donantur, ut iusti reputemur fiducia meritorum Christi, quum in eum credimus, tamquam propria merita haberemus.
20] Et ex utroque, nempe ex promissione et donatione meritorum, oritur fiducia misericordiae. Talis fiducia promissionis divinae, item meritorum Christi debet afferri ad orandum. Vere enim statuere debemus, et quod propter Christum exaudiamur, et quod ipsius meritis habeamus placatum Patrem.
21] Hic adversarii primum iubent invocare sanctos, quum neque promissionem Dei neque mandatum neque exemplum Scripturae habeant. Et tamen faciunt, ut maior fiducia misericordiae sanctorum concipiatur quam Christi, quum Christus ad se venire iusserit, 22] non ad sanctos. Secundo applicant merita sanctorum aliis, sicut merita Christi, iubent confidere meritis sanctorum, quasi reputemur iusti propter merita sanctorum, sicut iusti reputamur meritis Christi. Nihil 23] hic fingimus. In indulgentiis dicunt se applicare merita sanctorum. Et Gabriel, interpres canonis missae, confidenter pronuntiat: Nos ordine instituto a Deo debere ad auxilia sanctorum confugere, ut salvemur eorum meritis et votis. Haec sunt verba Gabrielis. Et tamen passim in libris et concionibus adversariorum leguntur absurdiora. Quid est facere propitiatores, si hoc non est? Prorsus sequantur Christo, si confidere debemus, quod meritis eorum salvemur.
24] Ubi autem institutus est ille ordo a Deo, quem dicit iste, quod debeamus ad auxilia sanctorum confugere? Proferat exemplum ex Scripturis aut praeceptum. Fortassis ex aulis regum sumunt hunc ordinem, ubi amicis intercessoribus utendum est. At si rex constituerit certum intercessorem, non volet ad se causas per alios deferri. Ita quum Christus sit constitutus intercessor et pontifex, cur quaerimus alios?
25] Passim usurpatur haec forma absolutionis: Passio Domini nostri Iesu Christi, merita beatissimae virginis Mariae et omnium sanctorum sint tibi in remissionem peccatorum. Hic pronuntiatur absolutio, quod non solum meritis Christi, sed meritis aliorum sanctorum reconciliemur et iusti reputemur. 26] Quidam e nobis viderunt morientem doctorem theologiae, ad quem consolandum adhibitus erat monachus quispiam theologus. Is morienti nihil inculcabat, nisi hanc precationem: Mater gratiae, nos ab hoste protege, in hora mortis suscipe;
27] Ut largiamur, quod beats Maria oret pro ecclesia, num ipsa suscipit animas in morte, num vincit mortem, num vivificat? Quid agit Christus, si haec facit beats Maria? Quae etsi est dignissima amplissimis honoribus, tamen non vult se aequari Christo, sed potius exempla sua nos intueri et amplecti 28] vult. At res loquitur ipsa, quod publica persuasione beata virgo prorsus in locum Christi successerit. Hanc invocaverunt homines, huius misericordia confisi sunt, per hanc voluerunt placare Christum, quasi is non esset propitiator, sed tantum horrendus iudex 29] et ultor. Nos autem sentimus, quod non sit confidendum, quod merita sanctorum nobis applicentur, quod propter ilia Deus nobis reconcilietur, aut reputet nos iustos, aut salver nos. Tantum enim Christi meritis consequimur remissionem peccatorum, quum in eum credimus. De aliis sanctis dictum est 1 Cor. 3, 8: Unusquisque recipiet mercedem secundum suum laborem, id est, ipsi inter se donare sua merita alii aliis non possunt, sicut monachi vendunt suorum ordinum merita. Et 30] Hilarius ait de fatuis virginibus: Et quia prodire obviam fatuae extinctis lampadibus non possunt, deprecantur eas, quae prudentes erant, ut oleum mutuent, quibus responderunt, non posse se dare, quia non sit forte, quod omnibus satis sit, alienis scilicet operibus ac meritis neminem adiuvandum, quia unicuique lampadi suae emere oleum necesse sit.
31] Quum igitur adversarii doceant fiduciam collocare in invocationem sanctorum, quum neque Verbum. Dei, neque exemplum Scripturae habeant, quum applicent merita sanctorum pro aliis, non secus ac merita Christi, et proprium Christi honorem in sanctos transferant: neque opiniones eorum de cultu sanctorum, neque consuetudinem invocationis recipere possumus. Scimus enim fiduciam in Christi intercessionem collocandam esse, quia haec sola habet promissionem Dei. Scimus solius Christi merita propitiationem pro nobis esse. Propter Christi merita reputamur iusti, quum credimus in eum, sicut textus ait, Rom. 9, 33; cf. 1 Petr. 2, 6 et Ies. 28, 16: Omnes, qui confidunt in eum, non confundentur. Nec est confidendum, quod iusti reputemur meritis beatae Virginis aut aliorum sanctorum.
32] Haeret et hic error apud doctos, quod singulis sanctis certae procurationes commissae sint, ut Anna divitias largiatur, Sebastianus arceat pestilentiam, Valentinus medeatur morbo comitiali, Georgius tueatur equites. Hae persuasiones plane sunt ortae ex ethnicis exemplis. Sic enim apud Romanos putabatur Iuno ditare, Febris arcere febrim, Castor et Pollux defendere equites etc. 33] Et fingamus moderatissime tradi invocationem sanctorum, tamen, quum exemplum sit periculosissimum, quorsum opus est eam defendere, quum nullum habeat mandatum aut testimonium ex Verbo Dei? Imo nec veterum scriptorum testimonium habet. 34] Primum quia, ut supra dixi, quum alii mediatores praeter Christum quaeruntur, collocatur fiducia in alios, obruitur tota notitia Christi. Idque res ostendit. Videtur initio mentio sanctorum, qualis est in veteribus orationibus, tolerabili consilio recepta esse. Postea secuta est invocatio, invocationem prodigiosi et plus quam ethnici abusus securi sunt. Ab invocatione ad imagines ventum est, hae quoque colebantur, et putabatur eis inesse quaedam vis, sicut magi vim inesse fingunt imaginibus signorum coelestium certo tempore sculptis. Vidimus in quodam monasterio simulacrum beatae Virginis, quod quasi αὐτόματον arte movebatur, ut videretur aut aversari petentes aut annuere.
35] Et tamen omnium statuarum atque picturarum portenta superant fabulosae historiae de sanctis, quae magna auctoritate publice tradebantur. Barbara petit inter tormenta praemium, ne quis invocans ipsam moriatur sine eucharistia. Alius totum psalterium stans pede in uno quotidie recitavit. Christophorum pinxit aliquis vir prudens, ut significaret per allegoriam, magnum oportere robur animi esse in his, qui ferrent Christum, hoc est, qui docerent evangelium, aut confiterentur, quia necesse sit subire maxima pericula. Deinde stolidi monachi apud populum docuerunt invocare Christophorum, quasi talis Polyphemus aliquando exstitisset. Quumque 36] sancti maximas res gesserint vel reipublicae utiles vel continentes privata exempla, quarum commemoratio turn ad fidem confirmandam, rum ad imitationem in rebus gerendis multum conduceret, has nemo ex veris historiis conquisivit. At vero prodest audire, quomodo sancti viri administraverint respublicas, quos casus, quae pericula subierint, quomodo sancti viri regibus auxilio fuerint in magnis periculis, quomodo docuerint evangelium, quas habuerint cum haereticis dimicationes. Prosunt et exempla misericordiae, ut quum videmus Petro condonatam esse negationem, quum videmus Cypriano condonatum esse, quod magus fuisset, quum videmus Augustinum in morbo expertum vim fidei constanter affirmare, quod vere Deus exaudiat preces credentium. Huiusmodi exempla, quae vel fidem vel timorem vel administrationem reipublicae continent, proderat recitari. 37] Sed histriones quidam nulla neque fidei neque rerumpublicarum regendarum scientia praediti confinxerunt fabulas imitatione poematum, in quibus tantum insunt superstitiosa exempla de certis precibus, certis ieiuniis, et addita sunt quaedam ad quaestum facientia. Cuiusmodi sunt miracula de rosariis et similibus ceremoniis conficta. Neque opus est hic recitare exempla. Exstant enim legendae, ut vocant, et specula exemplorum et rosaria, in quibus pleraque sunt non dissimilia veris natrationibus Luciani.
38] His prodigiosis et impiis fabulis applaudunt episcopi, theologi, monachi, quia faciunt πρὸς τὰ ἄλφιτα, nos non ferunt, qui, ut Christi honos et officium magis conspici possit, non requirimus invocationem sanctorum et abusus in cultu sanctorum taxamus. 39] Quumque omnes boni viri ubique desiderent in his abusibus corrigendis vel episcoporum auctoritatem vel diligentiam concionantium, tamen adversarii nostri in Confutatione omnino dissimulant etiam manifesta vitia, quasi recepta Confutatione velint nos cogere, ut etiam notissimos abusus approbemus.
40] Ita insidiose scripta est Confutatio non tantum in hoc loco. sed fere ubique. Nullus est locus, in quo a dogmatibus suis discernunt manifestos abusus. Et tamen apud ipsos, si qui sunt saniores, fatentur multas falsus persuasiones haerere in doctrina scholasticorum et canonistarum, multos praeterea abusus in tanta inscitia et negligentia pastorum irrepsisse in ecclesiam. 41] Neque enim primus fuit Lutherus, qui de publicis abusibus quereretur. Multi docti et praestantes viri longe ante haec tempora deploraverunt abusus missae, fiduciam observationum monasticarum, quaestuosos cultus sanctorum, confusionem doctrinae de poenitentia, quam vel maxime oportebat perspicuam et explicatam exstare in ecclesia. Ipsi audivimus excellentes theologos desiderare modum in scholistica doctrina, quae multo plus habet rixarum philosophicarum quam pietatis. Et tamen in his veteres fere propiores sunt Scripturae quam recentiores. Ita magis magisque degeneravit istorum theologia. Nec alia causa fuit multis bonis viris, qui initio amare Lutherum coeperunt, quam quod videbant eum explicare animos hominum ex illis labyrinthis confusissimarum et infinitarum disputationem, quae sunt apud scholasticos theologos et canonistas, et res utiles ad pietatem docere.
42] Quare non fecerunt candide adversarii, quod quum vellent nos assentiri Confutationi, dissimulaverunt abusus. Ac si vellent ecclesiae consultum, maxime isto in loco, in hac occasione, debebant hortari optimum Imperatorem, ut de corrigendis abusibus consilium cuperet, quem quidem non obscure animadvertimus cupidissimum esse bene constituendae et sanandae ecclesiae. Sed adversarii non hoc agunt, ut honestissimam et sanctissimum voluntatem Imperatoris adiuvent, sed ut nos quoquo modo opprimant. 43] De statu ecclesiae multa signa ostendunt eos parum sollicitos esse. Non dant operam, ut exstet apud populum certa quaedam summa dogmatum ecclesiasticorum. Manifestos abusus nova et inusitata crudelitate defendunt. Nullos patiuntur in ecclesiis idoneos doctores. Haec quo spectent, boni viri facile iudicare possunt. Sed hac via neque suo regno neque ecclesiae bene consulunt. Nam interfectis bonis doctoribus, oppressa sana doctrina, postea exsistent fanatici spiritus, quos non poterunt reprimere adversarii, qui et ecclesiam impiis dogmatibus perturbabunt et totam ecclesiasticam politiam evertent, quam nos maxime cupimus conservare.
44] Quare te, optime Imperator Carole, propter gloriam Christi, quam nihil dubitamus te cupere ornare atque augere, oramus, ne violentis consiliis adversariorum nostrorum assentiaris, sed ut quaeras alias honestas vias concordiae ita constituendae, ne piae conscientiae graventur, neve saevitia aliqua in homines innocentes, sicut hactenus fieri vidimus, exerceatur, neve sana doctrina in ecclesia opprimatur. Hoc officium Deo maxime omnium debes, sanam doctrinam conservare et propagare ad posteros, et defendere recta docentes. Id enim postulat Deus, quum reges ornat nomine suo et deos appellat, inquiens Ps. 82, 6: Ego dixi: Dii estis, ut res divinas, hoc est, evangelium Christi, in terris conservari et propagari curent, et tamquam vicarii Dei vitam et salutem innocentum defendant.

Art. XXII. (X.) De Utraque Specie Coenae Domini.
1] Non potest dubitari, quin pium sit et consentaneum institutioni Christi et verbis Pauli, uti utraque parte in coena Domini. Christus enim instituit utramque partem et instituit non pro parte ecclesiae, sed pro tota ecclesia. Nam non presbyteri solum, sed tota ecclesia auctoritate Christi, non auctoritate humana utitur sacramento, idque 2] fateri adversarios existimamus. Iam si Christus instituit pro tota ecclesia, cur altera species adimitur parti ecclesiae? Cur prohibetur usus alterius speciei? Cur mutatur ordinatio Christi, praesertim quum ipse vocet eam testamentum suum? Quodsi hominis testamentum rescindere non licet, multo minus Christi testamentum rescindere licebit. 3] Et Paulus inquit 1 Cor. 11, 23 sq., se a Domino accepisse, quod tradidit. Tradiderat autem usum utriusque speciei, sicut clare ostendit textus, 1 Cor. 11. Hoc facite, inquit primum de corpore; postea eadem verba de poculo repetit. Et deinde: Probet se ipsum homo, et sic de pane comedat et ex poculo bibat. Haec sunt verba disponentis. Et quidem praefatur, ut, qui sunt usuri coena Domini, simul utantur. 4] Quare constat pro tota ecclesia sacramentum institutum esse. Et manet reos adhuc in ecclesiis Graecis et fuit quondam etiam in Latinis ecclesiis, sicut Cyprianus et Hieronymus testantur. Sic enim inquit Hieronymus in Sophoniam: Sacerdotes, qui eucharistiae serviunt et sanguinem Domini populis eius dividunt etc. Idem testatur Synodus Toletana. Nec difficile fuerit magnum acervum testimoniorum 5] congerere. Hic nihil exaggeramus, tantum relinquimus prudenti lectori expendendum, quid sentiendum sit de divina ordinatione.
6] Adversarii in Confutatione non hoc agunt, ut excusent ecclesiam, cui adempta est altera pars sacramenti. Id decuit bonos et religiosos viros. Erat quaerenda firma ratio excusandae ecclesiae et docendarum conscientiarum, quibus non potest contingere nisi pars sacramenti. Nunc ipsi defendunt recte prohiberi alteram partem, et vetant concedere usum utriusque partis. 7] Primum fingunt initio ecclesiae alicubi morem fuisse, ut una pars tantum porrigeretur. Neque tamen exemplum huius rei vetus ullum afferre possunt. Sed allegant locos, in quibus fit mentio panis, ut apud Lucam, 24, 35, ubi scriptum est, quod discipuli agnoverint Christum in fractione panis. Citant et alios locos, Act. 2, 42. 46; 20, 7, de fractione panis. Quamquam autem non valde repugnamus, quominus aliqui de sacramento accipiantur, tamen hoc non consequitur, unam partem tantum datam esse, quia parris appellatione reliquum significatur communi consuetudine sermonis. 8] Addunt de laica communione, quae non erat usus alterius tantum speciei, sed utriusque; et si quando sacerdotes laica communione uti iubentur, significatur, quod a ministerio consecrationis remoti fuerint. Neque hoc ignorant adversarii, sed abutuntur inscitia imperitorum, qui, quum audiunt laicam communionem, statim somniant morem nostri temporis, quo datur laicis tantum pars sacramenti.
9] Ac videre impudentiam! Gabriel inter ceteras causas recitat, cur non detur utraque pars, quia fuerit discrimen inter laicos et presbyteros faciendum. Et credibile est hanc praecipuam causam esse, cur defendatur prohibitio unius parris, ut dignitas ordinis religione quadam fiat commendatior. Hoc est consilium humanum, ut nihil dicamus incivilius, quod quo spectet, facile iudicari potest. 10] Et in Confutatione allegant de filiis Heli, quod amisso summo sacerdotio petituri sint unam partem sacerdotalem, 1 Sam. 2, 36. Hic dicunt usum unius speciei significatum esse. Et addunt: Sic ergo et nostri laici una parte sacerdotali, una specie contenti esse debent. Plane ludunt adversarii, quum ad sacramentum transferunt historiam de posteris Heli. Ibi describitur poena Heli. Num hoc quoque dicerit laicos propter poenam removeri ab altera parte? Sacramentum institutum est ad consolandas et erigendas territas mentes, quum credunt carnem Christi datam pro vita mundi cibum esse, quum credunt se coniunctos Christo vivificari. Verum adversarii argumentantur laicos removert ab altera parte poenae causa. Debent, inquiunt, esse contenti. 11] Satis pro imperio. Cur autem debent? Non est quaerenda ratio, sed lex esto, quidquid dicunt theologi. Haec est ἑωλοκρασία Ecciana. Agnoscimus enim istas Thrasonicas voces, quas si exagitare vellemus, non defutura nobis esset oratio. Videtis enim, quanta sit impudentia. Imperat tamquam aliquis tyrannus in tragoediis: Quod nolunt, velint, 12] debent esse contenti. Num hac rationes, quas citat, excusabunt hos in iudicio Dei, qui prohibent partem sacramenti, qui saeviunt in homines bonos utentes integro sacramento? 13] Si hac ratione prohibent, ut sit ordinis discrimen, haec ipsa ratio movere debeat, ne assentiamur adversariis, vel si alioqui morem cum ipsis servaturi eramus. Alia sunt discrimina ordinis sacerdotum et populi, sed non est obscurum, quid habeant consilii, cur hoc discrimen tantopere defendant. Nos, ne de vera dignitate ordinis detrahere videamur, de hoc callido consilio plura non dicemus.
