协同书(拉丁文)第四部分 施马加登信条

《协同书》(拉丁文)目录
1.《信经》 Tria Symbola Catholica seu Oecumenica
2.《奥斯堡信条》 CONFESSIO FIDEI
3.《奥斯堡信条》的辩护论 APOLOGIA Confessionis Augustanae
4.1《施马加登信条》ARTICULI SMALCALDICI
4.2《论教皇权和首位》DE POTESTATE ET PRIMATU PAPAE
5.《小问答》Catechismus Minor
6.《大问答》CATECHISMUS MAIOR
7.《协同式》FORMULA CONCORDIAE

ARTICULI SMALCALDICI
Articuli Christianae Doctrinae,
qui a nostris concilio, si quod vel Mantuae vel alibi congregandum fuisset, exhibendi fuerant, indicantes, quid recipere vel concedere possemus et quid non,
scripti a D. Martino Luthero
Anno 1537.

Praefatio D. Martini Lutheri.
1] Quum papa Paulus, huius nominis tertius, concilium indiceret anno superiori circa Pentecosten Mantuae congregandum, et paulo post ab urbe Mantua alio transferret (unde nondum constat, quo illud convocare vel velit vel possit) et nobis quoque sperandum esset, ut ad concilium ipsi etiam vocaremur, vel metuendum, ne non vocati damnaremur, iniungebatur mihi, ut articulos doctrinae nostrae conscriberem et colligerem, si forte res procederet, ut constaret, quid et quatenus pontificiis cedere, et in quibus capitibus constanter perseverare et vellemus et possemus.
2] Conscripsi igitur hosce articulos et nostrae parti tradidi. A nostris illi recepti et unanimi confessione approbati sunt et decretum est, ut concilio (si quod a papa et pontificiis tandem sine mendaciis et fraudibus vero, legitimo et Christiano modo institueretur, sicut omnino deberet) publice offerrentur, et fidei nostrae confessionem explicarent.
Quum autem Romana ista aula seu 3] curia adeo formidet Christianum liberumque concilium et lucem turpissime fugiat, ita ut etiam ipsis pontificiis spes concilii Christiani non tantum convocandi, sed etiam ferendi et concedendi prorsus adempta sit, unde sane offenduntur merito multi pontificii et aegre ferunt negligentiam istam papae, ac inde facile colligunt malle papam interitum totius Christianitatis et damnationem omnium animarum quam sui et suorum vel exiguam saltem reformationem, et quam tyrannidi suae modum praescribi patiatur : ideo et nihilominus articulos hos in publicum emittere volui, ut si citius ex hac vita evocarer, quam concilium congregaretur (quod ita eventurum esse omnino confido et spero, quum lucifugi isti nebulones nimium in protrahendo et impediendo concilio laborent), ut, inquam, ii, qui post me vivent et remanebunt, testimonium et confessionem meam haberent et proponere possent adiunctam confessioni, quam antea publicavi, in qua hactenus constanter permansi et permanebo deinceps per Dei gratiam.
4] Quid enim dicam? Quomodo querelam instituam? Adhuc superstes sum, scribo, conciones habeo et praelego publice et quotidie, et tamen virulenti homines non tantum ex adversariis, sed etiam falsi fratres, qui nobiscum se sentire aiunt, mea scripta et doctrinam meam simpliciter contra me afferre et allegare audent, me vivente, vidente et audiente, etiamsi sciant me aliter docere, et volunt virus suum meo Iabore exornare et miseros homines meo sub nomine decipere et seducere. Quid ergo, bone Deus, post obitum meum fiet?
5] Deberem quidem ad omnia respondere. dum adhuc vivo. Sed quaeso, quomodo omnia diaboli ora obstruere solus possum? praesertim eorum (utpote venenatorum omnium), qui nec audire nec attendere volunt, quid scribamus, sed in eo toti sunt, ut verba nostra etiam in minutissimis literis scelerate pervertant et depravent. His ergo diabolus respondeat et tandem ira Dei, quemadmodum merentur. 6] Saepe recordor boni Gersonis dubitantis, num quid boni publice scribendum et proferendum sit. Si scriptio omittitur, multae animae negliguntur, quae liberari potuissent. Si vero illa praestatur, statim diabolus praesto est cum linguis pestiferis et calumniarum plenis, quae omnia corrumpunt et veneno inficiunt, ut utilitas scriptorum impediatur. 7] Quid tamen ex ista malitia sua commodi recipiant, manifestum est. Quia enim nos mendaciis perdite onerarunt et simpliciores per ista mendacia in suo coetu retinere voluerunt, Deus opus suum subinde promovit et ipsorum coetum reddidit minorem, nostrum vero maiorem, ac ipsos ob mendacia confudit et confundit etiamnum.
8] Recitabo historiam. Fuit Wittebergae Doctor quidam ex Galliis missus, qui nobis palam indicabat, regi suo certo certius persuasum esse apud nos nullam esse ecclesiam, nullum magistratum, nullum coniugium, sed promiscue omnes pecudum more vivere pro arbitrio. 9] Dic iam, quo vultu nos coram tribunali Christi in ultimo iudicio sint aspecturi ii, qui tam crassa et prodigiosa mendacia regi et aliis regnis per sua scripta inculcarunt ceu veritatem? Christus, omnium nostrum Dominus et iudex, scit ipse istos mentiri et semper mentitos esse. Huius sententiam vicissim audire cogentur, quod certo scio. Deus convertat convertendos, ut agant poenitentiam! Ceteros obruet vae et ah in aeternum.