14] Allegant et periculum effusionis et similia quaedam, quae non habent tantam 15] vim, ut ordinationem Christi mutent. Et fingamus sane liberum esse, uti una parte aut ambabus, quomodo poterit prohibitio defendi? Quamquam ecclesia non sumit sibi hanc libertatem, ut ex ordinationibus Christi faciat res 16] indifferentes. Nos quidem ecclesiam excusamus, quae hanc iniuriam pertulit, quum utraque pars ei contingere non posset, sed auctores, qui defendunt recte prohiberi usum integri sacramenti, quique nunc non solum prohibent, sed etiam utentes integro sacramento excommunicant et vi persequuntur, non excusamus. Ipsi viderint, quomodo Deo rationem suorum consiliorum reddituri 17] sint. Neque statim iudicandum est ecclesiam constituere aut probare, quidquid pontifices constituunt, praesertim quum Scriptura de episcopis et pastoribus vaticinetur in hanc sententiam, ut Ezechiel ait 7, 26: Peribit lex a sacerdote.

Art. XXIII. (XI.) De Coniugio Sacerdotum.
1] In tanta infamia inquinati coelibatus audent adversarii non solum defendere legem pontificiam impio et falso praetextu nominis divini, sed etiam hortari Caesarem ac Principes, ne tolerunt coniugia sacerdotum ad ignominiam et infamiam Romani imperii. Sic enim loquuntur.
2] Quae maior impudentia unquam ulla in historia lecta est, quam haec est adversariorum? Nam argumenta, quibus utuntur, postea recensebimus. Nunc hoc expendat prudens lector, quid frontis habeant isti nihili homines, qui dicunt coniugia parere infamiam et ignominiam imperio, quasi vero ecclesiam valde ornet ista publica infamia flagitiosarum ac prodigiosarum libidinum, quae flagrant apud istos sanctos patres, qui Curios simulant et bacchanalia vivunt. Ac pleraque ne verecunde quidem nominari queunt, 3] quae isti summa licentia faciunt. Et has suas libidines castissima dextra tua, Carole Caesar, quem etiam vetera quaedam vaticinia appellant regem pudica facie, de te enim dictum apparet: Pudicus facie regnabit ubique [Oracula Sibyllina: Καὶ τότε ἁγνὸς ἄναξ πάσης γη̃ς σκη̃πτρα κρατήσει εἰς αἰω̃νας ἄπαντας], propugnari postulant. Postulant, ut contra ius divinum, contra ius gentium, contra canones conciliorum dissipes matrimonia, ut in homines innocentes tantum propter coniugium atrocia supplicia constituas, ut sacerdotes trucides, quibus religiose parcunt etiam barbari, ut in exilium agas extorres mulieres, orbos pueros. Tales leges tibi ferunt, optime et castissime Imperator, quas nulla barbaria, quamlibet immanis ac 4] fera, posset audire. Sed quia nulla cadit in hos tuos mores vel turpitudo vel saevitia, speramus te et in hac causa clementer nobiscum acturum esse, praesertim ubi cognoveris, nos gravissimas habere causas nostrae sententiae sumptas ex Verbo Dei, cui adversarii nugacissimas et vanissimas persuasiones opponunt.
5] Et tamen non tuentur serio coelibatum. Neque enim ignorant, quam pauci praestent castitatem, sed praetexunt speciem religionis regno suo, cui prodesse coelibatum putant, ut intelligamus Petrum recte monuisse 2. ep. 2, 1, futurum ut pseudoprophetae fictis verbis decipiant homines. Nihil enim vere, simpliciter et candide in hac tota causa dicunt, scribunt aut agunt adversarii, sed re ipsa dimicant de dominatione, quam falso putant periclitari et hanc impio praetextu pietatis munire conantur.
6] Nos hanc legem de coelibatu, quam defendunt adversarii, ideo non possumus approbare, quia cum iure divino et naturali pugnat et ab ipsis canonibus conciliorum dissentit. Et constat superstitiosam et periculosam esse. Parit enim infinita scandala, peccata et corruptelam publicorum morum. Aliae controversiae nostrae aliquam disputationem doctorum desiderant: in hac ita manifesta res est in utraque parte, ut nullam requirat disputationem. Tantum requirit iudicem virum bonum et timentem Dei. Et quum defendatur a nobis manifesta veritas, tamen adversarii calumnias quasdam architectati sunt ad cavillanda argumenta nostra.
7] Primum. Gen. 1, 28 docet homines conditos esse, ut sint foecundi, et sexus recta ratione sexum appetat. Loquimur enim non de concupiscentia, quae peccatum est, sed de illo appetitu, qui in integra natura futurus erat, quem vocant στοργὴν φυσικήν. Et haec στορφή est vere ordinatio divina sexus ad sexum. Quum autem haec ordinatio Dei sine singulari opere Dei tolli non possit, sequitur ius contrahendi matrimonii non posse tolli statutis aut votis.
8] Haec cavillantur adversarii, dicunt initio fuisse mandatum, ut repleretur terra, nunc repleta terra non esse mandatum coniugium. Videre, quam prudenter iudicent! Natura hominum formatur illo verbo Dei, ut sit foecunda non solum initio creationis, sed tantisper, dum haec corporum natura exsistet, sicut hoc verbo, Gen. 1, 11, terra fit foecunda: Germinet terra herbam virentem. Propter hanc ordinationem non solum initio coepit terra producere gramina, sed quotannis vestiuntur agri, donec exsistet haec natura. Sicut igitur legibus humanis non potest natura terrae mutari, ita neque votis neque lege humana potest natura hominis mutari sine speciali opere Dei.
9] Secundo. Et quia haec creatio seu ordinatio divina in homine est ius naturale, ideo sapienter et recte dixerunt iurisconsulti coniunctionem maris et feminae esse iuris naturalis. Quum autem ius naturale sit immutabile, necesse est semper manere ius contrahendi coniugii. Nam ubi natura non mutatur, necesse est et illam ordinationem manere, quam Deus indidit naturae, nec potest legibus humanis tolli. 10] Ridiculum igitur est, quod adversarii nugantur, initio fuisse mandatum coniugium, nunc non esse. Hoc perinde est, ac si dicerent: Olim nascentes homines secum attulerunt sexum, nunc non afferunt. Olim secum attulerunt ius naturale nascentes, nunc non afferunt. Nullus Faber fabrilius cogitare quidquam posset, quam hac ineptiae excogitatae sunt ad eludendum ius naturae. 11] Maneat igitur hoc in causa, quod et Scriptura docet, et iurisconsultus sapienter dixit: coniunctionem maris et feminae esse iuris naturalis. 12] Porro ius naturale vere est ius divinum, quia est ordinatio divinitus impressa naturae. Quia autem hoc ius mutari non potest sine singulari opere Dei, necesse est manere ius contrahendi coniugii, quia ille naturalis appetitus est ordinatio Dei in natura sexus ad sexum, et propterea ius est; alioqui quare uterque sexus 13] conderetur? Et loquimur, ut supra dictum est, non de concupiscentia, quae peccatum est, sed de illo appetitu, quem vocant στοργὴν φυσικήν, quem concupiscentia non sustulit ex natura, sed accendit, ut nunc remedio magis opus habeat, et coniugium non solum procreationis causa necessarium sit, sed etiam remedii causa. Haec sunt perspicua et adeo firma, ut nullo modo labefactari queant.
14] Tertio. Paulus ait 1 Cor. 7, 2: Propter fornicationem unusquisque habeat uxorem suam. Hoc iam expressum mandatum est, ad omnes pertinens, qui non sunt idonei ad coelibatum. 15] Adversarii iubent sibi ostendi praeceptum, quod praecipit sacerdotibus uxores ducere, quasi sacerdotes non sint homines. Nos, quae de natura hominum in genere disputamus, profecto etiam ad sacerdotes pertinere iudicamus. 16] An non praecipit hic Paulus, ut ducant uxorem isti, qui non habent donum continentiae? Interpretatur enim se ipse paulo post, v. 9, quum ait: Melius est nubere, quam uri. Et Christus clare dixit Matth. 19, 11: Non omnes capiunt hoc verbum, sed quibus datum est. Quia nunc post peccatum concurrunt haec duo, naturalis appetitus et concupiscentia, quae inflammat naturalem appetitum, ut iam magis opus sit coniugio quam in natura integra: ideo Paulus de coniugio tamquam de remedio loquitur et propter illa incendia iubet nubere. Neque hanc vocem: Melius est nubere, quam uri, ulla humana auctoritas, ulla lex, ulla vota tollere possunt, quia haec non tollunt naturam aut concupiscentiam. 17] Retinent igitur ius ducendi omnes, qui uruntur. Et tenentur hoc mandato Pauli: Propter fornicationem unusquisque habeat uxorem suam, omnes, qui non vere continent, de qua re iudicium ad conscientiam cuiusque pertinet.
18] Nam quod hic iubent petere a Deo continentiam, iubent corpus laboribus et inedia conficere, cur sibi quoque non canunt haec magnifica praecepta? Sed ut supra diximus, tantum ludunt adversarii, nihil agunt serio. 19] Si continentia esset omnibus possibilis, non requireret peculiare donum. At Christus ostendit eam peculiari dono opus habere, quare non contingit omnibus. Reliquos vult Deus uti communi lege naturae, quam instituit. Non enim vult Deus contemni suas ordinationes, suas creaturas. Ita vult illos castos esse, ut remedio divinitus proposito utantur, sicut ita vult vitam nostram alere, 20] si cibo, si potu utamur. Et Gerson testatur multos fuisse bonos viros, qui conati domare corpus, tamen parum profecerunt. Ideo recte ait Ambrosius: Sola virginitas est, quae suaderi potest, imperari non potest; res 21] magis voti quam praecepti est. Si quis hic obiecerit Christum laudare hos, qui se castrant propter regnum coelorum, Matth. 19, 12, is hoc quoque consideret, quod tales laudat, qui donum continentiae habent, ideo enim addidit: Qui potest capere, capiat. 22] Non enim placet Christo immunda continentia. Laudamus et nos veram continentiam. Sed nunc de lege disputamus, et de his, qui non habent donum continentiae. Res debebat relinqui libera, non debebant iniici laquei imbecillibus per hanc legem.
23] Quarto. Dissentit lex pontificia et a canonibus conciliorum. Nam veteres canones non prohibent coniugium, nec contracta coniugia dissolvunt, etsi hos, qui in ministerio contraxerunt, removent ab administratione. Haec missio istis temporibus beneficii loco erat. Sed novi canones, qui non sunt in synodis conditi, sed privato consilio pontificum facti, et prohibent contrahere matrimonia, et contracta dissolvunt; idque palam est fieri contra mandatum Christi, Matth. 19, 6: Quos Deus coniunxit, homo non 24] separet. Adversarii vociferantur in Confutatione coelibatum praeceptum esse a conciliis. Nos non accusamus decreta conciliorum, nam haec certa conditione permittunt coniugium, sed accusamus leges, quas post veteres synodos Romani pontifices contra auctoritatem synodorum condiderunt. Adeo pontifices contemnunt auctoritatem synodorum, quam aliis volunt videri sacrosanctam. 25] Propria igitur est haec lex de perpetuo coelibatu huius novae pontificiae dominationis. Neque id abs re. Daniel, 11, 37, enim tribuit hanc notam regno antichristi, videlicet contemptum mulierum.
26] Quinto. Etsi adversarii non defendunt legem superstitionis causa, quum videant non solere observari, tamen superstitiosas opiniones serunt, dum praetexunt religionem. Coelibatum ideo praedicant se requirere, quod sit mundities, quasi coniugium sit immundities ac peccatum, aut quasi coelibatus magis mereatur iustificationem quam coniugium. Et 27] huc allegant ceremonias legis Mosaicae, quod quum in lege tempore ministerii sacerdotes separati fuerint ab uxoribus, in novo testamento sacerdos, quum semper orare debeat, semper debeat continere. Haec inepta similitudo allegatur tamquam demonstratio, quae cogat sacerdotes ad perpetuum coelibatum, quum quidem in ipsa similitudine coniugium concedatur, tantum ministerii tempore consuetudo interdicitur. Et aliud est orare, aliud ministrare. Orabant sancti tunc quoque, quum non exercebant publicum ministerium, nec consuetudo cum coniuge prohibebat, ne orarent.
28] Sed respondebimus ordine ad haec figmenta. Primum hoc fateri necesse est adversarios, quod coniugium sit mundum in credentibus, quia est sanctificatum Verbo Dei, hoc est, est res licita et approbata Verbo Dei, sicut copiose testatur Scriptura. 29] Christus enim vocat coniugium coniunctionem divinam, quum ait Matth. 19, 6: Quos 30] Deus coniunxit. Et Paulus de coniugio, de cibis et similibus rebus inquit 1 Tim. 4, 5: Sanctificantur per Verbum et orationem, hoc est, per verbum, quo conscientia fit certa, quod Deus approbet, et per orationem, hoc est, per fidem, quae cum gratiarum 31] actione tamquam dono Dei utitur. Item 1 Cor. 7, 14: Sanctificatur vir infidelis per uxorem fidelem etc., id est, usus coniugalis licitus et sanctus est propter fidem in Christum; sicut licitum est uti cibo etc. Item 32] 1 Tim. 2, 15: Salvatur mulier per filiorum generationem etc. Si talem locum adversarii de coelibatu proferre possent, tum vero miros triumphos agerent. Paulus dicit salvari mulierem per filiorum generationem. Quid potuit dici contra hypocrisin coelibatus honorificentius, quam mulierem salvari ipsis coniugalibus operibus, usu coniugali, pariendo et reliquis oeconomicis officiis? Quid autem sentit Paulus? Lector observet addi fidem, nec laudari officia oeconomica sine fide: Si manserint, inquit, in fide Loquitur enim de toto genere matrum. Requirit igitur praecipue fidem, qua mulier accipit remissionem peccatorum et iustificationem. Deinde addit certum opus vocationis, sicut in singulis hominibus fidem sequi debet bonum opus certae vocationis. Id opus placet Deo propter fidem. Ita mulieris officia placent Deo propter fidem, et salvatur mulier fidelis, quae in talibus officiis vocationis suae pie servit.
33] Haec testimonia docent coniugium rem licitam esse. Si igitur mundities significat id, quod coram Deo licitum et approbatum est, coniugia sunt munda, quia sunt approbata Verbo Dei. 34] Et Paulus ait de rebus licitis Tit. 1, 15: Omnia munda mundis, hoc est, his, qui credunt Christo et fide iusti sunt. Itaque ut virginitas in impiis est immunda, ita coniugium in piis est mundum propter Verbum Dei et fidem.
35] Deinde. Si mundities proprie opponitur concupiscentiae, significat munditiem cordis, hoc est, mortificatam concupiscentiam, quia lex non prohibet coniugium, sed concupiscentiam, adulterium, scortationem. Quare coelibatus non est mundities. Potest enim esse maior mundities cordis in coniuge, velut in Abraham aut Iacob, quam in plerisque etiam vere continentibus.
36] Postremo. Si ita intelligunt coelibatum munditiem esse, quod mereatur iustificationem magis quam coniugium, maxime reclamamus. Iustificamur enim neque propter virginitatem neque propter coniugium, sed gratis propter Christum, quum credimus nos propter 37] eum habere Deum propitium. Hic exclamabunt fortassis, Ioviniani more aequari coniugium virginitati. Sed propter haec convicia non abiiciemus veritatem de iustitia 38] fidei, quam supra exposuimus. Neque tamen aequamus coniugio virginitatem. Sicut enim donum dono praestat, prophetia praestat eloquentiae, scientia rei militaris praestat agriculturae, eloquentia praestat architectonicae: ita virginitas donum est praestantius 39] coniugio. Et tamen sicut orator non est magis iustus coram Deo propter eloquentiam quam architectus propter architectonicam, ita virgo non magis meretur iustificationem virginitate quam coniunx coniugalibus officiis, sed unusquisque in suo dono fideliter servire debet ac sentire, quod propter Christum fide consequatur remissionem peccatorum, et fide iustus coram Deo reputetur.
40] Nec Christus aut Paulus laudant virginitatem ideo, quod iustificet, sed quia sit expeditior, et minus distrahatur domesticis occupationibus in orando, docendo, serviendo. Ideo Paulus ait 1 Cor. 7, 32: Virgo curat ea, quae sunt Domini. Laudatur igitur virginitas propter meditationem et studium. Sic Christus non simpliciter laudat hos, qui se castrant, sed addit: propter regnum coelorum, hoc est, ut discere aut docere evangelium vacet. Non enim dicit virginitatem mereri remissionem peccatorum aut salutem.
41] Ad exempla sacerdotum Leviticorum respondimus, quod non efficiunt oportere perpetuum coelibatum imponi sacerdotibus. Deinde immunditiae Leviticae non sunt ad nos transferendae. Consuetudo contra legem tunc erat immunditia. Nunc non est immunditia, quia Paulus dicit Tit. 1, 15: Omnia munda mundis. Liberat enim nos evangelium ab illis 42] immunditiis Leviticis. Ac si quis hoc consilio legem coelibatus defendit, ut illis observationibus Leviticis graver conscientias, huic perinde adversandum est, ut apostoli in Actis, cap. 15, 10 sq., adversantur his, qui circumcisionem requirebant et legem Mosis Christianis imponere conabantur.
43] Interim tamen boni scient moderari usum coniugalem, praesertim quum sunt occupati publicis ministeriis, quae quidem saepe tantum faciunt negotii bonis viris, ut omnes domesticas cogitationes animis excutiant. Sciunt boni et hoc, quod Paulus 1 Thess. 4, 4 iubet, vasa possidere in sanctificatione. Sciunt item, quod interdum secedendum sit, ut vacent orationi, sed Paulus hoc ipsum non 44] vult esse perpetuum, 1 Cor. 7, 5. Iam talis continentia facilis est bonis et occupatis. Sed illa magna turba otiosorum sacerdotum, quae in collegiis est, in his deliciis ne quidem hanc Leviticam continentiam praestare potest, ut res ostendit. Et nota sunt poemata: Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes etc.
45] Multi haeretici male intellecta lege Mosis contumeliose de coniugio senserunt, quibus tamen peperit singularem admirationem coelibatus. Et Epiphanius queritur Encratitas hac commendatione praecipue cepisse imperitorum animos. Hi abstinebant a vino, etiam in coena Domini, abstinebant a carnibus omnium animantium, qua in re superabant fratres Dominici, qui piscibus vescuntur. Abstinebant et a coniugio, sed haec res praecipuam admirationem habuit. Haec opera, hos cultus sentiebant magis mereri gratiam, quam usam vini et carnium, et quam coniugium, quod videbatur res esse profana et immunda, et quae vix posset placere Deo, etiamsi non in totum damnaretur.
46] Has religiones angelorum Paulus ad Colossenses, 2, 18, valde improbat. Opprimunt enim cognitionem Christi, quam sentiunt homines se mundos ac iustos esse propter talem hypocrisin, opprimunt et cognitionem donorum et praeceptorum Dei. Vult 47] enim Deus nos pie uti donis suis. Ac nos exempla commemorare possemus, ubi valde perturbatae sunt piae quaedam conscientiae propter legitimam usam coniugii. Id malum erat natum ex opinionibus monachorum superstitiose laudantium coelibatum. 48] Neque tamen temperantiam aut continentiam vituperamus, sed supra diximus, exercitia et castigationes corporis necessarias esse. Fiduciam vero iustitiae detrahimus certis observationibus. 49] Et eleganter dixit Epiphanius, observationes illas laudandas esse διὰ τὴν ἐγκράτειαν καὶ διὰ τὴν πολιτείαν, hoc est, ad coercendum corpus aut propter publicos mores; sicut sunt instituti quidam ritus ad commonefaciendos imperitos, non quod sint cultus iustificantes.
50] Sed adversarii nostri non requirunt coelibatum per superstitionem; sciunt enim non solere praestari castitatem. Veram praetexunt superstitiosas opiniones, ut imperitis fucum faciant. Magis igitur odio digni sunt quam Encratitae, qui quadam specie religionis lapsi videntur; illi Sardanapali consulto abutuntur praetextu religionis.
51] Sexto. Quam habeamus tot causas improbandae legis de perpetuo coelibatu, tamen praeter has accedunt etiam pericula animarum et publica scandala, quae, etiamsi lex non esset iniusta, tamen absterrere bonos viros debent, ne approbent tale onus, quod innumerabiles animas perdidit.
52] Diu omnes boni viri de hoc onere questi sunt vel sua, vel aliorum causa, quos periclitari videbant, sed has querelas nulli pontifices audiunt. Neque obscurum est, quantum haec lex noceat publicis moribus, quae vitia, quam flagitiosas libidines pepererit. Exstant Romanae satyrae. In his etiam nam agnoscit mores Roma legitque suos.
53] Sic ulciscitur Deus contemptum sui doni suaeque ordinationis in istis, qui coniugium prohibent. Quum autem hoc fieri in aliis legibus consueverit, ut mutentur, si id evidens utilitas suaserit, cur idem non fit in hac lege, in qua tot graves causae concurrunt, praesertim his postremis temporibus, cur mutari debeat? Natura senescit et fit paulatim debilior, et crescunt vitia, quo magis remedia 54] divinitus tradita adhibenda erant. Videmus, quod vitium accuset Deus ante diluvium, quod accuset ante conflagrationem quinque urbium. Similia vitia praecesserunt excidia aliarum urbium multarum, ut Sybaris, Romae. Et in his imago temporum proposita est, quae proxima erunt rerum fini. 55] Ideo imprimis oportuit hoc tempore severissimis legibus atque exemplis munire coniugium et ad coniugium invitare homines. Id ad magistratus pertinet, qui debent publicam disciplinam tueri. Interim doctores evangelii utrumque faciant: hortentur ad coniugium incontinentes, hortentur alios, ut donum continentiae non aspernentur.
56] Pontifices quotidie dispensant, quotidie mutant alias leges optimas, in hac una lege coelibatus ferrei et inexorabiles sunt, quum quidem constet eam simpliciter humani iuris 57] esse. Et hanc ipsam legem nunc exacerbant multis modis. Canon iubet suspendere sacerdotes, isti parum commodi interpretes suspendunt non ab officio, sed ab arboribus. Multos bonos viros crudeliter occidunt, tantum propter coniugium. 58] Atque haec ipsa parricidia ostendunt hanc legem doctrinam esse daemoniorum. Nam diabolus, quum sit homicida, legem suam defendit his parricidiis.
59] Scimus aliquid offensionis esse in schismate, quod videmur divulsi ab his, qui existimantur esse ordinarii episcopi. Sed nostrae conscientiae tutissimae sunt, postquam scimus nos summo studio concordiam constituere cupientes, non posse placare adversarios, nisi manifestam veritatem proiiciamus, deinde nisi cum ipsis conspiremus, quod velimus hanc iniustam legem defendere, contracta matrimonia dissolvere, interficere sacerdotes, si qui non obtemperent, in exilium agere miseras mulieres atque orbos pueros. Quum autem certum sit has conditiones Deo displicere, nihil doleamus nos non habere συμμαχίαν tot parricidiorum cum adversariis.
60] Exposuimus causas, quare non possimus bona conscientia assentiri adversariis, legem pontificiam de perpetuo coelibatu defendentibus, quia pugnet cum iure divino et naturali ac dissentiat ab ipsis canonibus, et sit superstitiosa et plena periculi, postremo, quia tota res sit simulata. Non enim imperatur lex religionis causa, sed dominationis causa, et huic impie praetexitur religio. Neque quidquam a sanis hominibus contra has 61] firmissimas rationes afferi potest. Evangelium permittit coniugium his, quibus opus est. Neque tamen hos cogit ad coniugium, qui continere volunt, modo ut vere contineant. Hanc libertatem et sacerdotibus concedendam esse sentimus, nec volumus quemquam vi cogere ad coelibatum, nec contracta matrimonia dissolvere.
62] Obiter etiam, dum recensuimus argumenta nostra, indicavimus, quomodo adversarii unum atque alterum cavillentur, et calumnias illas diluimus. Nunc brevissime commemorabimus, quam gravibus rationibus 63] defendant legem. Primum dicunt a Deo revelatam esse. Videtis extremam impudentiam istorum nebulonum. Audent affirmare, quod divinitus revelata sit lex de perpetuo coelibatu, quum adversetur manifestis Scripturae testimoniis, quae iubent, ut unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem, 1 Cor. 7, 2; item, quae vetant dissolvere contracta matrimonia, Matth. 5, 32; 19, 6; 1 Cor. 7, 27. Paulus admonet, quem auctorem habitura fuerit ista lex, quum vocat eam doctrinam daemoniorum, 1 Tim. 4, 1. Et fructus indicant auctorem, tot monstrosae libidines, tot parricidia, quae nunc suscipiuntur praetextu illius legis.
64] Secundum argumentum adversariorum est, quod sacerdotes debeant esse mundi, iuxta illud Es. 52, 11: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Et citant in hanc sententiam mule. Hanc rationem, quam ostendant velut maxime εὐπρόσωπον, supra diluimus. Diximus enim virginitatem sine fide non esse munditiem coram Deo, et coniugium propter fidem mundum esse, iuxta illud Tit. 1, 15: Omnia munda mundis. Diximus et hoc extras munditias et ceremonias legis non esse huc transferendas, quia evangelium requirit munditiem cordis, non requirit ceremonias legis. Et fieri potest, ut cor mariti, velut Abrahae aut Iacobi, qui fuerunt πολύγαμοι, mundius sit et minus ardeat cupiditatibus quam multarum virginum, etiam vere continentium. Quod vero Esaias ait: Mundamini, qui fertis vasa Domini, intelligi debet de munditie cordis, de 65] tota poenitentia. Ceterum sancti in externo usu scient, quatenus conducat moderari usum coniugalem et, ut Paulus ait 1 Thess. 4, 4, 66] possidere vasa in sanctificatione. Postremo, quum coniugium sit mundum, recte dicitur his, qui in coelibatu non continent, ut ducant uxores, ut sint mundi. Ita eadem lex: Mundamini, qui fertis vasa Domini, praecipit, ut immundi coelibes fiant mundi coniuges.
Tertium argumentum horribile est, quod sit 67] haeresis Ioviniani coniugium sacerdotum. Bona verba! Novum hoc crimen est, coniugium esse haeresin. Ioviniani tempore nondum norat mundus legem de perpetuo coelibatu. Impudens igitur mendacium est, coniugium sacerdotum Ioviniani haeresin esse, aut ab ecclesia tunc id coniugium damnatum 68] esse. In huiusmodi locis est videre, quid consilii habuerint adversarii in scribenda Confutatione. Iudicaverunt ita facillime moveri imperitos, si crebro audiant convicium haeresis, si fingant nostram causam multis ante iudiciis ecclesiae confossam et damnatam esse. Itaque saepe falso allegant ecclesiae iudicium. Id quia non ignorant, exhibere nobis exemplum apologiae noluerunt, ne haec vanitas, ne hac calumniae coargui possent. Quod vero ad Ioviniani causam attinet, de collatione virginitatis 69] et coniugii supra diximus, quid sentiamus. Non enim aequamus coniugium et virginitatem, etsi neque virginitas neque coniugium meretur iustificationem.
70] Talibus argumentis tam vanis defendunt legem impiam et perniciosam bonis moribus. Talibus rationibus muniunt Principum animos adversus iudicium Dei, in quo Deus reposcet rationem, cur dissipaverint coniugia, cur cruciaverint, cur interfecerint sacerdotes. Nolite enim dubitare, quin, ut sanguis Abel mortui clamabat, Gen. 4, 10, ita clamet etiam sanguis multorum bonorum virorum, in quos iniuste saevitum est. Et ulciscetur hanc saevitiam Deus; ibi comperietis, quam sint inanes hac rationes adversariorum, et intelligetis in iudicio Dei nullas calumnias adversus Verbum Dei consistere, ut ait Esaias 49, 6: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni.
71] Nostri Principes, quidquid acciderit, consolari se conscientia rectorum consiliorum poterunt, quia, etiamsi quid sacerdotes in contrahendis coniugiis mali fecissent, tamen illa dissipatio coniugiorum, illae proscriptiones, illa saevitia manifeste adversatur voluntati et Verbo Dei. Nec delectat nostros Principes novitas aut dissidium, sed magis fuit habenda ratio Verbi Dei, praesertim in causa non dubia, quam aliarum rerum omnium.

Art. XXIV. (XII.) De Missa.
Initio hoc iterum praefandum est nos 1] non abolere missam, sed religiose retinere ac defendere. Fiunt enim apud nos missae singulis dominicis et aliis festis, in quibus porrigitur sacramentum his, qui uti volunt, postquam sunt explorati atque absoluti. Et servantur usitatae ceremoniae publicae, ordo lectionum, orationum, vestitus et alia similia.
2] Adversarii longum declamationem habent de usu Latinae linguae in missa, in qua suaviter ineptiunt, quomodo prosit auditori indocto in fide ecclesiae missam non intellectam audire. Videlicet fingunt ipsum opus audiendi cultum esse et prodesse sine intellectu. Haec 3] nolumus odiose exagitare, sed iudicio lectorum relinquimus. Nosque ideo commemoramus, ut obiter admoneamus, et apud nos retineri Latinas lectiones atque orationes.
Quum autem ceremoniae debeant observari, turn ut discant homines Scripturam, rum ut Verbo admoniti concipiant fidem, timorem, atque ita orent etiam, nam hi sunt fines ceremoniarum: Latinam linguam retinemus propter hos, qui Latine discunt atque intelligunt, et admiscemus Germanicas cantiones, ut habeat et populus, quod discat, et quo excitet 4] fidem et timorem. Hic mos semper in ecclesiis fuit. Nam etsi aliae frequentius, aliae rarius admiscuerunt Germanicas cantiones, tamen fere ubique aliquid canebat populus sua 5] lingua. Illud vero nusquam scriptum aut picture est hominibus prodesse opus audiendi lectiones non intellectas, prodesse ceremonias, non quia doceant vel admoneant, sed ex opere operato, quia sic fiant, quia spectentur. Male valeant istae pharisaicae opiniones!
6] Quod vero tantum fit apud nos publica missa seu communis, nihil fit contra catholicam ecclesiam. Nam in Graecis parochiis ne hodie quidem fiunt privatae missae, sed fit una publica missa, idque tantum dominicis diebus et festis. In monasteriis fit quotidie missa, sed tantum publica. Haec sunt vestigia morum veterum. Nusquam enim veteres scriptores ante Gregorium mentionem 7] faciunt privatarum missarum. Qualia fuerint initia, nunc omittimus; hoc constat, quod, postquam monachi mendicantes regnare coeperunt, ex falsissimis persuasionibus et propter quaestum ita auctae sunt, ut omnes boni viri diu iam eius rei modum desideraverint. Quamquam S. Franciscus recte voluit ei rei prospicere, qui constituit, ut singula collegia quotidie unica communi missa contenta essent. Hoc postea mutatum est sive per superstitionem, sive quaestus causa. Ita, 8] ubi commodum est, instituta maiorum mutant ipsi, postea nobis allegant auctoritatem maiorum. Epiphanius scribit in Asia synaxin ter celebratam esse singulis septimanis, nec quotidianas fuisse missas. Et quidem ait hunc morem ab apostolis traditum esse. Sic enim inquit: Συνὰξεις δὲ ἐπιτελούμεναι ταχθει̃σαί εἰσιν ἀπὸ τω̃ν ἀποστόλων, τετράδι καὶ προσαββάτῳ καὶ κυριακῃ̃. [Franciscus, Ep. 12 ad sacerdotes totius ordinis: “Moneo praeterea et exhortor in Domino, ut in locis, in quibus morantur fratres, una tantum celebratur Missa in die, secundum formam s. Rom. ecclesiae. Si vero in loco plures fuerint sacerdotes, sic fit per amorem charitatis, alter contentus celebratione sacerdotis alterius.”]
9] Etsi autem adversarii in hoc loco multa congerunt, ut probent missam esse sacrificium, tamen ille ingens tumultus verborum prolata hac unica responsione consilescet, quod haec, quamvis longa, coacervatio auctoritatum, rationum, testimoniorum non ostendat, quod missa ex opere operato conferat gratiam, aut applicata pro aliis mereatur eis remissionem venialium et mortalium peccatorum, culpae et poenae. Haec una responsio evertit omnia, quae adversarii obiiciunt non solum in hac Confutatione, sed in omnibus scriptis, quae de missa ediderunt.
10] Et hic causae status est, de quo ita nobis admonendi sunt lectores, ut Aeschines admonebat iudices, ut, perinde ac pugiles de statu inter se certant, ita cum adversario dimicarent ipsi de statu controversiae, nec sinerent eum extra causam egredi. Ad eundem modum hic adversarii nostri cogendi sunt, ut de re proposita dicant. Et cognito controversiae statu facillima erit diiudicatio de argumentis in utraque parte.
11] Nos enim in Confessione nostra ostendimus, nos sentire, quod coena Domini non conferat gratiam ex opere operato, nec applicata pro aliis vivis aut mortuis mereatur eis ex opere operato remissionem peccatorum, culpae aut poenae. 12] Et huius status clara et firma probatio est haec, quia impossibile est consequi remissionem peccatorum propter opus nostrum ex opere operato, sed fide oportet vinci terrores peccati et mortis, quum erigimus corda cognitione Christi, et sentimus nobis ignosci propter Christum ac donari merita et iustitiam Christi, Rom. 5, 1: Iustificari ex ridge pacem habemus. Haec tam certa, tam firma sunt, ut adversus omnes portas inferorum consistere queant.