10] Ut autem redeam ad rem, optarim ex animo concilium Christianum et liberum aliquando congregari, ut multis et rebus et hominibus consuleretur; non quod nos concilio indigeamus (nostrae enim ecclesiae per Dei gratiam puritate Verbi et vero usu sacramentorum ac cognitione vocationum et verorum operum ita sunt illustratae et constitutae, ut concilio opus nobis non sit, nec a concilio de his rebus quidquam melius sperare et exspectare possimus), sed quod in episcopatibus videamus passim multas parochias plane desertas et vacuas, ita ut prae dolore cor hominis pii exstingui facile possit. Et tamen nec episcopi nec canonici curant, quomodo miseri homines vel vivant vel moriantur, pro quibus tamen Christus est mortuus, quem miseri homines ut verum pastorem cum ovibus suis loquentem audire non possunt. 11] Et hoc me movet, ut exhorrescens vehementer metuam, ne Christus ipse aliquando convocet concilium angelicum contra Germaniam, quo funditus deleamur, sicut Sodoma et Gomorrha, quandoquidem tam temere ipsi illudimus nomine et praetextu concilii.
12] Praeter haec tam necessaria negotia ecclesiastica essent quoque res magnae in statu politico corrigendae, ut discordia principum et statuum. Usura et avaritia ceu diluvium inundarunt et specie iuris defenduntur. Petulantia, lascivia, superbia et luxus ac fastus in vestitu, crapula, alea, pompa, vitiorum et scelerum concursus, malitia, contumacia subditorum, familiae, opificum, mercenariorum, rusticorum aucupia et iniquissima in venditionibus aestimatio (et quis recitare potest omnia?) adeo accreverunt, ut decem conciliis et viginti comitiis politicis corrigi nequeant. Si haec principalia in ecclesiastico et politico statu, quae contra 13] Deum fiunt, in concilio tractarentur, satis superque esset, de quibus ageretur, nec opus esset ludicris et iocularibus confabulationibus de veste talari, de insignibus verticalibus, rasuris et tonsuris, de cingulis latis seu balteis, de episcoporum et cardinalium infulis, galeris, pileis et baculis et similibus vanitatibus. Si antea Dei mandatum et voluntatem in ecclesiastico et politico ordine expedivissemus, satis postea otii et temporis nobis relinqueretur ad reformationem ciborum, vestium, cereorum, rasurarum, casularum etc. At, quia camelos deglutimus et interea culices excolamus, trabes relinquimus et festucas inquirimus et iudicamus, supersedere concilio possumus.
14] Paucos igitur articulos conscripsi. Habemus enim iam antea satis mandatorum Dei in ecclesia, in politia, in oeconomia, quibus satisfacere nunquam possumus. Ad quid ergo prodest copia ista decretorum, traditionum et legum in concilio, quum praecipua capita a Deo mandata nec curentur nec serventur? Quasi vero Deus in ludicris fabulis nostris acquiescere, et interea sua divina mandata pedibus ut conculcentur, ferre cogatur. peccata autem nostra nos aggravant, nec sinunt Deum nobis esse propitium, quia poenitentiam non agimus et insuper omnem abominationem defendere volumus.
15] O Domine Iesu Christe, indicito et celebra tu ipse concilium, et libera tuos adventu tuo glorioso. Actum est de papa et pontificiis. Hi te non curant. Iuva ergo nos miseros et inopes, qui ad te gemimus et te ex corde quaerimus secundum gratiam, quam nobis dedisti, per Spiritum Sanctum tuum, qui tecum et cum Patre vivit et regnat, benedictus in saecula! Amen.

PRIMA PARS
de summis articulis divinae Maiestatis.
I.
Pater, Filius et Spiritus Sanctus, in una divina essentia et natura, tres distinctae personae, sunt unus Deus, qui creavit coelum et terram;
II.
Pater a nullo, Filius a Patre genitus est, Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit;
III.
Non Pater, non Spiritus Sanctus, sed Filius homo factus est;
IV.
Filius ita factus est homo, ut a Spiritu Sancto sine virili opera conciperetur, et ex Maria, pura, sancta sempervirgine nasceretur. Postea passus et mortuus est, sepultus, descendit ad inferna, resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei, venturus iudicare vivos et mortuos etc., sicut de his Symbolum Apostolicum et Athanasianum et Catechismus noster puerilis nos edocent.
De his articulis nulla est inter nos et adversarios controversia, quum illos utrinque confiteamur; quamobrem non est necesse, ut pluribus iam de illis agamus.

SECUNDA PARS
est de articulis, qui officium et opus Iesu Christi sive redemptionem nostram concernunt.
Hic primus et principalis articulus est :
1] Quod Iesus Christus, Deus et Dominus noster, sit propter peccata nostra mortuus et propter iustitiam nostram resurrexerit, Rom. 4, 24.
2] Et quod ipse solus sit Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, Ioh. 1, 29, et quod Deus omnium nostrum iniquitates in ipsum posuerit, Esaiae 53, 6.
3] Omnes peccaverunt et iustificantur gratis absque operibus seu meritis propriis, ex ipsius gratia, per redemptionem, quae est in Christo Iesu, in sanguine eius, Rom. 3, 23 sq.
4] Hoc quum credere necesse sit, et nullo opere, lege aut merito acquiri et apprehendi possit, certum est et manifestum solam hanc fidem nos iustificare, sicut Paulus Rom. 3, 28 inquit: Statuimus iustificari hominem per fidem absque operibus legis; item v. 26: Ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi.