13] Si, quantum opus est, dicendum fuit, iam causa dicta est. Nemo enim sanus illam pharisaicam et ethnicam persuasionem de opere operato probare potest. Et tamen haec persuasio haeret in populo, haec auxit in infinitum missarum numerum. Conducuntur enim missae ad iram Dei placandam, et hoc opere remissionem culpae et poenae consequi volunt, volunt impetrare, quidquid in omni vita opus est; volunt etiam mortuos liberare. Hanc pharisaicam opinionem docuerunt in ecclesia monachi et sophistae.
14] Quamquam autem causa iam dicta est, tamen quia adversarii multas scripturas inepte detorquent ad defensionem suorum errorum, pauca ad hunc locum addemus. Multa de sacrificio in Confutatione dixerunt, quum nos in Confessione nostra consulto id nomen propter ambiguitatem vitaverimus. Rem exposuimus, quid sacrificium isti nunc intelligant, quorum improbamus abusus. Nunc ut male detortas scripturas explicemus, necesse est initio, quid sit sacrificium, exponere. Toto 15] iam decennio infinita paene volumina ediderunt adversarii de sacrificio, neque quisquam eorum definitionem sacrificii hactenus posuit. Tantum arripiunt nomen sacrificii vel ex Scripturis, vel ex patribus. Postea affingunt sua somnia, quasi vero sacrificium significet, quidquid ipsis libet.

Quid Sit Sacrificium, et Quae Sint Sacrificii Species.
16] Socrates in Phaedro Platonis ait se maxime cupidum esse divisionum, quod sine his nihil neque explicari dicendo, neque intelligi possit, ac si quem deprehenderit peritum dividendi, hunc inquit se assectari, eiusque tamquam Dei vestigia sequi. Et iubet dividentem in ipsis articulis membra secare, ne quod membrum mali coqui more quassatum frangat. Sed haec praecepta adversarii magnifice contemnunt, ac vere sunt iuxta Platonem κακοὶ μάγειροι, sacrificii membra corrumpentes, quemadmodum intelligi poterit, quum species sacrificii recensuerimus. 17] Theologi recte solerit distinguere sacramentum et sacrificium. Sit igitur genus horum vel 18] ceremonia vel opus sacrum. Sacramentum est ceremonia vel opus, in quo Deus nobis exhibet hoc, quod offert annexa ceremoniae promissio, ut baptimus est opus, non quod nos Deo offerimus, sed in quo Deus nos baptizat, videlicet minister vice Dei, et hic offert et exhibet Deus remissionem peccatorum etc., iuxta promissionem Marc. 16, 16: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Econtra sacrificium est ceremonia vel opus, quod nos Deo reddimus, ut eum honore afficiamus.
19] Sunt autem sacrificii species proximae duae, nec sunt plures. Quoddam est sacrificium propitiatorium, id est, opus satisfactorium pro culpa et poena, hoc est, reconcilians Deum seu placans iram Dei, seu quod meretur aliis remissionem peccatorum. Altera species est sacrificium εὐχαριστικόν, quod non meretur remissionem peccatorum aut reconciliationem, sed fit a reconciliatis, ut pro accepta remissione peccatorum et pro aliis beneficiis acceptis gratias agamus, seu gratiam referamus.
20] Has duas species sacrificii magnopere oportet et in hac controversia et in aliis multis disputationibus in conspectu et ob oculos positas habere, et singulari diligentia cavendum est, ne confundantur. Quod si modus huius libri pateretur, rationes huius divisionis adderemus. Habet enim satis multa testimonia in Epistola ad Ebraeos et alibi. Et 21] omnia sacrificia Levitica ad haec membra referri tamquam ad sua domicilia possunt. Dicebantur enim in lege quaedam propitiatoria sacrificia propter significationem seu similitudinem, non quod mererentur remissionem peccatorum coram Deo, sed quia merebantur remissionem peccatorum secundum iustitiam legis, ne illi, pro quibus fiebant, excluderentur ab ista politia. Dicebantur itaque propitiatoria pro peccato, pro delicta holocaustum. Illa vero erant εὐχαριστικά, oblatio, libatio, retributiones, primitiae, decimae.
22] Sed revera unicum tantum in mundo fuit sacrificium propitiatorium, videlicet mors Christi, ut docet Epistola ad Ebraeos, quae ait 10, 4: Impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Et paulo post, v. 10, de voluntate Christi: In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis 23] Iesu Christi semel. Et Esaias interpretatur legem, ut sciamus mortem Christi vere esse satisfactionem pro peccatis nostris seu expiationem, non ceremonias legis, quare ait 53, 10: Postquam posuerit animam suam hostiam pro delictis, videbit semen longaevum etc. Nam vocabulum אשם, quo hic usus est, significat hostiam pro delicta, quae in lege significavit, quod ventura esset hostia quaedam satisfactura pro peccatis nostris et reconciliatura Deum, ut scirent homines, quod non propter nostras iustitias, sed propter aliena merita, videlicet Christi, velit Deus nobis reconciliari. Paulus idem nomen אשם interpretatur peccatum, Rom. 8, 3: De peccato damnavit peccatum, id est, peccatum punivit de peccato, id est, per hostiam pro peccato. Significantia verbi facilius intelligi potest ex moribus gentium, quos videmus ex patrum sermonibus male intellectis acceptos esse. Latini vocabant piaculum hostiam, quae in magnis calamitatibus, ubi insigniter videbatur Deus irasci, offerebatur ad placandam iram Dei, et litaverunt aliquando humanis hostiis, fortassis quia audierant, quandam humanam hostiam placaturam esse Deum toti generi humano. Graeci alibi καθάρματα, alibi περιψήματα appellaverunt. Intelligunt igitur Esaias et Paulus, Christum factum esse hostiam, 24] hoc est, piaculum, ut ipsius meritis, non nostris, reconciliaretur Deus. Maneat ergo hoc in causa, quod sola mors Christi est vere propitiatorium sacrificium. Nam Levitica illa sacrificia propitiatoria tantum sic appellabantur ad significandum futurum piaculum. Propterea similitudine quadam erant satisfactiones redimentes iustitiam legis, ne ex politia excluderentur isti, qui peccaverant. Debebant autem cessare post revelatum evangelium; et quia cessare in evangelii revelatione debebant, non erant vere propitiationes, quum evangelium ideo promissum sit, ut exhibeat propitiationem.
25] Nunc reliqua sunt sacrificia εὐχαριστικά, quae vocantur sacrificia laudis (cf. Lev. 3, 1 sq.; 7, 11 sq.; Ps. 56, 13 et infr.), praedicatio evangelii, fides, invocatio, gratiarum actio, confessio, afflictiones sanctorum, imo omnia bona opera sanctorum. Haec sacrificia non sunt satisfactiones pro facientibus, vel applicabiles pro aliis, quae mereantur eis ex opere operato remissionem peccatorum seu reconciliationem. Fiunt enim a reconciliatis. 26] Et talia sunt sacrificia novi testamenti, sicut docet Petrus 1 Pet. 2, 5: Sacerdotium sanctum, ut offeratis hostias spirituales. Opponuntur autem hostiae spirituales non tantum pecudibus, sed etiam humanis operibus, ex opere operato oblatis, quia spirituale significat motus Spiritus Sancti in nobis. Idem docet Paulus Rom. 12, 1: Exhibete corpora vestra hostiam viventem, sanctam, cultum rationalem.Significat autem cultus rationalis cultum, in quo Deus intelligitur, mente apprehenditur, ut fit in motibus timoris et fiduciae erga Deum. Opponitur igitur non solum cultui Levitico, in quo pecudes mactabantur, sed etiam cultui, in quo. fingitur opus ex opere operato offerri. Idem docet epistola ad Ebraeos, cap. 13, 15: Per ipsum offeramus hostiam laudis semper Deo, et addit interpretationem, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. Iubet offerre laudes, hoc est, invocationem, gratiarum actionem, confessionem et similia. Haec valent non ex opere operato, sed propter fidem. Id monet particula: per ipsum offeramus, hoc est, fide in Christum.
27] In summa, cultus novi testamenti est spiritualis, hoc est, est iustitia fidei in corde et fructus fidei. Ideoque abrogat Leviticos cultus. Et Christus ait Ioh. 4, 23. 24: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Deus est spiritus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Haec sententia clare damnat opiniones de sacrificiis, quae fingunt ex opere operato valere, et docet, quod oporteat spiritu, id est, moribus cordis et fide, adorare. Ideo 28] et prophetae damnant in veteri testamento opinionem populi de opere operato et docent iustitiam et sacrificia spiritus. Ieremiae 7, 22. 23: Non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de holocaustis et victimis, sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audire vocem meam, et ero vobis Deus etc. Quomodo existimemus Iudaeos hanc concionem excepisse, quae videtur palam pugnare cum Mose? Constabat enim Deum praecepisse patribus de holocaustis ac victimis, sed Ieremias opinionem de sacrificiis damnat, hanc non tradiderat Deus, videlicet, quod illi cultus ex opere operato placarent eum. Addit autem de fide, quod hoc praeceperit Deus: Audite me, hoc est, credite mihi, quod ego sim Deus vester, quod velim sic innotescere, quum misereor et adiuvo, nec habeam opus vestris victimis; confidite, quod ego velim esse Deus iustificator, salvator, non propter opera, sed propter verbum et promissionem meam; a me vere et ex corde petite et exspectare auxilium.
29] Damnat opinionem de opere operato et Psalmus 50, 13. 15, qui repudiatis victimis requirit invocationem: Numquid manducabo carnes taurorum? etc. Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et honorificabis me. Testatur hanc esse veram λατρείαν, hunc esse verum honorem, si ex corde invocemus ipsum.
Item Ps. 40, 7: Sacrificium et oblationem noluisti, antes autem aperuisti mihi, id est, verbum mihi proposuisti, quod audirem, et requiris, ut credam Verbo tuo et promissionibus tuis, quod vere velis misereri, opitulari etc. Item Ps. 51, 18. 19: Holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Item Ps. 4, 6: Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino. Iubet sperare, et dicit id esse iustum sacrificium, significans cetera sacrificia non esse vera et iusta sacrificia. Et Ps. 116, 17: Sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. Vocat invocationem hostiam laudis.
30] Sed plena est Scriptura talibus testimoniis, quae docent, quod sacrificia ex opere operato non reconcilient Deum. Ideoque in novo testamento abrogatis cultibus Leviticis docet fore, ut nova et munda sacrificia fiant, videlicet fides, invocatio, gratiarum actio, confessio et praedicatio evangelii, afflictiones propter evangelium et similia.
31] Et de his sacrificiis loquitur Malachias, 1, 11: Ab ortu solis usque ad occasum magnam est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur homini meo et oblatio munda. Hunc locum detorquent adversarii ad missam et allegant auctoritatem patrum. Facilis est autem responsio, quod, ut maxime loqueretur de missa, non sequatur missam ex opere operato iustificare, aut applicatam aliis mereri remissionem peccatorum etc. Nihil horum dicit propheta, quae monachi et sophistae impudenter affingunt. 32] Ceterum ipsa prophetae verba offerunt sententiam. Primum enim hoc proponunt, magnum fore nomen Domini. Id fit per praedicationem evangelii. Per hanc enim innotescit nomen Christi, et misericordia Patris in Christo promissa cognoscitur. Praedicatio evangelii parit fidem in his, qui recipiunt evangelium. Hi invocant Deum, hi agunt Deo gratias, hi tolerant afflictiones in confessione, hi bene operantur propter gloriam Christi. Ita fit magnum nomen Domini in gentibus. Incensum igitur et oblatio munda significant non ceremoniam ex opere operato, sed omnia illa sacrificia, per quae fit magnum nomen Domini, scilicet fidem, invocationem, praedicationem 33] evangelii, confessionem etc. Et facile patimur, si quis hic velit complecti ceremoniam, modo neque intelligat solam ceremoniam, neque doceat ceremoniam ex opere operato prodesse. Sicut enim inter sacrificia laudis, hoc est, inter laudes Dei, complectimur praedicationem Verbi: ita laus esse potest seu gratiarum acrid ipsa sumptio coenae Domini, sed non ex opere operato iustificans aut applicanda aliis, ut mereatur eis remissionem peccatorum. Sed paulo post exponemus, quomodo et ceremonia sacrificium sit. Verum quia Malachias de omnibus cultibus novi testamenti, non solum de coena Domini loquitur, item, quia non patrocinatur pharisaicae opinioni de opere operato, ideo nihil contra nos facit, sed magis adiuvat nos. Requirit enim cultus cordis, per quos vere fit magnum nomen Domini.
34] Citatur ex Malachia et alius locus, 3, 3: Et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Hic locus aperte requirit sacrificia iustorum, quare non patrocinatur opinioni de opere operato. Sunt autem sacrificia filiorum Levi, hoc est, docentium in novo testamento, praedicatio evangelii et boni fructus praedicationis, sicut Paulus ait Rom. 15, 16: Sacrifico evangelium Dei, ut oblatio gentium fiat accepta, sanctificata Spiritu Sancto, id est, ut gentes fiant hostiae acceptae Deo per fidem etc. Nam illa mactatio in lege significabat et mortem Christi et praedicationem evangelii, qua hanc vetustatem carnis mortificari oportet, et inchoari novam et aeternam vitam in nobis.
Sed adversarii ubique sacrificii nomen ad solam ceremoniam detorquent. Praedicationem evangelii, fidem, invocationem et similia omittunt, quum ceremonia propter haec instituta sit, et novum testamentum debeat habere sacrificia cordis, non ceremonialia pro peccatis facienda more Levitici sacerdotii.
35] Allegant et iuge sacrificium (cf. Ex. 29, 39 sq.; Dan. 8, 11 sq.; 12, 11), quod, sicut in lege fuit iuge sacrificium, ita missa debeat esse iuge sacrificium novi testamenti. Bene cum adversariis agitur, si patimur nos vinci allegoriis. Constat autem, quod allegoriae non pariunt firmas probationes. Quamquam nos quidem facile patimur missam intelligi iuge sacrificium, modo ut tota missa intelligatur, hoc est, ceremonia cum praedicatione evangelii, fide, invocatione et gratiarum actione. Nam haec simul coniuncta sunt iuge sacrificium novi testamenti, quia ceremonia propter haec instituta est, nec ab his divellenda est. Ideo Paulus ait 1 Cor. 11, 26: Quoties comedetis panem hunc et poculum Domini bibetis, annuntiate mortem Domini. Illud vero nullo modo sequitur ex hoc typo Levitico, quod ceremonia sit opus ex opere operato iustificans aut applicandum pro aliis, ut mereatur eis remissionem peccatorum etc.
36] Et typus apte pingit non ceremoniam solam, sed etiam praedicationem evangelii. In Num. cap. 28, 4 sq. tres ponuntur partes istius quotidiani sacrificii: crematio agni, libatio et oblatio similae. Lex habebat picturas seu umbras rerum futurarum. Ideo in hoc spectaculo Christus et totus cultus novi testamenti pingitur. Crematio agni significat mortem Christi. Libatio significat, ubique in toto mundo credentes illius agni sanguine aspergi per evangelii praedicationem, hoc est, sanctificari, sicut Petrus loquitur, 1 ep. 1, 2: In sanctificationem Spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi. Oblatio similae significat fidem, invocationem et gratiarum actionem in cordibus. 37] Ut igitur in veteri testamento umbra cernitur, ita in novo res significata quaerenda est, non alius typus tamquam ad sacrificium sufficiens.
38] Quare etiamsi ceremonia est memoriale mortis Christi, tamen sola non est iuge sacrificium, sed ipsa memoria est iuge sacrificium, hoc est, praedicatio et fides, quae vere credit, Deum morte Christi reconciliatum esse. Requiritur libatio, hoc est, effectus praedicationis, ut per evangelium aspersi sanguine Christi sanctificemur, mortificati ac vivificati. Requiruntur et oblationes, hoc est, gratiarum actiones, confessiones et afflictiones.
Sic abiecta pharisaica opinione de 39] opere operato intelligamus, significari cultum spiritualem et iuge sacrificium cordis, quia in novo testamento corpus bonorum, hoc est, Spiritus Sanctus, mortificatio et vivificatio requiri debent. 40] Ex his satis apparet typum de iugi sacrificio nihil contra nos facere, sed magis pro nobis, quia nos omnes partes significatas iugi sacrificio requirimus. Adversarii falso somniant solam ceremoniam significari, non etiam praedicationem evangelii, mortificationem et vivificationem cordis etc.
41] Nunc igitur boni viri facile iudicare poterunt falsissimam hanc criminationem esse, quod iuge sacrificium aboleamus. Res ostendit, qui sint Antiochi illi, qui regnum tenent in ecclesia, qui praetextu religionis trahunt ad se regnum mundi, et abiecta cura religionis et docendi evangelii dominantur, belligerantur velut reges mundi, qui novos cultus 42] instituerunt in ecclesia. Nam adversarii in missa solam retinent ceremoniam, eamque conferunt publice ad sacrilegum quaestum. Postea fingunt hoc opus applicatum pro aliis 43] mereri eis gratiam et omnia bona. In concionibus non docent evangelium, non consolantur conscientias, non ostendunt gratis remitti peccata propter Christum, sed proponunt cultus sanctorum, satisfactiones humanas, traditiones humanas, per has affirmant homines coram Deo iustificari. Et harum quaedam quum sint manifeste impiae, tamen vi defenduntur. Si qui concionatores volunt perhiberi doctiores, tradunt quaestiones philosophicas, quas neque populus, neque ipsi, qui proponunt, intelligunt. Postremo, qui sunt tolerabiliores, legem docent; de iustitia fidei nihil dicunt.
44] Adversarii in Confutatione miras tragoedias agunt de desolatione templorum, quod videlicet stent inornatae arae sine candelis, sine statuis. Has nugas iudicant esse ornatum ecclesiarum. Longe aliam desolationem 45] significat Daniel 11, 31; 12, 11, videlicet ignorationem evangelii. Nam populus obrutus multitudine et varietate traditionum atque opinionum nullo modo potuit complecti 46] summam doctrinae Christianae. Quis enim unquam de populo intellexit doctrinam de poenitentia, quam adversarii tradiderunt? Et hic praecipuus locus est doctrinae Christianae.
Vexabantur conscientiae enumeratione delictorum et satisfactionibus. De fide, qua gratis consequimur remissionem peccatorum, nulla prorsus fiebat ab adversariis mentio. De exercitiis fidei luctantis cum desperatione, de gratuita remissione peccatorum propter Christum omnes libri, omnes conciones adversariorum mutae erant. 47] Ad haec accessit horribilis profanatio missarum et alii multi impii cultus in templis. Haec est desolatio, quam Daniel describit.
48] Econtra Dei beneficio apud nos serviunt ministerio Verbi sacerdotes, docent evangelium de beneficiis Christi, ostendunt remissionem peccatorum gratis contingere propter Christum. Haec doctrina affert firmam consolationem conscientiis. Additur et doctrina bonorum operum, quae Deus praecipit. Dicitur de dignitate atque usu sacramentorum.
49] Quodsi iuge sacrificium esset usus sacramenti, tamen nos magis retineremus quam adversarii, quia apud illos sacerdotes mercede conducti utuntur sacramento. Apud nos crebrior et religiosior usus est. Nam populus utitur, sed prius institutus atque exploratus. Docentur enim homines de vero usu sacramenti, quod ad hoc institutum sit, ut sit sigillum et testimonium gratuitae remissionis peccatorum, ideoque debeat pavidas conscientias admonere, ut vere statuant et credant, sibi gratis remitti peccata. Quum igitur et praedicationem evangelii et legitimum usum sacramentorum retineamus, manet apud nos iuge sacrificium.
50] Et, si de externa specie dicendum est, frequentia in templis apud nos maior est quam apud adversarios. Tenentur enim auditoria utilibus et perspicuis concionibus. Verum adversariorum doctrinam nunquam neque populus neque doctores intellexerunt. Et 51] verus ornatus est ecclesiarum doctrina pia, utilis et perspicua, usus pius sacramentorum, oratio ardens et similia. Candelae, vasa aurea et similes ornatus decent, sed non sunt proprius ornatus ecclesiae. Quodsi adversarii in talibus rebus collocant cultus, non in praedicatione evangelii, in fide, in certaminibus fidei, sunt in istis numerandi, quos Daniel describit colere Deum suum auro et argento.
52] Allegant et ex epistola ad Ebraeos, 5, 1: Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Hinc ratiocinantur, quum in novo testamento sint pontifices et sacerdotes, sequitur, quod sit et sacrificium aliquod pro peccatis. Hic locus vel maxime movet indoctos, praesertim quum illa pompa sacerdotii et sacrificiorum veteris testamenti offunditur oculis. Haec similitudo decipit imperitos, ut iudicent oportere ad eundem modum apud nos exsistere aliquod ceremoniale sacrificium, applicandum pro peccatis aliorum, sicut in veteri testamento. Neque aliud est ille cultus missarum et reliqua politia papae, quam κακοζηλία Leviticae politiae male intellectae.
53] Et quum sententia nostra habeat praecipua testimonia in epistola ad Ebraeos, tamen adversarii locos ex illa epistola truncatos contra nos detorquent, ut in hoc ipso loco, ubi dicitur, pontificem constitui, ut offerat sacrificia pro peccatis. Scriptura ipsa statim attexit Christum pontificem, Ebr. 5, 5. 6. 10. Verba praecedentia de Levitico sacerdotio loquuntur et significant Leviticum pontificatum fuisse imaginem pontificatus Christi. Nam sacrificia Levitica pro peccatis non merebantur remissionem peccatorum coram Deo; tantum erant imago sacrificii Christi, quod unum futurum erat propitiatorium sacrificium, ut supra diximus. 54] Itaque epistola magna ex parte consumitur in hoc loco, quod vetus pontificatus et vetera sacrificia non fuerint ad hoc instituta, ut mererentur remissionem peccatorum coram Deo seu reconciliationem, sed tantum ad significandum futurum sacrificium unius Christi. Oportuit 55] enim sanctos in veteri testamento iustificari fide ex promissione remissionis peccatorum donandae propter Christum, sicut et sancti in novo testamento iustificantur. Omnes sanctos ab initio mundi sentire oportuit, hostiam et satisfactionem fore pro peccato Christum, qui promissus erat, sicut Esaias docet cap. 53, 10: Quum posuerit animam suam hostiam pro peccato etc.
56] Quum igitur in veteri testamento sacrificia non mererentur reconciliationem nisi similitudine quadam (merebantur enim reconciliationem politicam), sed significarent venturum sacrificium, sequitur unicum esse sacrificium Christi, applicatum pro aliorum peccatis. Nullum igitur reliquum est in novo testamento sacrificium applicandum pro peccatis aliorum praeter unum Christi sacrificium in cruce.
57] Tota via errant, qui fingunt sacrificia Levitica coram Deo meruisse remissionem peccatorum, et hoc exemplo sacrificia applicanda pro aliis in novo testamento requirunt praeter mortem Christi. Haec imaginatio simpliciter obruit meritum passionis Christi et iustitiam fidei et corrumpit veteris et novi testamenti doctrinam et pro Christo alios mediatores et propitiatores nobis efficit pontifices et sacrificulos, qui quotidie vendunt operam suam in templis.
58] Quare si quis ita argumentatur, oportere in novo testamento pontificem esse, qui pro peccatis offerat, tantum de Christo concedendum est. Et hanc solutionem confirmat tota epistola ad Ebraeos. Et id prorsus esset alios mediatores constituere praeter Christum, si aliam satisfactionem applicandam pro peccatis aliorum et reconciliantem Deum praeter mortem Christi requireremus. 59] Deinde quia sacerdotium novi testamenti est ministerium Spiritus, ut docet Paulus 2 Cor. 3, 6, ideo unicum habet sacrificium Christi satisfactorium et applicatum pro peccatis aliorum. Ceterum nulla habet sacrificia similia Leviticis, quae ex opere operato applicari pro aliis possint, sed exhibet aliis evangelium et sacramenta, ut per haec concipiant fidem et Spiritum Sanctum. et mortificentur et vivificentur, quia ministerium Spiritus pugnat cum applicatione operis operari. Est enim ministerium Spiritus, per quod Spiritus Sanctus efficax est in cordibus, quare habet tale ministerium, quod ita prodest aliis, quum in eis efficax est, quum regenerat et vivificat eos. Id non fit applicatione alieni operis pro aliis ex opere operato.
60] Ostendimus rationem, quare missa non iustificet ex opere operato, nec applicata pro aliis mereatur eis remissionem, quia utrumque pugnat cum iustitia fidei. Impossibile, est enim remissionem peccatorum contingere, vinci terrores peccati et mortis ullo opere aut ulla re nisi fide in Christum, iuxta illud Rom. 5, 1: Iustificari ex fide pacem habemus.
61] Ad haec ostendimus Scripturas, quae contra nos citantur, minime patrocinari impiae opinioni adversariorum de opere operato. Idque iudicare omnes boni viri apud omnes 62] gentes possunt. Quare repudiandus est error Thomae, qui scripsit: Corpus Domini, semel oblatum in cruce pro debito originali, iugiter offerri pro quotidianis delictis in altari, ut habeat in hoc ecclesia munus ad 63] placandum sibi Deum. Repudiandi sunt et reliqui communes errores, quod missa conferat gratiam ex opere operato facienti. Item, quod applicata pro aliis, etiam iniustis non ponentibus obicem, mereatur eis remissionem peccatorum, culpae et poenae. Haec omnia falsa et impia sunt, nuper ab indoctis monachis conficta, et obruunt gloriam passionis Christi et iustitiam fidei.
64] Et ex his erroribus infiniti alii nati sunt, quantum missae valeant applicatae simul pro multis, quantum valeant singulae pro singulis. Sophistae habent descriptos gradus meritorum, sicut argentarii gradus ponderum in auro aut argento. Deinde vendunt missam tamquam pretium ad impetrandum, quod quisque expetit, mercatoribus, ut felix sit negotiatio, venatoribus, ut felix sit venatio. Et alia infinita. Postremo transferunt eam et ad mortuos, liberant animas applicatione sacramenti a poenis purgatorii, quum sine fide nec vivis missa prosit. Neque 65] ex Scripturis adversarii afferre vel unam syllabam possunt ad defensionem istarum fabularum, quas in ecclesia magna auctoritate docent, neque ecclesiae veteris, neque patrum testimonia habent.

Quid Patres de Sacrificio Senserint.
66] Et quoniam loca Scripturae, quae contra nos citantur, explicavimus, de patribus etiam respondendum est. Non ignoramus missam a patribus appellari sacrificium, sed hi non hoc volunt missam ex opere operato conferre gratiam, et applicatam pro aliis mereri eis remissionem peccatorum, culpae et poenae. Ubi leguntur haec portenta verborum apud patres? Sed aperte testantur se de gratiarum actione loqui. Ideoque vocant εὐχαριστίαν. 67] Diximus autem supra sacrificium εὐχαριστικόν non mereri reconciliationem, sed fieri a reconciliatis, sicut afflictiones non merentur reconciliationem, sed tunc sunt sacrificia εὐχαριστικά, quando reconciliari sustinent eas.
Et hoc responsum in genere ad patrum dicta satis tuetur nos contra adversarios. Certum est enim illa figmenta de merito operis operari nusquam exstare apud patres. Sed ut tota causa magis perspici possit, dicemus et nos de usu sacramenti ea, quae certum est consentanea esse patribus et Scripturae.

De Usu Sacramenti et de Sacrificio.
68] Quidam belli homines fingunt coenam Domini institutam esse propter duas causas. Primum, ut sit nota et testimonium professionis, sicut certa forma cuculli est signum certae professionis. Deinde cogitant praecipue talem notam Christo placuisse, videlicet convivium, ut significaret mutuam inter Christianos coniunctionem atque amicitiam, quia symposia sunt signa foederum et amicitiae. Sed haec opinio est civilis, nec ostendit praecipuum usum rerum a Deo traditarum, tantum de caritate exercenda loquitur, quam homines profani et civiles utcumque intelligunt; de fide non loquitur, quae, quid sit, pauci intelligunt.
69] Sacramenta sunt signa voluntatis Dei erga nos, non tantum signa sunt hominum inter sese, et recte definiunt sacramenta in novo testamento esse signa gratiae. Et quia in sacramento duo sunt, signum et verbum: verbum in novo testamento est promissio gratiae addita. Promissio novi testamenti est promissio remissionis peccatorum, sicut textus hic dicit, Luc. 22, 19: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur; hic est calix novi testamenti cum sanguine meo, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 70] Verbum igitur offert remissionem peccatorum. Et ceremonia est quasi pictura verbi seu sigillum, ut Paulus Rom. 4, 11 vocat, ostendens promissionem. Ergo sicut promissio inutilis est, nisi fide accipiatur, ita inutilis est ceremonia, nisi fides accedat, quae vere statuat hic offerri remissionem peccatorum. Et haec fides erigit contritas mentes. Et sicut verbum ad hanc fidem excitandam traditum est, ita sacramentum institutum est, ut illa species incurrens in oculos moveat corda ad credendum. Per haec enim, videlicet per verbum et sacramentum, operatur Spiritus Sanctus.
71] Et talis usus sacramenti, quum fides vivificat perterrefacta corda, cultus est novi testamenti, quia novum testamentum habet motus spirituales, mortificationem et vivificationem. Et ad hunc usum instituit Christus, quum iubet facere in sui commemorationem. 72] Nam meminisse Christi non est otiosa spectaculi celebratio aut exempli causa instituta, sicut in tragoediis celebratur memoria Herculis aut Ulyssis; sed est meminisse beneficia Christi, eaque fide accipere, ut per ea vivificemur. Ideo Psalmus ait, 111, 4. 5: Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus; escam dedit timentibus se. Significat enim voluntatem et misericordiam Dei agnoscendam esse in illa 73] ceremonia. Illa autem fides, quae agnoscit misericordiam, vivificat. Et hic principalis usus est sacramenti, in quo apparet, qui sint idonei ad sacramentum, videlicet perterrefactae conscientiae, et quomodo uti debeant.
74] Accedit et sacrificium. Sunt enim unius rei plures fines. Postquam conscientia fide erecta sensit, ex qualibus terroribus liberetur, turn vero serio agit gratias pro beneficio et passione Christi, et utitur ipsa ceremonia ad laudem Dei, ut hac obedientia gratitudinem ostendat, et testatur se magnifacere dona Dei. Ita fit ceremonia sacrificium laudis.
75] Ac patres quidem de duplici effectu loquuntur, de consolatione conscientiarum et de gratiarum actione seu laude. Horum effectuum prior ad sacramenti rationem pertinet; posterior pertinet ad sacrificium. De consolatione ait Ambrosius: Accedite ad eum et absolvimini, quia est remissio peccatorum. Qui sit ista, quaeritis? Audire ipsum dicentem, Ioh. 6, 35: Ego sum panis vitae; qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Hic testatur in sacramento offerri remissionem peccatorum, testatur et fide accipi debere. Infinita testimonia leguntur in hanc sententiam apud patres, quae omnia detorquent adversarii ad opus operatum et applicandum pro aliis, quum patres aperte requirant fidem et de propria cuiusque consolatione loquantur, non de applicatione.
76] Praeter haec leguntur et sententiae de gratiarum actione, qualis illa est suavissime dicta a Cypriano de pie communicantibus: Pietas, inquit, inter data et condonata se dividens, gratias agit tam uberis beneficii largitori id est, pietas intuetur data et condonata, hoc est, confert inter se magnitudinem beneficiorum Dei et magnitudinem nostrorum malorum, mortis et peccati, et agit gratias etc. Et hinc exstitit appellatio εὐχαριστίας in ecclesia. 77] Neque vero ceremonia ipsa est gratiarum actio ex opere operato applicanda pro aliis, ut mereatur eis remissionem peccatorum etc., ut liberet animas defunctorum. Haec pugnant cum iustitia fidei, quasi ceremonia sine fide prosit aut facienti, aut aliis.

De Vocabulis Missae.
78] Adversarii revocant nos etiam ad grammaticam, sumunt argumenta ex appellationibus missae, quae non habent opus longa disputatione. Non enim sequitur missam, etiamsi vocatur sacrificium, opus esse ex opere operato gratiam conferens, aut applicatum pro aliis mereri eis remissionem peccatorum etc. 79] Λειτουργία, inquiunt, significat sacrificium, et Graeci missam appellant liturgiam. Cur hic omittunt appellationem veterem synaxis, quae ostendit missam 80] olim fuisse multorum communicationem? Sed dicamus de liturgia. Ea vox non significat proprie sacrificium, sed potius publicum ministerium, et apte quadrat ad nostram sententiam, quod videlicet unus minister consecrans reliquo populo exhibet corpus et sanguinem Domini, sicut unus minister docens exhibet evangelium populo, sicut ait Paulus 1 Cor. 4, 1: Sic nos existimet homo tamquam ministros Christi dispensatores sacramentorum Dei, hoc est, evangelii et sacramentorum. Et 2 Cor. 5, 20: Propter causam Christi legatione fungimur tam 81] quum Deo per nos adhortante, rogamus Christi causa: Reconciliamini etc. Ita apte quadrat nomen λειτουργία ad ministerium. Est enim vetus verbum, usurpatum in publicis ministeriis civilibus, ac significat Graecis onera publica, sicut tributum, sumplum instruendae classis aut similia, ut testatur oratio Demosthenis πρὸς Λεπτίνην, quae tota consumitur in disputatione de publicis muneribus et immunitatibus: Φήσει δὲ ἀναξίους τινὰς ἀνθρώπους εὑρομένους ἀτέλειαν ἐκδεδυκέναι τὰς λειτουργίας, id est: Dicet indignos quosdam homines inventa immunitate detrectare publica onera. Et sic Romanis temporibus locuti sunt, ut ostendit rescriptum Pertinacis ff. De iure immunitatis, l. Semper: Εἰ καὶ μὴ πασω̃ν λειτουργιω̃ν του̃ς πατέρας ὁ τω̃ν τέκνων ἀριθμός ἀνει̃ται; etsi non liberat parentes omnibus oneribus publicis numerus natorum. Et commentarius Demosthenis scribit, λειτουργίαν genus esse tributorum, sumptus ludorum, sumptus instruendarum navium, curandi gymnasii et similium publicarum 82] curationum. Et Paulus pro collatione usurpavit 2 Cor. 9, 12. Officium huius collationis non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam efficit, ut plures Deo ubertim agant gratias etc. Et Phil. 2, 25 appellat Epaphroditum λειτουργόν, ministrum necessitatis suae, 83] ubi certe non potest intelligi sacrificulus. Sed nihil opus est pluribus testimoniis, quum exempla ubique obvia sint legentibus Graecos scriptores, in quibus λειτουργία usurpatur pro publicis oneribus civilibus seu ministeriis. Et propter diphthongum grammatici non deducunt a λιτή, quod significat preces, sed a publicis bonis, quae vocant λει̃τα, ut sit λειτουργέω: curo, tracto publica bona.