5] De hoc articulo cedere aut aliquid contra illum largiri aut permittere nemo piorum potest, etiamsi coelum et terra ac omnia corruant. Non enim est aliud nomen hominibus datum, per quod salvari possimus, inquit Petrus Act. 4, 12. Et per vulnera eius sanati sumus, Esa. 58, 3. Et in hoc articulo sita sunt et consistunt omnia, quae contra papam, diabolum et universum mundum in vita nostra docemus, testamur et agimus. Quare oportet nos de hac doctrina esse certos, et minime dubitare, alioquin actum est prorsus, et papa et diabolus et omnia adversa ius et victoriam contra nos obtinent.

II. Articulus de Missa docet:
1] Quod missa in papatu sit maxima et horrenda abominatio, simpliciter et hostiliter e diametro pugnans contra articulum primum, quae tamen prae omnibus aliis pontificiis idololatriis summa et speciosissima fuit. Statuerunt enim, quod sacrificium istud seu opus missae, etiam ab impio ac perdito nebulone praestitum, liberet hominem a peccatis cum in hac vita, tum in purgatorio, quum tamen solus agnus Dei nos liberet, ut supra dictum est. Hic nihil permittendum nec cedendum est, quia prior articulus id non fert.
2] Cum sanioribus pontificiis placide hoc modo conferri posset: Primum, quare tam rigide missae patrocinium suscipiant, quum illa tantummodo sit hominum inventum et a Deo non mandata sit? Hominum vero inventiones tuto omittere possumus, ut Christus testatur Matth. 16, 9: Frustra colunt me mandatis hominum.
3] Secundo. Res est non necessaria sine peccato et periculo omitti potest.
4] Tertio. Sacramentum meliori et Deo magis accepto, imo hoc solo accepto, salutari et beato modo secundum Christi institutionem sumi potest. Cur igitur propter figmentum humanum et non necessarium, quum aliter et rectius res ipsa haberi possit, ad extremas miserias homines cogerentur et adigerentur?
5] Curetur, ut publice hominibus ostendatur missam ut rem commentitiam seu humanum figmentum posse sine peccato omitti, et neminem damnari, qui missam non curat, sed etiam sine missa meliore ratione homines salvari posse. Sic fiet, ut missa sit sponte corruitura, non tantum in vulgo rudi, sed etiam in animis omnium piorum, Christianorum et sanorum, idque multo magis, quum audierint missam esse quiddam valde periculosum, sine Dei Verbo et voluntate confictum atque inventum.
6] Quarto. Quum fere innumeri et inenarrabiles abusus in universo mundo ex negotiatione missarum exstiterint, abroganda merito missa est, ut abusus isti removeantur, etiamsi quid utilitatis et boni in se contineret. Quanto magis autem, quum plane inutilis, non necessaria et periculosa sit, et omnia utilius atque certius absque missa haberi possint, eam missam facere debemus, ut abusus istos tetros perpetuo fugiamus!
7] Quinto. Quum missa nihil sit aliud nec aliud esse possit (sicut canon et omnes libri pronuntiant) quam opus hominum (etiam impiorum nebulonum), quo opere aliquis se ipsum et alios una cum se ipso cum Deo reconciliare, remissionem peccatorum et gratiam impetrare et mereri conatur (sic enim aestimatur missa, quum maxime praedicatur; ad quid enim alioqui prodesset?), ideo certe damnanda et reiicienda est. Hoc enim directe pugnat cum primario articulo, qui affirmat non missificum sacerdotem, vel bonum vel malum, suo opere, sed Agnum Dei et Filium Dei tollere peccata nostra.
8] Quodsi quis fucum facere et praetendere vellet, se ex devotione sibi ipsi communionem exhibere velle, is longe erraret, nec serio et ex animo loqueretur. Communio enim vera et certa est in sacramento, quae fit secundum institutionem Christi. Se ipsum autem communicare humana persuasio est, incerta et non necessaria, imo prohibita. Nescit enim ille, quid faciat, quum absque Verbo Dei opinioni et figmento humano obsequatur. 9] Non etiam recte facit is (etiamsi res alioqui plana esset), qui sacramentum proprium ecclesiae, extra ecclesiae communionem, sine Verbo Dei, ex propria quadam devotione et affectione usurpare vult.
10] In hoc articulo de missa concilium potissimum sudabit et consummabitur. Etsi enim possibile esset, ut omnes reliquos articulos nobis concederent, tamen hunc concedere non poterunt, quemadmodum Campegius Augustae dixit, se prius omnia tormenta, membrorum dilaniationem et mortem passurum, quam missam missam facturum esse. Et ego etiam per Dei opem in cineres corpus meum redigi et concremari patiar prius, quam ut missarium ventrem, vel bonum vel malum, aequiparari Christo Iesu, Domino et Servatori meo, aut eo superiorem esse feram. Sic scilicet in aeternum disiungimur et contrarii invicem sumus. Sentiunt quidem optime, cadente missa cadere papatum. Hoc priusquam fieri patiantur, omnes nos trucidabunt, si poterunt.
11] Ceterum draconis cauda ista (missam intelligo) peperit multiplices abominationes et idololatrias.
12] Primo purgatorium. Missis enim pro animabus, item vigiliis, septimis, et tricesimis, anniversariis, exsequiis, postremo vulgari septimana et omnium animarum die, balneis, et quae his affinia sunt, innumeris allis phantasiis, irruerunt in purgatorium. Sic missa propemodum pro solis defunctis fuit celebrata, quum tamen Christus sacramentum pro solis viventibus instituerit. Quapropter purgatorium, et quidquid ei solennitatis, cultus et quaestus adhaeret, mera diaboli larva est. Pugnat enim cum primo articulo, qui docet Christum solum, et non hominum opera, animas liberare. Et constat etiam de mortuis nihil nobis divinitus mandatum esse. Idcirco tuto omitti illud omne potest, etiamsi nihil erroris et idololatriae ei inesset.