84] Illud est ridiculum, quod argumentantur altaris mentionem fieri in sacris literis, quare necesse sit missam esse sacrificium, quum parabola altaris per similitudinem a Paulo citetur. 85] Et missam fingunt dictam ab altari, מזבח. Quorsum opus erat tam procul accersere etymologiam, nisi volebant ostentare scientiam Ebraicae linguae? Quorsum opus est procul quaerere etymologiam, quum exstet nomen missa Deut. 16, 10, ubi significat collationes seu munera populi, non oblationem sacerdotis? Debebant enim singuli venientes ad celebrationem 86] paschae aliquod munus quasi symbolam afferre. Hunc morem initio retinuerunt et Christiani. Convenientes afferebant panes, vinum et alia, ut testantur canones apostolorum. Inde sumebatur pars, quae consecraretur; reliquum distribuebatur pauperibus. Cum hoc more retinuerunt et nomen collationum missa. Et propter tales collationes apparet etiam alicubi missam dictam esse ἀγάπην, nisi quis mavult ita dictam esse propter commune convivium. 87] Sed omittamus has nugas. Ridiculum est enim adversarios in re tanta adeo leves coniecturas afferre. Nam etiamsi missa dicitur oblatio, quid facit vocabulum ad illa somnia de opere operato et applicatione, quam fingunt aliis mereri remissionem peccatorum? Et potest oblatio dici propterea, quia ibi offeruntur orationes, gratiarum actiones et totus ille cultus, sicut et εὐχαριστία dicitur. Verum neque ceremoniae neque orationes ex opere operato sine fide prosunt. Quamquam nos hic non de orationibus, sed proprie de coena Domini disputamus.
88] Graecus canon etiam multa dicit de oblatione, sed palam ostendit se non loqui proprie de corpore et sanguine Domini, sed de toto cultu, de precibus et gratiarum actionibus. Sic enim ait: Καὶ ποίσον ἡμα̃ς ἀξίους γενέσθαι του̃ προσφέρειν σοι δεήσεις καὶ ἱκεσίας καὶ θυσίας ἀναιμάκτους ὑπὲρ παντὸς λαου̃. Nihil offendit recte intellectum. Orat enim nos dignos effici ad offerendas preces et supplicationes et hostias incruentas pro populo. Nam ipsas preces vocat hostias incruentas. Sicut et paulo post: ̓́Ετι προσφέρουμέν σοι τὴν λογικὴν ταύτην καὶ ἀναίμακτον λατρείαν; offerimus, inquit, hunc rationalem et incruentum cultum. Inepte enim exponunt, qui hic rationalem hostiam malunt interpretari et transferunt ad ipsum corpus Christi, quum canon loquatur de toto cultu, et λογικὴ λατρεία a Paulo, Rom. 12, 1, dicta sit contra opus operatum, videlicet de cultu mentis, de timore, de fide, de invocatione, de gratiarum actione etc.

[De Missa pro Defunctis.]
89] Quod vero defendunt adversarii nostri applicationem ceremoniae pro liberandis animabus defunctorum, qua ex re quaestum infinitum faciunt, nulla habent testimonia, nullum mandatum ex Scripturis. Neque vero est leve peccatum, tales cultus sine mandato Dei, sine exemplo Scripturae in ecclesia instituere, et coenam Domini institutam ad recordationem et praedicationem inter vivos transferre ad mortuos. Hoc est abuti nomine Dei contra secundum praeceptum.
Primum enim contumelia est evangelii sentire, quod ceremonia ex opere operato sine fide sit sacrificium reconcilians Deum et satisfaciens pro peccatis. Horribilis oratio est, tantundem tribuere operi sacerdotis quantum morti Christi. Deinde peccatum et mors non possunt vinci nisi fide in Christum, sicut Paulus docet Rom. 5, 1: Iustificari ex fide pacem habemus, quare non potest vinci poena purgatorii applicatione alieni operis.
90] Omittemus iam, qualia habeant adversarii testimonia de purgatorio, quales existiment poenas esse purgatorii, quales habeat causas doctrina satisfactionum, quam supra ostendimus vanissimam esse. Illud tantum opponemus: certum est coenam Domini institutam esse propter remissionem culpae. Offert enim remissionem peccatorum, ubi necesse est vere culpam intelligere. Et tamen pro culpa non satisfacit, alioqui missa esset par morti Christi. Nec remissio culpae accipi potest aliter nisi fide. Igitur missa non est satisfactio, sed promissio et sacramentum requirens fidem.
91] Ac profecto necesse est omnes pios acerbissimo dolore affici, si cogitent missam magna ex parte ad mortuos et ad satisfactiones pro poenis translatam esse. Hoc est tollere iuge sacrificium ex ecclesia, hoc est, Antiochi regnum, qui saluberrimas promissiones de remissione culpae, de fide transtulit ad vanissimas opiniones de satisfactionibus, hoc est, evangelium contaminare, corrumpere usum sacramentorum. Hi sunt, quos Paulus 1 Cor. 11, 27 dixit reos esse corporis et sanguinis Domini, qui oppresserunt doctrinam de fide, et remissionem culpae et corpus et sanguinem Domini ad sacrilegum quaestum praetextu satisfactionum contulerunt. Et huius sacrilegii poenas aliquando dabunt. Quare cavendum est nobis et omnibus piis conscientiis, ne approbent adversariorum abusus.
92] Sed redeamus ad causam. Quum missa non sit satisfactio, nec pro poena nec proculpa, ex opere operato sine fide, sequitur applicationem pro mortuis inutilem esse. Neque hic opus est longiore disputatione. Constat enim, quod illae applicationes pro mortuis nulla habeant ex Scripturis testimonia. Nec tutum est in ecclesia cultus instituere sine auctoritate Scripturae. Et si quando opus erit, prolixius de tota re dicemus. Quid enim nunc rixemur cum adversariis, qui neque quid sacrificium, neque quid sacramentum, neque quid remissio peccatorum, neque quid sit fides, intelligunt?
93] Nec Graecus canon applicat oblationem tamquam satisfactionem pro mortuis, quia applicat eam pariter beatis omnibus patriarchis, prophetis, apostolis. Apparet igitur, Graecos tamquam gratiarum actionem offerre, non applicare tamquam satisfactionem pro poenis, quamquam etiam loquuntur non de sola oblatione corporis et sanguinis Domini, sed de reliquis missae partibus, videlicet orationibus et gratiarum actionibus. Nam post consecrationem precantur, ut sumentibus prosit, non loquuntur de aliis. Deinde addunt: ʼΕτι προσφέρομέν σοι τὴν λογικὴν ταύτην λατρείαν ὑπὲρ τω̃ν ἐν πίστει ἀναπαυσαμένων προπατόρων, πατέρων, πατριαρχω̃ν, προφητω̃ν, ἀποστόλων non significat ipsam hostiam, sed orationes et omnia, quae ibi geruntur. 94] Quod vero allegant adversarii patres de oblatione pro mortuis, scimus veteres loqui de oratione pro mortuis, quam nos non prohibemus, sed applicationem coenae Domini pro mortuis ex opere operato improbamus. Nec patrocinantur adversariis veteres de opere operato. Et ut maxime Gregorii aut recentiorum 95] testimonia habeant, nos opponimus clarissimas et certissimas scripturas. Et patrum magna dissimilitudo est. Homines erant et labi ac decipi poterant. Quamquam si nunc reviviscerent, ac viderent sua dicta praetexti luculentis illis mendaciis, quae docent adversarii de opere operato, longe aliter se ipsi interpretarentur.
96] Falso etiam citant adversarii contra nos damnationem Aërii, quem dicunt propterea damnatum esse, quod negaverit in missa oblationem fieri pro vivis et mortuis. Saepe hoc colore utuntur, allegant veteres haereses, et cum his falso comparant nostram causam, ut illa collatione praegravent nos. Epiphanius testatur Aërium sensisse, quod orationes pro mortuis sint inutiles. Id reprehendii. Neque nos Aërio patrocinamur, sed vobiscum litigamus, qui haeresin manifeste pugnantem cum prophetis, apostolis et sanctis patribus sceleste defenditis, videlicet quod missa ex opere operato iustificet, quod mereatur remissionem culpae et poenae, etiam iniustis, pro quibus applicatur, si non ponant obicem. Hos perniciosos errores improbamus, qui laedunt gloriam passionis Christi et penitus obruunt doctrinam de iustitia fidei. 97] Similis fuit persuasio impiorum in lege, quod mererentur remissionem peccatorum non gratis per fidem, sed per sacrificia ex opere operato. Itaque augebant illos cultus et sacrificia, instituebant cultum Baal in Israel, in Iuda etiam sacrificabant in lucis. Quare prophetae damnata illa persuasione belligerantur non solum cum cultoribus Baal, sed etiam cum aliis sacerdotibus, qui sacrificia a Deo ordinata cum illa opinione impia faciebant. Verum haeret in mundo haec persuasio et haerebit semper, quod cultus et sacrificia sint propitiationes. Non ferunt homines carnales soli sacrificio Christi tribui hunc honorem, quod sit propitiatio, quia iustitiam fidei non intelligunt, sed parere honorem tribuunt reliquis cultibus et sacrificiis. 98] Sicut igitur in Iuda haesit apud impios pontifices falsa persuasio de sacrificiis, sicut in Israel baalitici cultus duraverunt, et tamen erat ibi ecclesia Dei, quae impios cultus improbabat: ita haeret in regno pontificio cultus baaliticus, hoc est, abusus missae, quam applicant, ut per eam mereantur iniustis remissionem culpae et poenae. Et videtur hic baaliticus cultus una cum regno pontificio duraturus esse, donec veniet Christus ad iudicandum, et gloria adventus sui perdet regnum antichristi. Interim omnes, qui vere credunt evangelio, debent improbare illos impios cultus excogitatos contra mandatum Dei ad obscurandam gloriam Christi et iustitiam fidei.
99] Haec de missa breviter diximus, ut omnes boni viri ubique gentium intelligere queant, nos summo studio dignitatem missae tueri et verum usum ostendere et iustissimas habere causas, quare ab adversariis dissentiamus. Ac volumus admonitos esse omnes bonos viros, ne adiuvent adversarios defendentes profanationem missae, ne gravent se societate alieni peccati. Magna causa, magna res est, nec inferior illo negotio Eliae prophetae, qui cultum Baal improbabat. Nos modestissime causam tantam proposuimus et nunc sine contumelia respondimus. Quodsi commoverint nos adversarii, ut omnia genera abusuum missae colligamus, non tam clementer erit agenda causa.

Art. XXVII. (XIII.) De Votis Monasticis.
1] Apud nos in oppido Thuringiae Isenaco Franciscanus quidam fuit ante annos triginta, Iohannes Hilten, qui a suo sodalitio coniectus est in carcerem, propterea quod quosdam notissimos abusus reprehenderat. Vidimus enim eius scripta, ex quibus satis intelligi potest, quale fuerit ipsius doctrinae genus. Et qui norunt eum, testantur fuisse senem placidum 2] et sine morositate gravem. Is multa praedixit, quae partim evenerunt hactenus, partim iam videntur impendere, quae non volumus recitare, ne quis interpretetur, ea aut odio cuiusquam aut in gratiam alicuius narrari. Sed postremo, quum vel propter aetatem, vel propter squalorem carceris in morbum incidisset, accersivit ad se guardianum, ut suam valetudinem illi indicaret; quumque guardianus accensus odio pharisaico duriter obiurgare hominem propter doctrinae genus, quod videbatur officere culinae, coepisset, tum iste omissa iam mentione valetudinis ingemiscens inquit, se has iniurias aequo animo propter Christum tolerare, quum quidem nihil scripsisset aut docuisset, quod labefactare statum monachorum posset, tantum notos quosdam abusus reprehendisset. 3] Sed alius quidam, inquit, venit anno Domini MDXVI, qui destruet vos, nec poteritis ei resistere. Hanc ipsam sententiam de inclinatione regni monachorum et hunc annorum numerum postea etiam repererunt eius amici perscriptum ab ipso in commentariis suis inter annotationes, quas reliquerat in certos locos Danielis. 4] Quamquam autem, quantum huic voci tribuendum sit, eventus docebit, tamen exstant alia signa, quae minantur mutationem regno monachorum, non minus certa quam oracula. Constat enim, quantum sit in monasteriis hypocrisis ambitionis, avaritiae, quanta inscitia et indoctissimi cuiusque saevitia, quanta vanitas in concionibus, in excogitandis subinde novis aucupiis pecuniae. Et sunt alia 5] vitia, quae non libet commemorate. Quumque fuerint olim scholae doctrinae Christianae, nunc degeneraverunt velut ab aureo genere in ferreum, seu ut cubus platonicus in malas harmonias degenerat, quas Plato ait exitium afferre. Locupletissima quaeque monasteria tantum alunt otiosam turbam, quae ibi falso praetextu religionis helluatur de 6] publicis eleemosynis ecclesiae. Christus autem admonet de sale insipido, quod soleat effundi et conculcari, Matth. 5, 13. Quare ipsi 7] sibi monachi his moribus rata canunt. Et accedit nunc aliud signum, quod passim auctores sunt interficiendorum bonorum virorum. Has caedes Deus haud dubie brevi ulciscetur. 8] Neque vero accusamus omnes; arbitramur enim passim aliquos viros bonos in monasteriis esse, qui de humanis cultibus et factitiis, ut quidam scriptores vocant, moderate sentiunt, nec probant saevitiam, quam exercent hypocritae apud ipsos.
9] Sed de genere doctrinae disputamus, quod nunc defendunt architecti Confutationis, non utrum vota servanda sint. Sentimus enim licita vota servari debere, sed utrum cultus illi mereantur remissionem peccatorum et iustificationem; utrum sint satisfactiones pro peccatis; utrum sint pares baptismo; utrum sint observatio praeceptorum et consiliorum; utrum sint perfectio evangelica; utrum habeant merita supererogationis; utrum merita illa applicata aliis salvent eos; utrum sint licita vota his opinionibus facta; utrum licita sint vota, quae praetextu religionis tantum ventris et otii causa suscepta sunt; utrum vere sint vota, quae sunt extorta aut invitis aut his, qui per aetatem nondum iudicare poterant de genere vitae, quos parentes aut amici intruserunt in monasteria, ut de publico alerentur, sine patrimonii privati iactura; utrum licita sint vota, quae palam vergunt ad malum exitum, vel quia propter imbecillitatem non servantur, vel quia hi, qui sunt in illis sodalitiis, coguntur abusus missarum, impios cultus sanctorum, consilia saeviendi in bonos viros 10] approbare et adiuvare. De his quaestionibus disputamus. Et quum nos in Confessione pleraque diximus de eiusmodi votis, quae etiam canones pontificum improbant, tamen adversarii iubent omnia, quae produximus, reiicere. His enim verbis usi sunt.
Ac operae pretium est audire, quomodo cavillentur nostras rationes et quid afferant ad muniendam suam causam. Ideo breviter percurremus pauca quaedam argumenta nostra, et diluemus in his obiter cavillationes adversariorum. Quum autem haec tota causa diligenter et copiose a Luthero tractata sit in libro, cui titulum fecit: De votis monasticis, volumus hic librum illum pro repetito habere.
11] Primum hoc certissimum est non esse licitum votum, quo sentit is, qui vovet, se mereri remissionem peccatorum coram Deo aut satisfacere pro peccatis coram Deo. Nam haec opinio est manifesta contumelia evangelii, quod docet nobis gratis donari remissionem peccatorum propter Christum, ut supra copiose dictum est. Recte igitur citavimus Pauli locum ad Galatas, Gal. 5, 4: Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. Qui quaerunt remissionem peccatorum non fide in Christum, sed operibus monasticis, detrahunt de honore Christi et iterum crucifigunt Christum. Audite autem, audite, quomodo hic elabantur architecti Confutationis! 12] Pauli locum tantum de lege Mosis exponunt et addunt monachos omnia propter Christum observare et conari propius secundum evangelium vivere, ut mereantur vitam aeternam. Et addunt horribilem epilogum his verbis: Quare impia sunt, quae hic 13] contra monasticen allegantur. O Christe, quamdiu feres has contumelias, quibus evangelium tuum afficiunt hostes nostri! Diximus in Confessione remissionem peccatorum gratis accipi propter Christum per fidem. Si haec non est ipsa evangelii vox, si non est sententia Patris aeterni, quam tu, qui es in sinu Patris, revelasti mundo, iure plectimur. Sed tua mors testis est, tua resurrectio testis est, Spiritus Sanctus testis est, tota ecclesia tua testis est, vere hanc esse evangelii sententiam, quod consequamur remissionem peccatorum non propter nostra merita, sed propter te, per fidem.