13] Pontificii allegant Augustinum et quosdam patres, qui de purgatorio scripserint, et non putant nos intelligere, ad quid et quare sic illi locuti sint. Augustinus non scribit esse purgatorium, nec etiam habet testimonium Scripturae, quo nitatur, sed in dubio relinquit, num sit, et inquit matrem suam petiisse, ut sui commemoratio fieret ad altare sive sacramentum. At hoc in universum nihil nisi hominum, et quidem unius atque alterius, devotio fuit, non constituens articulum fidei, id quod solius Dei est.
14] Nostri autem pontificii sententias istas hominum citant, ut fides habeatur tetris, blasphemis et maledictis nundinationibus de missis pro animabus in purgatorio, seu de inferiis et oblationibus etc. Sed ex Augustino nunquam ista probabunt. Et quum nundinationes istas et missas purgatorio destinatas aboleverint, quae ne per somnium quidem Augustino in mentem venerunt, colloquemur tandem cum illis, an Augustini dicta, destituta Verbo, sint admittenda, et an mortuorum commemoratio ad eucharistiam sit facienda. 15] Ex patrum enim verbis et factis non sunt exstruendi articuli fidei, alioquin etiam articulus fidei fieret victus ipsorum, vestimentorum ratio, domus etc., quemadmodum cum reliquiis sanctorum luserunt. Regulam autem aliam habemus, ut videlicet Verbum Dei condat articulos fidei, et praeterea nemo, ne angelus quidem.
16] Secundo. Hoc etiam inde evenit, ut cacodaemones malitiam suam exercerent, et ceu animae defunctorum apparerent, missas, vigilias, peregrinationes et eleemosynas exigerent, horrendis mendaciis et ludibriis. 17] Quae omnia oportuit nos pro articulis fidei recipere et vitam secundum illa instituere, atque haec papa confirmavit, sicut et missam et alias abominationes omnes. In his ergo cedere aut aliquid concedere nec possumus nec debemus.
18] Tertio. Ortae inde sunt peregrinationes. Ad has etiam postulatae sunt missae, remissio peccatorum et gratia Dei. Missa enim omnia gubernavit. Constat autem certo, peregrinationes istius modi carentes Verbo Dei nobis madatas non esse, nec esse necessarias, quum melius ad animae curam pervenire, et sine peccato et periculo peregrinationes illas omittere possimus. Cur domi vocationes, parochiae, Verbum Dei, uxores et liberi etc. deseruntur, quorum cura necessaria et mandata est, et non necessarii, incerti, periculosi et diabolici ignes vere fatui seu errores 19] illis praeferuntur? Sic scilicet Satanas papam dementavit, ut ista laudaret et stabiliret, et multi magno numero a Christo ad propria sua opera desciscerent et idolatrae [idololatrae] fierent, quod omnium pessimum est, quum alioqui res ipsa per se nec necessaria nec praecepta sit, sed consilio et certitudine destituatur et plane noxia sit. Quamobrem hic cedere aut concedere aliquid non 20] licet etc. Atque hoc pro concione doceatur peregrinationes istas esse non necessarias, sed perniciosas, et postea videatur, ubinam peregrinationes maneant. Sic enim sponte corruent.
21] Quarto. Fraternitates seu societates. Coenobia enim, canonicatus et vicaristae scriptis se obligarunt et communicaverunt (contractu certo et emptione confirmata) missas omnes et bona opera etc. pro vivis et mortuis. Hoc non tantum prorsus humanum figmenturn est, sine Verbo Dei, non necessarium, non mandatum, sed etiam contra primarium articulum redemptionis. Quare nec admittendum nec ferendum.
22] Quinto. Reliquiae sanctorum refertae multis mendaciis, ineptiis et fatuitatibus. Canum et equorum ossa ibi saepe reperta sunt. Et licet aliquid forte laudandum fuisset, tamen propter imposturas istas, quae diabolo risum excitarunt, iamdudum damnari debuissent, quum praesertim careant Verbo Dei, et non necessariae et inutiles sint. 23] Estque hoc omnium teterrimum, quod finxerunt istas reliquias indulgentiam et remissionem peccatorum operari, et loco cultus Dei et boni operis, sicut missam, illas venerati sunt etc.
24] Sexto. Huc pertinent indulgentiae vivis et defunctis pro pecunia attributae, quibus sacrilegus et damnatus ille Iudas seu papa meritum Christi et merita superflua omnium sanctorum et totius ecclesiae vendidit etc., quae omnia et singula nequaquam ferenda sunt, quia carent Verbo Dei, non sunt mandata, non sunt necessaria, sed pugnant cum articulo primo. Meritum enim Christi non nostris operibus aut nummis, sed per fidem ex gratia apprehenditur et obtinetur sine pecunia et merito, non per papae potestatem, sed per praedicationem Verbi Dei oblatum et propositum.

De Invocatione Sanctorum.
25] Invocatio sanctorum est etiam pars abusuum et errorum antichristi, pugnans cum primo principali articulo et delens agnitionem Christi. Non etiam est mandata, nec consilio nec exemplo nec testimonio Scripturae nititur. Omnia in Christo melius et certius nobis sunt proposita, ut non egeamus invocatione sanctorum, etiamsi res pretiosa esset, quum tamen sit res maxime perniciosa.
Etsi angeli in coelo pro nobis orent 26] (sicut ipse quoque Christus facit) et sancti in ferris et fortassis etiam in coelis, tamen inde non sequitur angelos et sanctos a nobis esse invocandos, adorandos, ieiuniis, feriis, missis, oblationibus, templorum, altarium, cultuum fundationibus et aliis modis honorandos, ut patronos et intercessores, et unicuique eorum certa auxilia esse tribuenda, ut papistae docent et faciunt. Hoc enim idololatricum est, et hic bonos soli Deo tribuendus est. 27] Pores quidem ut Christianus et sanctus in terris pro me orare, non in una tantum, sed in omni necessitate, propterea autem non debeo te adorare, invocare, ferias, ieiunia, oblationes, missas in tui honorem et cultum celebrare et fidem ad salutem meam tibi mancipare, quum allis modis te honorare, diligere et tibi gratias agere in Christo possim. Hic 28] ergo idololatricus cultus de angelis et defunctis sanctis si sublatus fuerit, reliqua veneratio periculo carebit et cito oblivioni tradetur. Ubi enim spes commodi et subsidii corporalis et spiritualis adempta fuerit, ibi cultus sanctorum facile evanescet, sive illi sint in sepulcris sive in coelis. Frustra enim aut ex mera carirate nemo ipsorum facile recordabitur, nec eos colet et honore divino afficiet.
29] Summatim: Quidquid missa pontificia est, et quidquid habet, quod ex ea natum est, et quidquid ei adhaeret, id universum ferre non possumus, sed damnare cogimur, ut venerandum sacramentum, purum et certum, secundum institutionem Christi, per fidem usurpaturn et acceptum, retinere possimus.

III. Articulus De Collegiis Canonicorum, Cathedralibus et Monasteriis.
1] Collegia canonicorum et coenobia olim optima intentione maiorum fundata ad educandos viros doctos et castas ac modestas feminas, debebant rursum converti in talem risum, ut pastores, concionatores et alii ecclesiarum ministri haberi possent, item alli idonei ad politicam administrationem sive ad rempublicam, in civitatibus et regionibus, ac pie educatae virgines ad oeconomiam et liberorum educationem etc.
2] Hunc usum si non retineant, consultum est, ut vasta deserantur aut diruantur potius, quam ut idololatricis cultibus et figmentis hominum propagata praeferantur Christianae vitae et a Deo mandatis officiis et vocationibus. Haec enim omnia pugnant cum primo principali articulo de redemptione, facta per Iesum Christum. Quid, quod, sicut alia hominum somnia, non sunt praecepta, non necessaria, non utilia, sed periculosa, et causam praebent vano labori, molestiis periculosis et cultui infrugifero, quem prophetae appellant Avert, id est, dolorem et laborem.

IV. Articulus de Papatu docet,
1] Quod papa non sit iure divino seu secundum Verbum Dei caput totius Christianitatis (hoc enim nomen uni et soli Iesu Christo debetur), sed tantum episcopus et pastor ecclesiae, quae est Romae, et eorum, qui voluntarie et sponte vel per humanam creaturam, id est, politicum magistratum, se ad eum conferunt, non ut sub ipso tamquam sub domino vivant, sed ut cum eo tamquam fratres, collegae, sodales et Christiani sint, quemadmodum hoc ipsum vetera concilia et aetas Cypriani ostendunt.
2] Hodie vero nullus episcoporum audet papam nominare fratrem, ut aetate Cypriani factum est, sed oportet, ut episcopi, imo Caesares et reges papam appellent omnium gratiosissimum dominum. Hanc arrogantiam bona conscientia nec volumus nec possumus nec debemus probare. Qui vero se ei subiicere voluerit, faciat id suo periculo sine nobis.
3] Hinc sequitur, omnia, quae papa ex tam arrogante, temeraria, mendace, blasphema et furto arrepta potestate suscepit et fecit et adhuc facit, fuisse et esse mere diabolica acta et instituta (excepta politici regni administratione, ubi Deus saepe etiam per tyrannos et perfidos nebulones populo alicui benefacit) ad perditionem totius sanctae ecclesiae catholicae seu Christianae (quantum in ipso est) et ad destructionem primi et praecipui articuli de redemptione facta per Iesum Christum.
4] Prostant enim omnes ipsius bullae et libri, in quibus rugit ut leo (ut angelus Apoc. 12, 1 sqq. significat), clamitans neminem Christianorum posse salvari, nisi ei obediat et subiectus sit in omnibus, quaecunque vult, quaecunque dicit, quaecunque facit. Hoc totum quid aliud dictum est nisi: Licet in Christum credas et omnia, quae ad salutem necessaria sunt, in ipso solo habeas, tamen te nihil proficere, nisi papam habeas et colas ut Deum tuum et ei subditus sis et obedias? Quum tamen manifestum sit sanctam ecclesiam sine papa fuisse ad minimum ultra quingentos annos, et adhuc hodie Graecorum et multarum aliarum linguarum ecclesias nec fuisse hactenus, nec adhuc esse sub papa. 5] Taceo, quod, ut saepe dictum est, hominum hoc figmentum sit, non mandatum, non necessarium, non utile. Sancta enim Christiana sive catholica ecclesia consistere absque isto capite optime potest, et constitisset certe rectius, ac melius cum ea ageretur, nisi diabolus illud caput in medium proiecisset et 6] exaltasset. Et certum est papatum nullius esse usus in ecclesia, quia nullum ecclesiasticum officium exercet. Et necesse est, ecclesiam permanere et consistere sine papa.