14] Paulus quum negat homines lege Mosis mereri remissionem peccatorum, multo magis detrahit hanc laudem traditionibus humanis, idque aperte ad Colossenses, 2, 16, testatur. Si lex Mosis, quae erat divinitus revelata, non merebatur remissionem peccatorum, quanto minus istae fatuae observationes abhorrentes a civili consuetudine vitae merentur remissionem peccatorum!
15] Adversarii fingunt Paulum abolere legem Mosis, et Christum ita succedere, ut non gratis donet remissionem peccatorum, sed propter opera aliarum legum, si quae 16] nunc excogitentur. Hac impia et fanatica imaginatione obruunt beneficium Christi. Deinde fingunt inter hos, qui observant illam legem Christi, monachos propius observare quam alios, propter hypocrisin paupertatis, obedientiae et castitatis, quum quidem omnia sint plena simulationis. Paupertatem iactant in summa copia rerum omnium. Obedientiam iactant, quum nullum genus hominum libertatem habeat maiorem quam monachi. De coelibatu non libet dicere, qui quam purus sit in plerisque, qui student continere, Gerson indicat. Et quotusquisque continere studet?
17] Scilicet hac simulatione propius secundum evangelium vivunt monachi. Christus non ita succedit Mosi, ut propter nostra opera remittat peccata, sed ut sua merita, suam propitiationem opponat irae Dei pro nobis, ut gratis nobis ignoscatur. Qui vero praeter Christi propitiationem propria merita opponit irae Dei, et propter propria merita consequi remissionem peccatorum conatur, sive afferat opera legis Mosaicae, sive Decalogi, sive regulae Benedicti, sive regulae Augustini, sive aliarum regularum, is abolet promissionem Christi, abiecit Christum et excidit gratia. Haec est Pauli sententia.
18] Vide autem, Carole Caesar Imperator clementissime, videre, Principes, videre, omnes Ordines, quanta sit impudentia adversariorum! Quum Pauli locum in hanc sententiam citaverimus, ipsi adscripserunt: Impia sunt, quae hic contra monasticen allegantur. Quid 19] est autem certius, quam quod remissionem peccatorum consequuntur homines fide propter Christum? Et hanc sententiam audent isti nebulones impiam vocare. Nihil dubitamus, quin, si admoniti fuissetis de hoc loco, eximi e Confutatione tantam blasphemiam curassetis.
Quum autem supra copiose ostensum 20] sit impiam opinionem esse, quod propter opera nostra consequamur remissionem peccatorum, breviores in hoc loco erimus. Facile enim inde prudens lector ratiocinari poterit, quod non mereamur remissionem peccatorum per opera monastica. Itaque et illa blasphemia nullo modo ferenda est, quae apud Thomam legitur, professionem monasticam parem esse baptismo. Furor est humanam traditionem, quae neque mandatum Dei neque promissionem habet, aequare ordinationi Christi, quae habet et mandatum et promissionem Dei, quae continet pactum gratiae et vitae aeternae.
21] Secundo. Obedientia, paupertas et coelibatus, si tamen non sit impurus, exercitia sunt ἀδιάφορα. Ideoque sancti uti eis sine impietate possunt, sicut usi sunt Bernhardus, Franciscus et alii sancti viri. Et hi usi sunt propter utilitatem corporalem, ut expeditiores essent ad docendum et ad alia pia officia, non quod opera ipsa per se sint cultus, qui iustificent aut mereantur vitam aeternam. Denique sunt ex illo genere, de quo Paulus ait 1 Tim. 4, 8: Corporalis exercitatio parumper 22] utilis est. Et credibile est alicubi nunc quoque esse bonos viros in monasteriis, qui serviunt ministerio Verbi, qui illis observationibus sine impiis opinionibus utuntur. 23] At sentire, quod illae observationes sint cultus, propter quos coram Deo iusti reputentur et per quos mereantur vitam aeternam, hoc pugnat cum evangelio de iustitia fidei, quod docet, quod propter Christum donetur nobis iustitia et vita aeterna. Pugnat et cum dicto Christi Matth. 15, 9: Frustra colunt me mandatis hominum. Pugnat et cum hac sententia, Rom. 14, 23: Omne, quod non est ex fide, peccatum est. Quomodo autem possunt affirmare, quod sint cultus, quos Deus approbet tamquam iustitiam coram ipso, quum nullum habeant testimonium Verbi Dei?
24] Sed videre impudentiam adversariorum. Non solum docent, quod observationes illae sint cultus iustificantes, sed addunt perfectiores esse cultus, hoc est, magis merentes remissionem peccatorum et iustificationem, quam sint alia vitae genera. Et hic concurrunt multae falsae ac perniciosae opiniones. Fingunt se servare praecepta et consilia. Postea homines liberales, quum somnient se habere merita supererogationis, vendunt haec 25] aliis. Haec omnia plena sunt pharisaicae vanitatis. Extrema enim impietas est sentire, quod Decalogo ita satisfaciant, ut supersint merita, quum haec praecepta omnes sanctos accusent: Diligas Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, Deut. 6, 5, item: Non concupiscas, Rom. 7, 7. Propheta ait Ps. 116, 11: Omnia homo mendax, id est, non recte de Deo sentiens, non satis timens, non satis credens Deo. Quare falso gloriantur monachi in observatione monasticae vitae praeceptis satisfieri ac plus quam praecepta fieri.
26] Deinde falsum et hoc est, quod observationes monasticae sint opera consiliorum evangelii. Nam evangelium non consulit discrimina vestitus, ciborum, abdicationem rerum propriarum. Hae sunt traditiones humanae, de quibus omnibus dictum est 1 Cor. 8, 8: Esca non commendat Deo. Quare neque cultus iustificantes sunt, neque perfectio, imo, quum his titulis fucatae proponuntur, sunt merae doctrinae daemoniorum.
27] Virginitas suadetur, sed his, qui donum habent, ut supra dictum est. Error est autem perniciosissimus sentire, quod perfectio evangelica sit in traditionibus humanis. Nam ita etiam Mahometistarum monachi gloriari possent se habere perfectionem evangelicam. Neque est in observatione aliorum, quae dicuntur ἀδιάφορα. sed quia regnum Dei est iustitia et vita in cordibus, Rom. 14, 17, ideo perfectio est crescere timorem Dei, fiduciam misericordiae promissae in Christo et curam obediendi vocationi, sicut et Paulus describit perfectionem 2 Cor. 3, 18: Transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Non ait: Alium subinde cucullum accipimus aut alios calceos aut alia cingula. Miserabile est in ecclesia tales pharisaicas, imo Mahometicas voces legi atque audiri, videlicet perfectionem evangelii, regni Christi, quod est vita aeterna, in his stultis observationibus vestium et similium nugarum collocari.
28] Nunc audite Areopagitas nostros, quam indignam sententiam posuerint in Confutatione. Sic aiunt: Sacris literis expressum est monasticam vitam, debita observatione custoditam, quam per gratiam Dei quilibet monastici custodire possunt, mereri vitam aeternam, et quidem multo auctiorem Christus eis promisit Matth. 19, 29, qui reliquerint demum 29] aut fratres etc. Haec sunt verba adversariorum, in quibus hoc primum impudentissime dicitur, quod sacris literis expressum sit vitam monasticam mereri vitam aeternam. Ubi enim loquuntur sacrae literae de monastica? Sic agunt causam adversarii, sic citant Scripturas nihili homines; quum nemo nesciat monasticam recens excogitatam esse, tamen allegant auctoritatem Scripturae, et quidem dicunt hoc suum decretum expressum esse in Scripturis.
30] Praeterea contumelia afficiunt Christum, quum dicunt homines per monasticam mereri vitam aeternam. Deus ne suae quidem legi hunc honorem tribuit, quod mereatur vitam aeternam, sicut clare dicit apud Ezech., cap. 20, 25: Ego dedi eis praecepta non bona 31] et iudicia, in quibus non vivent. Primum hoc certum est, quod vita monastica non meretur remissionem peccatorum, sed hanc fide gratis accipimus, ut supra dictum est. Deinde 32] propter Christum, per misericordiam donatur vita aeterna his, qui fide accipiunt remissionem, nec opponunt merita sua iudicio Dei, sicut et Bernhardus gravissime dicit: Necesse est primo omnium credere, quod remissionem peccatorum habere non possis nisi per indulgentiam Dei. Deinde, quod nihil prorsus habere queas operis boni, nisi et hoc dederit ipse. Postremo, quod aeternam vitam nullis pores operibus promereri, nisi gratis detur et illa. Cetera, quae in eandem sententiam sequuntur, supra recitavimus. Addit autem in fine Bernhardus: Nemo se seducat, quia, si bene cogitare voluerit, inveniet procul dubio, quod nec cum decem millibus possit occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se. 33] Quum autem nec divinae legis operibus mereamur remissionem peccatorum aut vitam aeternam, sed necesse sit quaerere misericordiam promissam in Christo, multo minus observationibus monasticis, quum sint merae traditiones humanae, tribuendus est hic honor, quod mereantur remissionem peccatorum aut vitam aeternam.
34] Ita simpliciter obruunt evangelium de gratuita remissione peccatorum et de apprehendenda misericordia promissa in Christo, qui docent monasticam vitam mereri remissionem peccatorum aut vitam aeternam, et fiduciam debitam Christo transferunt in illas stultas observationes. Pro Christo colunt suos cucullos, suas sordes. Quum autem et ipsi egeant misericordia, impie faciunt, quod fingunt merita supererogationis eaque aliis vendunt.
35] Brevius de his rebus dicimus, quia ex his, quae supra de iustificatione, de poenitentia, de traditionibus humanis diximus, satis constat vota monastica non esse pretium, propter quod detur remissio peccatorum et vita aeterna. Et quum Christus vocet traditiones cultus inutiles, nullo modo sunt perfectio evangelica.
36] Verum adversarii videri volunt astute moderari vulgarem persuasionem de perfectione. Negant monasticam vitam perfectionem esse, sed dicunt statum esse acquirendae perfectionis. Belle dictum est, et meminimus hanc correctionem exstare apud Gersonem. Apparet enim prudentes viros offensos immodicis illis encomiis vitae monasticae, quum non auderent in totum detrahere ei laudem perfectionis, addidisse hanc ἐπανόρθωσιν, quod sit status acquirendae perfectionis. 37] Hoc si sequimur, nihilo magis erit monastica status perfectionis quam vita agricolae aut fabri. Nam hi quoque sunt status acquirendae perfectionis. Omnes enim homines in quacunque vocatione perfectionem expetere debent, hoc est, crescere in timore Dei, in fide, in dilectione proximi et similibus virtutibus spiritualibus.
38] Exstant in historiis eremitarum exempla, Antonii et aliorum, quae exaequant genera vitae. Scribitur Antonio petenti, ut Deus sibi ostenderet, quantum in hoc vitae genere proficeret, quendam in urbe Alexandria sutorem monstratum esse per somnium, cui compararetur. Postridie Antonius veniens in urbem accedit ad sutorem, exploraturus illius exercitia et dona; collocutus cum homine nihil audit, nisi mane eum pro universa civitate paucis verbis orare, deinde arti suae operam dare. Hic intellexit Antonius non esse iustificationem tribuendam illi vitae generi, quod susceperat.
39] Sed adversarii, etsi nunc moderantur laudes de perfectione, tamen aliter reipsa sentiunt. Vendunt enim merita et applicant pro aliis hoc praetextu, quod observent praecepta et consilia, quare reipsa sentiunt sibi superesse merita. Quid est autem arrogare sibi perfectionem, si hoc non est? Deinde in ipsa Confutatione positum est, quod monastici contendant propius secundum evangelium vivere. Tribuit igitur perfectionem traditionibus humanis, si ideo propius secundum evangelium vivunt monachi, quia non habent proprium, quia sunt coelibes, quia obediunt regulae in vestitu, cibis et similibus nugis.
40] Item, Confutatio dicit monachos mereri vitam aeternam auctiorem, et allegat Scripturam, Matth. 19, 29: Qui reliquerit domum etc.; scilicet, hic quoque perfectionem arrogat factitiis religionibus. Sed hic locus Scripturae nihil facit ad vitam monasticam. Non enim hoc vult Christus, quod deserere parentes, coniugem, fratres sit opus ideo faciendum, quia mereatur remissionem peccatorum et vitam aeternam. Imo maledicta est illa desertio. Fit enim cum contumelia Christi, si quis ideo deserat parentes aut coniugem, ut hoc ipso opere mereatur remissionem peccatorum et vitam aeternam.
41] Duplex autem desertio est. Quaedam fit sine vocatione, sine mandato Dei; hanc non probat Christus, Matth. 15, 9. Nam opera a nobis electa sunt inutiles cultus. Clarius autem hinc apparet Christum non probare hanc fugam, quia loquitur de deserenda uxore et liberis. Scimus autem, quod mandatum Dei prohibet deserere uxorem et liberos. Alia desertio est, quae fit mandato Dei, videlicet quum cogit nos potestas aut tyrannis cedere, aut negare evangelium. Hic habemus mandatum, ut potius sustineamus iniuriam, potius eripi nobis patiamur non solum facultates, coniugem, liberos, sed vitam quoque. Hanc desertionem probat Christus ideoque addit: propter evangelium, ut significet se de his loqui, non qui faciunt iniuriam uxori et liberis, sed qui propter confessionem evangelii 42] sustinent iniuriam. Corpus nostrum etiam deserere debemus propter evangelium. Hic ridiculum fuerit sentire, quod cultus Dei sit se ipsum occidere et relinquere corpus sine mandato Dei. Ita ridiculum est sentire, quod cultus Dei sit deserere possessiones, amicos, coniugem, liberos sine mandato Dei.
43] Constat igitur male detorqueri dictum Christi ad vitam monasticam. Nisi fortassis hoc quadrat, quod centuplum in hac vita recipiunt. Plurimi enim fiunt monachi non propter evangelium, sed propter culinam et otium, qui pro exiguis patrimoniis inveniunt 44] amplissimas opes. Sed ut tota res monastica simulationis plena est, ita falso praetextu testimonia Scripturae citant, ut dupliciter peccent, hoc est, ut fallant homines, et fallant praetextu nominis divini.
45] Citatur et alius locus de perfectione, Matth. 19, 21: Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus et veni et sequere me. Hic locus exercuit multos, qui finxerunt perfectionem esse, possessiones ac dominia rerum abiicere. 46] Sinamus philosophos Aristippum praedicare, qui magnum auri pondus abiecit in mare. Talia exempla nihil pertinent ad Christianam perfectionem. Rerum divisio, dominia et possessio sunt ordinationes civiles, approbatae Verbo Dei in praecepto, Exod. 20, 15: Non furtum facies. Desertio facultatum non habet mandatum aut consilium in Scripturis. Nam evangelica paupertas non est desertio rerum, sed non esse avarum, non confidere opibus, sicut David pauper erat in ditissimo regno.
47] Quare quum desertio facultatum sit mere traditio humana, est inutilis cultus. Et immodica sunt illa encomia in Extravagante, quae ait abdicationem proprietatis omnium rerum propter Deum meritoriam et sanctum et viam perfectionis esse. Et periculosissimum est rem pugnantem cum civili consuetudine talibus immoderatis laudibus efferre. 48] At Christus hic perfectionem vocat. Imo iniuriam faciunt textui, qui truncatum allegant. Perfectio est in hoc, quod addit Christus: 49] Sequere me. Exemplum obedientiae in vocatione propositum est. Et quia vocationes dissimiles sunt, ita haec vocatio non est omnium, sed proprie ad illam personam, cum qua ibi loquitur Christus, pertinet, sicut vocatio Davidi ad regnum, Abrahami ad mactandum filium non sunt nobis imitandae. Vocationes sunt personales, sicut negotia ipsa variant temporibus et personis; sed exemplum obedientiae est generale. 50] Perfectio erat futura illi iuveni, si huic vocationi credidisset et obedivisset. Ita perfectio nobis est obedire unumquemque vera fide suae vocationi.
51] Tertio. In votis monasticis promittitur castitas. Supra autem diximus de coniugio sacerdotum, non posse votis aut legibus tolli ius naturae in hominibus. Et quia non omnes habent donum continentiae, multi propter imbecillitatem infeliciter continent. Neque vero ulla vota aut ullae leges possunt abolere mandatum Spiritus Sancti, 1 Cor. 7, 2: Propter fornicationem unusquisque habeat uxorem suam. Quare hoc votum non est licitum in his, qui non habent donum continentiae, sed propter imbecillitatem contaminantur. 52] De hoc toto loco satis supra dictum est, in quo profecto mirum est, quum versentur ob oculos pericula et scandala, tamen adversarios defendere suas traditiones contra manifestum Dei praeceptum. Nec commovet eos vox Christi, qui obiurgat Pharisaeos, Matth. 23, 13 sqq., qui traditiones contra mandatum Dei fecerant.