7] Pono autem, papam fateri se non iure divino sive ex mandato Dei esse supremum, sed, ut concordia et unitas Christianorum adversus sectarios et haereticos commodius conservari possit, caput certum esse eligendum, cui ceteri omnes quasi innitantur, atque tale caput per homines eligi, et in hominum quoque electione et potestate situm esse, illud caput ut mutet et semoveat, sicut Constantiense concilium hac propemodum ratione tres papas removit et quartum elegit; pono, inquam, haec a papa et sede Romana ita dici et accipi (quod tamen impossibile est, sic enim universum suum regnum et statum immutari, everti et destrui pateretur omniaque iura et volumina sua, id quod, ut paucis dicam, nunquam faciet): tamen neque hoc modo consuleretur ecclesiae Christianae, sed plures quam antea sectae oriturae essent.
8] Si enim non ex mandato Dei, verum ex hominis libera voluntate capiti isti obedientia praestanda esset, facile et brevi tempore contemptum, tandem nullum membrum retineret, nec etiam perpetuo Romae aut quovis alio in loco illud esse oporteret, sed ubicunque et in quacunque ecclesia Deus virum talem, qui ad tantum munus obeundum idoneus esset, largiretur. Haec res perplexa et confusionis plena futura esset.
9] Quapropter ecclesia nunquam melius gubernari et conservari potest, quam si omnes sub uno capite, quod est Christus, vivamus, et episcopi omnes pares officio (licet dispares sint quoad dona) summa cum diligentia coniuncti sint unanimitate doctrinae, fidei, sacramentorum, orationis et operum caritatis etc., sicut S. Hieronymus scribit sacerdotes Alexandriae communi opera gubernasse ecclesias. Et apostoli idem fecerunt ac postea omnes episcopi in toto orbe Christiano, donec papa caput suum super omnes attolleret.
10] Haec doctrina praeclare ostendit papam esse ipsum verum antichristum, qui supra et contra Christum sese extulit et evexit, quandoquidem Christianos non vult esse salvos sine sua potestate, quae tamen nihil est et 11] a Deo nec ordinata nec mandata est. Hoc proprie loquendo est se efferre supra et contra Deum, sicut Paulus 2 Thess. 2, 4 loquitur. Et hoc profecto nec Turcae nec Tartari faciunt, quantumvis sint Christianorum atroces hostes, sed permittunt, ut credat in Christum, quicunque voluerit, et accipiunt tributum et obedientiam externam sive corporalem a Christianis.
12] Papa vero prohibet hanc fidem, aiens sibi obediendum esse, si quis salvari velit. Hoc autem facere nolumus, etiamsi nobis propterea moriendum sit in nomine Domini. Et 13] id in universum inde oritur, quod papa iure divino voluit esse summum caput Christianae ecclesiae. Ideo se ipsum Christo aequiparavit et supra Christum tandem extulit et se caput, deinde dominum ecclesiae, postea totius mundi et simpliciter terrestrem deum praedicare voluit, donec etiam ipsis angelis in coelo praecipere haec et illa conaretur. 14] Et quum instituitur discrimen inter dogma papae et Sacram Scripturam et utriusque fit collatio, manifeste patet papae dogma, etiam optimum, ex civili, Caesareo et ethnico iure concinnatum esse, et politica negotia et indicia seu iura tractare, sicut ostendunt decretales; deinde proponere ceremonias de templis, vestibus, cibis, personis et similibus ludicris, larvis et iocularibus supra modum, et inter haec omnia nihil plane de Christo, fide et mandatis Dei; postremo repraesentare ipsum diabolum, dum mendacia papalia de missis, purgatorio, monastics vita, operibus propriis et cultibus fictitiis (in quibus singulis merus papatus fundatur et consistit) supra et contra Deum urget et disseminat, et omnes Christianos, qui has papae abominationes super omnia praedicare et honorare nolunt, damnat, trucidat, excruciat. Quare sicut diabolum ipsum non possumus adorare et pro Domino et Deo colere, ita nec eius apostolum, papam seu antichristum, in regno eius ut caput et dominum ferre possumus. Mentiri enim et occidere, animus et corpora in aeternum perdere pontificii regni proprium est, sicut hoc ipsum multis libris evidentissime ad oculum demonstravi.
15] Hi articuli quatuor sufficiunt, quos in concilio sibi damnandos proponant. Non enim vel minimum punctulum in his articulis nobis concedent. Et de hoc certos nos esse oportet et praemonitos ac obfirmatos firma spe, Christum, Dominum nostrum, irruisse in adversarium suum, quem et insecuturus et confecturus est Spiritu et adventu suo. Amen.
16] Nam in concilio stabimus non coram Caesare aut politico magistratu, sicut Augustae Vindelicorum (ubi Caesar clementissimum edictum promulgans, benigne et placide causam et rem ipsam audiri volebat), sed coram papa ac ipso diabolo comparebimus, qui nihil audire vult, sed simpliciter indicta causa damnare, occidere et ad idololatriam vi cogere. Quare hic non sunt nobis exosculandi pedes eius nec dicendum: Gratiosissimus Dominus es! sed quemadmodum in Zacharia [3, 2] angelus ad Satanam dicebat: Increpet Dominus te, Satana!

TERTIA PARS ARTICULORUM.
De sequentibus articulis agere poterimus cum doctis et prudentibus viris, vel etiam inter nos ipsos. Papa et regnum pontificum illos non magnopere curant. Conscientia enim apud eos nihil est, sed pecunia, gloria, honores, potentia ipsis sunt omnia.

I. De Peccato.
1] Hic confitendum nobis est, ut Paulus Rom. 5, 11 affirmat, peccatum ab uno homine Adamo ortum esse et introiisse in mundum, per cuius inobedientiam omnes homines facti sunt peccatores, morti et diabolo obnoxii. Hoc nominatur originale, hereditarium, principale et capitale peccatum.
2] Huius peccati fructus postea sunt mala opera in Decalogo prohibita, ut sunt diffidentia, incredulitas, falsa fides sive κακοπιστία, idololatria, sine Dei timore esse, praesumptio seu temeritas, desperatio, coecitas seu excoecatio, et ut summatim dicam, Deum non agnoscere, non curare; deinde mentiri, nomine Dei abuti, peierare, non orare, non invocare, Verbum Dei contemnere vel negligere, parentibus immorigerum esse, occidere, lascivire, furari, decipere etc.
3] Hoc peccatum hereditarium tam pro, funds et tetra est corruptio naturae, ut nullius hominis ratione intelligi possit, sed ex Scripturae patefactione agnoscenda et credenda sit, Ps. 51, 7; Rom. 5, 12 sqq.; Exod. 33, 3; Gen. 3, 7 sqq. Quapropter meri sunt errores et caligines contra hunc articulum scholasticorum doctorum dogmata, quibus docetur:
Post Adae lapsum hominis naturales 4] vires mansisse integras et incorruptas et hominem naturaliter habere rationem rectam et bonam voluntatem, sicut philosophi docent.
5] Et, hominem habere liberum arbitrium faciendi bonum et omittendi malum, et econtra omittendi bonum et faciendi malum.
6] Item, hominem posse naturalibus viribus omnia mandata Dei servare et facere.
7] Et, posse naturalibus viribus Deum super omnia diligere et proximum sicut se ipsum.
8] Item, si faciat homo, quantum in se est, Deum largiri ei certo suam gratiam.
9] Et, si accedere velit homo ad eucharistiam, non opus esse bono proposito recte faciendi, sed sufficere, si non adsit malum propositum peccandi; tam bonam scilicet esse naturam, et tantam esse vim sacramenti.
10] Item, non posse ex Scriptura probari ad bonum opus necessario requiri Spiritum Sanctum et opus gratiam.
11] Talia et similia portenta orta sunt ex inscitia et ignorantia peccati et Christi, Servatoris nostri, suntque vere et mere ethnica dogmata, quae tolerare non possumus. Si enim ista approbantur, Christus frustra mortuus est, quum nullum peccatum et damnum sit in homine, pro quo mori eum oportuerit; aut solummodo pro corpore mortuus diceretur, non pro anima, quandoquidem anima prorsus sana et solum corpus morti obnoxium perhiberetur.

II. De Lege.
1] Sentimus legem a Deo datam esse, primum ut peccatum prohiberetur comminationibus et metu poenarum, item promissione et annuntiatione gratiae et beneficiorum. Sed haec omnia propter malitiam, quam peccatum in homine effecit, male cesserunt. 2] Quidam enim inde deteriores redditi fuerunt, qui scilicet legem oderunt prohibentem ea, quae facere ipsi mallent, et praecipientem, quae gravatim praestant. Quare, nisi poena coerceantur, plura patrant contra legem quam antea. Atque hi sunt male, effrenes et securi homines, qui perpetrant mala, quoties occasionem aliquam offerri sibi animadvertunt.
3] Quidam vero arrogantia et coecitare percutiuntur et insolenti opinione tenentur, se servare et posse servare legem viribus suis, sicut iam paulo ante de scholasticis doctoribus dictum est. Hinc hypocritae et iustitiarii seu in speciem sancti proveniunt.
4] Praecipuum autem officium et ἐνέργεια legis est, ut peccatum originale et omnes fructus eius revelet et homini ostendat, quam horrendum in modum natura eius lapsa sit et funditus ac totaliter depravata, ita ut lex ei dicat, hominem nec habere nec curare Deum et adorare alienos deos, id quod antea et sine lege homo non credidisset. Hac ratione petterrefit, humiliatur, prosternitur, desperat de se ipso et anxie desiderat auxilium, nec scit, quo fugiat, incipit irasci Deo et obmurmurare prae impatientia. 5] Hoc est, quod Paulus inquit Rom. 4, 15: Lex iram operatur, et Rom. 5, 20: Lex auget peccatum. Lex subintravit, ut abundaret delictum.

III. De Poenitentia.
1] Hoc officium legis retinetur in Novo Testamento, et in eo exercetur, ut Paulus Rom. 1, 18 facit, inquiens: Ira Dei de coelo revelatur super omnes homines. Et 3, 12: Omnes sunt rei coram Deo. Nemo hominum iustus est coram eo. Et Christus Ioh. 16, 8 inquit: Spiritus Sanctus arguet mundum de peccato.
2] Hoc igitur fulmen est Dei, quo et manifestos peccatores et hypocritas prosternit et nullum iustum pronuntiat, sed omnes ad terrorem et desperationem adigit. Hic malleus est, ut Hieremias inquit 23, 29: Verbum meum quasi malleus conterens petras. Haec non est activa contritio seu factitia et accersita, sed passiva contritio, conscientiae cruciatus, vera cordis passio et sensus mortis.
3] Sic scilicet incipit vera poenitentia. Et hic homo audit sententiam promulgari dicentem Quotquot estis, nihil estis, sive manifesti peccatores sive opinione vestra sancti sitis, omnes vos alios fieri oportet et aliter operari, quam quales hunc estis et sicut iam operamini, qualescunque sane sitis, magni, sapientes, potentes, sancti. In summa, hic nemo iustus, sanctus, pius est.