53] Quarto. Liberant hos, qui vivunt in monasteriis, impii cultus, quales sunt profanatio missae ad quaestum collatae pro mortuis, cultus sanctorum, in quibus duplex vitium est, et quod sancti in locum Christi surrogantur et impie coluntur, sicut finxerunt Dominicastri rosarium beatae Virginis, quod est mera βαττολογία non minus stulta quam impia, vanissimam fiduciam alens. Deinde hac ipsae impietates tantum conferuntur ad 54] quaestum. Item, evangelium de gratuita remissione peccatorum propter Christum, de iustitia fidei, de vera poenitentia, de operibus, quae habent mandatum Dei, neque audiunt neque docent. Sed versantur aut in philosophicis disputationibus aut in traditionibus ceremoniarum, quae obscurant Christum.
55] Non hic dicemus de illo toto cultu ceremoniarum, de lectionibus, cantu et similibus rebus, quae poterant tolerari, si haberentur pro exercitiis, sicut lectiones in scholis, quarum finis est docere audientes et inter docendum aliquos commovere ad timorem aut fidem. Sed nunc fingunt has ceremonias esse cultus Dei, qui mereantur remissionem peccatorum ipsis et aliis. Ideo enim augent has ceremonias. Quodsi susciperent ad docendos et adhortandos auditores, breves et accuratae lectiones plus prodessent quam illae infinitae βαττολογίαι. 56] Ita tota vita monastica plena est hypocrisi et falsis opinionibus. Ad haec omnia accedit et hoc periculum, quod, qui sunt in illis collegiis, coguntur assentiri persequentibus veritatem. Multi igitur graves et magnae rationes sunt, quae liberant bonos viros ab hoc vitae genere.
57] Postremo multos liberant ipsi canones, qui aut illecti artibus monachorum sine iudicio voverunt, aut coacti ab amicis voverunt. Talia vota ne canones quidem pronuntiant esse vota. Ex his omnibus apparet plurimas esse causas, quae docent vota monastica, qualia hactenus facta sunt, non esse vota, quare tuto deseri potest vitae genus plenum hypocrisis et falsarum opinionum.
58] Hic obiiciunt ex lege Nazaraeos, Num. 6, 2 sqq. Sed hi non suscipiebant vota sua cum his opinionibus, quas hactenus diximus nos reprehendere in votis monachorum. Nazaraeorum ritus erat exercitium aut protestatio fidei coram hominibus; non merebatur remissionem peccatorum coram Deo, non iustificabat coram Deo. Deinde sicut nunc circumcisio aut mactatio victimarum non esset cultus, ita nec ritus Nazaraeorum nunc debet proponi tamquam cultus, sed debet iudicari simpliciter ἀδιάφορον. Non igitur recte confertur monachatus sine verbo Dei excogitatus, ut sit cultus, qui mereatur remissionem peccatorum et iustificationem, cum ritu Nazaraeorum, qui habebat verbum Dei, nec traditus erat in hoc, ut mereretur remissionem peccatorum, sed ut esset exercitium externum sicut aliae ceremoniae legis. Idem de aliis votis in lege traditis dici potest.
59] Allegantur et Rechabitae, qui nec possessiones habebant ullas, nec vinum bibebant, ut scribit Ieremias cap. 35, 6 sq. Scilicet pulchre quadrat exemplum Rechabitarum ad monachos nostros, quorum monasteria superant palatia regum, qui lautissime vivunt. Et Rechabitae in illa omnium rerum penuria tamen erant coniuges. Nostri monachi, quum affluant omnibus deliciis, profitentur coelibatum.
60] Ceterum exempla iuxta regulam, hoc est, iuxta Scripturas certas et claras, non contra regulam seu contra Scripturas interpretari convenit. 61] Certissimum est autem observationes nostras non mereri remissionem peccatorum aut iustificationem. Quare quum laudantur Rechabitae, necesse est eos morem suum non ideo servasse, quod sentirent se per eum mereri remissionem peccatorum, aut opus ipsum cultum esse iustificantem, aut propter quem consequerentur vitam aeternam, non per misericordiam Dei, propter semen promissum. Sed quia habuerunt mandatum parentum, laudatur obedientia, de qua exstat praeceptum Dei: Honora patrem et matrem.
62] Deinde mos habebat finem proprium: quia peregrini erant, non Israelitae, apparet patrem voluisse eos certis notis discernere a suis popularibus, ne relaberentur ad impietatem popularium. Volebat his notis eos admonere doctrinae fidei et immortalitatis. 63] Talis finis est licitus. At fines monasticae longe alii traduntur. Fingunt opera monastices cultus esse, fingunt ea mereri remissionem peccatorum ac iustificationem. Est igitur dissimile monasticae exemplum Rechabitarum; ut omittamus hic alia incommoda, quae haerent in praesenti monastica.
64] Citant et ex priore ad Timotheum, cap. 5, 11 sqq., de viduis, quae servientes ecclesiae alebantur de publico, ubi ait: Nubere volunt, habentes damnationem, quia primam 65] fidem irritam fecerunt. Primum hic fingamus apostolum de votis loqui; tamen hic locus non patrocinabitur monasticis votis, quae fiunt de impiis cultibus, et hac opinione, ut mereantur remissionem peccatorum et iustificationem. Paulus enim tota voce damnat omnes cultus, omnes leges, omnia opera, si ita observentur, ut mereantur remissionem peccatorum, aut ut propter ea consequamur vitam aeternam, non propter Christum per misericordiam. Ideo necesse est vota viduarum, si qua fuerunt, dissimilia fuisse votis monasticis.
66] Praeterea, si non desinant adversarii detorquere locum ad vota, detorquendum erit eodem hoc quoque, quod vetat eligi viduam minorem annis sexaginta, 1 Tim. 5, 9. Ita vota 67] ante eam aetatem facta erunt irrita. Sed nondum norat ecclesia haec vota. Itaque damnat Paulus viduas, non quia nubunt, iubet enim nubere iuniores, sed quia publico sumptu alitae lasciviebant ideoque fidem abiiciebant. Hoc vocat primam fidem, scilicet non voti monastici, sed Christianismi. Et hoc modo fidem accipit in eodem capite, v. 8: Si quis proprios, et maxime domesticos, non curat, fidem abnegavit. 68] Aliter enim de fide loquitur quam sophistae. Non tribuit fidem his, qui habent peccatum mortale. Ideo dicit hos abiicere fidem, qui non curant propinquos. Et ad eundem modum dicit mulierculas petulantes fidem abiicere.
69] Percurrimus aliquot nostras rationes et obiter diluimus ea, quae adversarii obiiciunt. Et haec collegimus non solum propter adversarios, sed multo magis propter pias mentes, ut habeant in conspectu causas, quare improbare debeant hypocrisin et fictos cultus monasticos, quos quidem totos haec una vox Christi abrogat, quum ait Matth. 15, 9: Frustra colunt me mandatis hominum. Quare vota ipsa et observationes ciborum, lectionum, cantuum, vestitus, calceorum, cingulorum inutiles cultus sunt coram Deo. Et certo sciant omnes piae mentes simpliciter pharisaicam et damnatam opinionem esse, quod illae observationes mereantur remissionem peccatorum, quod propter eas iusti reputemur, quod propter eas consequamur vitam aeternam, non 70] per misericordiam propter Christum. Et necesse est sanctos viros, qui in his vitae generibus vixerunt, abiecta fiducia talium observationum didicisse, quod remissionem peccatorum propter Christum gratis haberent, quod propter Christum per misericordiam consecuturi essent vitam aeternam, non propter illos cultus, quod Deus tantum approbet cultus suo Verbo institutos, qui valeant in fide.

Art. XXVIII. (XIV.) De Potestate Ecclesiastica.
1] Vehementer hic vociferantur adversarii de privilegiis et immunitatibus ecclesiastici status et addunt epilogum: Irrita sunt omnia, quae in praesenti articulo contra immunitatem ecclesiarum et sacerdotum inferuntur. 2] Haec est mera calumnia; nos enim de rebus aliis in hoc articulo disputavimus. Ceterum saepe testari sumus nos politicas ordinationes et donationes Principum et privilegia non reprehendere.
3] Sed utinam vicissim audirent adversarii, querelas ecclesiarum et piarum mentium! Dignitates et opes suas fortiter tuentur adversarii, interim statum ecclesiarum negligunt, non curant recte doceri ecclesias et sacramenta rite tractari. Ad sacerdotium admittunt quoslibet sine discrimine. Postea imponunt onera intolerabilia, quasi delectentur exitio aliorum, suas traditiones longe accuratius servari postulant quam evangelium. 4] Nunc in gravissimis et difficillimis controversiis, de quibus populus misere cupit doceri, ut habeat aliquid certi, quod sequatur, non expediunt mentes, quas dubitatio acerbissime cruciat, tantum conclamant ad arma. Praeterea in rebus manifestis decreta sanguine scripta proponunt, quae minantur horrenda supplicia hominibus, nisi manifeste 5] contra mandata Dei faciant. Hic vicissim oportebat vos videre lacrimas miserorum et audire miserabiles querelas multorum bonorum hominum, quas haud dubie respicit et exaudit Deus, cui aliquando rationem procurationis vestrae reddituri estis.
6] Quum autem nos in Confessione, in hoc articulo, varios locos complexi simus, adversarii nihil respondent nisi episcopos habere potestatem regiminis et coercitivae correctionis, ad dirigendum subditos in finem beatitudinis aeternae et ad potestatem regiminis requiri potestatem iudicandi, definiendi, discernendi et statuendi ea, quae ad praefatum finem expediunt aut conducunt. Haec sunt verba Confutationis, in quibus docent nos adversarii, quod episcopi habeant auctoritatem condendi leges utiles ad consequendam vitam aeternam. De hoc articulo controversia est.
7] Oportet autem in ecclesia retinere hanc doctrinam, quod gratis propter Christum fide accipiamus remissionem peccatorum. Oportet et hanc doctrinam retineri, quod humanae traditiones sint inutiles cultus, quare nec peccatum nec iustitia in cibo, potu, vestitu et similibus rebus collocanda est, quarum usum voluit Christus liberum relinqui, quum ait Matth. 15, 11: Quod intrat in os, non coinquinat hominem, et Paulus Rom. 14, 17: Regnum 8] Dei non est esca aut potus. Itaque nullum habent ius episcopi condendi traditiones extra evangelium, ut mereantur remissionem peccatorum, ut sint cultus, quos approbet Deus tamquam iustitiam, et qui gravent conscientias, ita ut peccatum sit eos omittere. Haec omnia docet vel unus locus in Actis, 15, 9 sq., ubi apostoli dicunt: Fide purificari corda. Et deinde prohibent imponere iugum, et ostendunt, quantum periculi sit, exaggerant peccatum istorum, qui onerant ecclesiam. Quid tentatis Deum? inquiunt. Hoc fulmine nihil terrentur adversarii nostri, qui vi defendunt traditiones et impias opiniones.
Nam et supra damnaverunt articulum XV., 9] in quo posuimus, quod traditiones non mereantur remissionem peccatorum, et hic dicunt traditiones conducere ad vitam aeternam. Num merentur remissionem peccatorum? Num sunt cultus, quos approbat Deus tamquam iustitiam? Num vivificant corda? 10] Paulus ad Colossenses, 2, 20 sqq., ideo negat prodesse traditiones ad iustitiam aeternam et vitam aeternam, quia cibus, potus, vestitus et similia sint res usu pereuntes. At vita aeterna in corde rebus aeternis, hoc est, Verbo Dei et Spiritu Sancto, efficitur. Expediant igitur adversarii, quomodo conducant traditiones ad vitam aeternam.
11] Quum autem evangelium clare testetur, quod non debeant imponi ecclesiae traditiones, ut mereantur remissionem peccatorum, ut sint cultus, quos approbet Deus tamquam iustitiam, ut gravent conscientias, ita ut omittere eas iudicetur esse peccatum: nunquam poterunt adversarii ostendere, quod episcopi habeant potestatem tales cultus instituendi.
12] Ceterum quam potestatem tribuat evangelium episcopis, diximus in Confessione. Qui nunc sunt episcopi, non faciunt episcoporum officia iuxta evangelium; sed sint sane episcopi iuxta politiam canonicam, quam non reprehendimus. Verum nos de episcopo loquitur iuxta evangelium. 13] Et placet nobis vetus partitio potestatis in potestatem ordinis et potestatem iurisdictionis. Habet igitur episcopus potestatem ordinis, hoc est, ministerium Verbi et sacramentorum, habet et potestatem iurisdictionis, hoc est, auctoritatem excommunicandi obnoxios publicis criminibus et rursus absolvendi eos, si conversi 14] petant absolutionem. Neque vero habent potestatem tyrannicam, hoc est, sine certa lege, neque regiam, hoc est, supra legem, sed habent certum mandatum, certum verbum Dei, quod docere, iuxta quod exercere suam iurisdictionem debent. quare non sequitur, etiamsi habeant aliquam iurisdictionem, quod possint novos cultus instituere. Nam cultus nihil pertinent ad iurisdictionem. Et habent Verbum, habent mandatum, quatenus exercere iurisdictionem debeant, scilicet, si quis commiserit adversus illud Verbum, quod acceperunt a Christo.
15] Quamquam nos in Confessione addidimus etiam, quatenus liceat eis condere traditiones, videlicet non tamquam necessarios cultus, sed ut sit ordo in ecclesia propter tranquillitatem. Et hae non debent laqueos iniicere conscientiis, tamquam praecipiant necessarios cultus, sicut Paulus docet, quum ait Gal. 5, 1: In libertate, qua Christus vos liberavit, state, nec iterum iugo servitutis subiiciamini. 16] Oportet igitur liberum usum talium ordinationum relinqui, modo ut scandala vitentur, ne iudicentur esse cultus necessarii; sicut pleraque ordinaverunt ipsi apostoli, quae tempore mutata sunt. Neque ita tradiderunt, ut mutare non liceret. Non enim dissentiebant a suis scriptis, in quibus magnopere laborant, ne ecclesiam opprimat opinio, quod ritus humani sint necessarii cultus.
17] Haec est simplex ratio traditionum interpretandarum, videlicet ut sciamus eas non esse necessarios cultus, et tamen propter vitanda scandala in loco sine superstitione 18] observemus. Et sic multi docti et magni viri in ecclesia senserunt. Nec videmus, quod opponi possit. Certum est enim, sententiam illam, Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit, non loqui de traditionibus, sed maxime contra traditiones facere. Non est enim mandatum cum libera, ut vocant, sed cautio de rato, de speciali mandato, hoc est, testimonium datum apostolis, ut eis de alieno verbo, non de proprio, credamus. Vult enim Christus nos confirmare, quemadmodum opus erat, ut sciremus verbum traditum per homines efficax esse, nec quaerendum esse aliud verbum 19] de coelo. De traditionibus non potest accipi: Qui vos audit, me audit. Requirit enim Christus, ut ita doceant, ut ipse audiatur, quia dicit: Me audit. Igitur suam vocem, suum verbum vult audiri, non traditiones humanas. Ita dictum, quod maxime pro nobis facit et gravissimam consolationem et doctrinam continet, detorquent isti asini ad res nugacissimas, discrimina ciborum, vestitus et similia.
20] Citant et hoc, Ebr. 13, 17: Obedite praepositis vestris. Haec sententia requirit obedientiam erga evangelium. Non enim constituit regnum episcopis extra evangelium. Nec debent episcopi traditiones contra evangelium condere, aut traditiones suas contra evangelium interpretari. Idque quum faciunt, obedientia prohibetur, iuxta illud, Gal. 1, 8: Si quis aliud evangelium docet, anathema sit.
21] Idem respondemus ad hunc locum, Matth. 24, 3: Quidquid dixerint, facite, quod constet non universaliter praecipi, ut omnia recipiamus, quia alibi, Act. 5, 29, iubet Scriptura plus obedire Deo quam hominibus. Quando igitur impia docent, non sunt audiendi. Haec autem impia sunt, quod traditiones humanae sint cultus Dei, quod sint necessarii cultus, quod mereantur remissionem peccatorum et vitam aeternam.
22] Obiiciunt et scandala publica et motus, qui exorti sunt praetextu nostrae doctrinae. Ad 23] haec breviter respondemus. Si in unum conferantur omnia scandala, tamen unus articulus de remissione peccatorum, quod propter Christum gratis consequamur remissionem peccatorum per fidem, 24] tantum affert boni, ut omnia incommoda obruat. Et hic initio conciliavit Luthero non tantum nostrum favorem, sed etiam multorum, qui nunc nos oppugnant.
Παλαιὰ γὰρ εὕδει Χάρις, ἀμνάμονες δὲ βροτοί,
inquit Pindarus. Nos tamen neque deserere veritatem necessariam ecclesiae volumus, 25] neque assentiri adversariis condemnantibus eam possumus. Oportet enim Deo magis obedire quam hominibus. Isti rationem schismatis excitati reddent, qui manifestam veritatem initio condemnaverunt et nunc summa crudelitate persequuntur. Deinde nullane scandala 26] haerent apud adversarios? Quantum mali est in sacrilega profanatione missae ad quaestum collatae! quanta turpitudo in coelibatu! Sed omittamus comparationem. Haec pro 27] tempore respondimus ad Confutationem. Nunc iudicium permittimus omnibus piis, an adversarii recte glorientur se Confessionem nostram Scripturis vere confutasse.

  1. 第一
  2. 赞同
  3. 解释
  4. 被消弱
  5. 能够
  6. 拜偶像者
  7. 亵渎神明者