4] Huic officio Novum Testamentum statim adiungit consolationem et promissionem gratiae evangelii, cui credendum est, sicut Christus inquit Marc. 1, 15: Agite poenitentiam et credite evangelio, id est, fiatis alii et faciatis 5] aliter et credatis meae promissioni. Et ante Christum Iohannes nominatur praeco poenitentiae, sed ad remissionem peccatorum, hoc est, Iohannes omnes arguit et peccatores esse evicit, ut scirent, quid coram Deo essent, et se ipsos agnoscerent ut perditos homines, atque ita Deo appararentur ad gratiam amplectendam et remissionem peccatorum ab eo sperandam et accipiendam. Sic etiam Christus Luc. 24, 47 ipse inquit: 6] In nomine meo ubique praedicanda est poenitentia et remissio peccatorum inter omnes gentes.
7] Quando autem lex hoc officium suum sola exercet sine evangelio, nihil aliud nisi mors et infernus hominem opprimunt, prorsus desperantem, ut Saulem et Iudam, sicut Paulus [Rom. 7, 10] testatur legem per peccatum hominem morti tradere. 8] Econtra evangelium affert consolationem et remissionem non uno tantum modo, sed per Verbum, sacramenta et similiter, quemadmodum audiemus paulo post, ut ita redemptio apud Deum sit copiosa, ut in 130. Psalmo, v. 7, scriptura est, contra horrendam captivitatem peccati.
9] Nunc porro falsam poenitentiam sophistarum cum vera poenitentia conferemus, ut utraque melius intelligi possit.

De Falsa Poenitentia Pontificiorum.
10] Impossibile fuit pontificios recte docere de poenitentia, quum verum peccatum non recte agnoverint. Nam, ut supra ostensum est, de peccato originali non recte sentiunt, qui aiunt naturales vires hominis mansisse omnino integras et incorruptas, et rationem recte posse docere ac voluntatem posse ea, quae docentur, praestare, et Deum certo donare suam gratiam, quum homo tantum facit, quantum in se est, secundum liberum suum arbitrium.
11] Ex hoc dogmate sequitur, tantum ob actualia peccata agendam esse poenitentiam, ut sunt malae cogitationes, quibus homo obtemperat (concupiscentia enim, vitiosi affectus, inclinatio, libido et affectio prava secundum illos non sunt peccata), sermones mali, mala opera, quae voluntas libera omittere potuisset.
Huic poenitentiae adiungunt tres partes: 12] contritionem, confessionem et satisfactionem, addita grandi consolatione et pollicitatione remissionis peccatorum, meriti, expiationis peccatorum ac plenariae redemptionis coram Deo, si homo vere doleat, confiteatur et satisfaciat. Sic in poenitentia homo ad fiduciam propriorum operum ducitur. 13] Hinc orta est vox, quae in suggestis, quum praelegeretur vulgo publica absolutio, usurpata fuit: Prolonga, Deus, vitam meam, donec pro meis peccatis satisfecero et vitam meam emendavero.
14] Hic altum fuit silentium de Christo et fide, et tantum opinio et spes fuit de propriis operibus, quibus peccata coram Deo delerentur. Et hanc ob causam facti sumus sacrifici et monachi, ut nos ipsos peccato opponeremus.
15] Quod ad contritionem attinet, quum nemo posset omnia peccata sua in memoria retinere, praesertim per integrum annum commissa, centones hos assuebant, si memoria peccati absconditi forte recurrefet, etiam illud sufficiente contritione deflendum confitendum esse etc. Interea Dei gratiae homo committebatur.
16] Quum etiam nemo sciret, quanta contritio esse deberet, quae coram Deo sufficeret, dicebant, si quis contritionem non haberet, eum saltem attritionem habere oportere, id est, dimidiam quasi contritionem vel initium contritionis. Haec vocabula ipsi nec intellexerunt nec intelligunt, minus quam ego. Et attritio reputabatur pro contritione venientibus ad confessionem.
17] Et quum quis diceret se non posse habere contritionem, seu non dolere posse ob peccata sua (ut fieri potuit in illicito amore aut vindictae cupiditate et ceteris), interrogabant, an is non optaret et cuperet dolere. Respondenti cupere se (quis enim, nisi ipse diabolus, negaret se cupere?) accipiebant hoc pro contritione et remittebant peccata propter hoc bonum ipsius opus, quod nomine contritionis ornabant. Hic allegabant exemplum Bernhardi etc.
18] Videmus autem, quam palpet et titubet coeca ratio in rebus divinis et consolationem quaerat in propriis operibus pro sua opinione et Christi et fidei prorsus obliviscatur. Quodsi res ipsa perspicue consideretur, contritio ista est factitia et fictitia cogitatio seu imaginatio ex propriis viribus absque fide, absque agnitione Christi. Et in ista contritione miser peccator forte recordans suae flammae et cupiditatis vindictae vel ridere, vel lacrimare potius potuit, quam aliud cogitare, exceptis iis, qui vel legis fulmine facti, vel a diabolo spiritu tristitiae afflicti fuerunt. His, inquam, exceptis contritio ista fuit mera hypocrisis et peccati flammas non mortificavit. Oportuit enim homines dolere, quum libentius peccassent, si liberum ipsis fuisset.
19] Confessio sic instituebatur, ut homines iuberentur omnia sua peccata enumerare (quod factu impossibile est); haec ingens carnificina fuit. Et si quis quorundam peccatorum oblitus esset, is eatenus absolvebatur, ut, si in memoriam illa recurrerent, ea postea confiteretur. Nemo igitur scire potuit, num unquam sufficienter, pure et recte confessus esset et quando confessionis finis futurus esset. Et tamen nihilominus ducebantur homines ad propria sua opera, et haec consolatio ipsis proponebatur: quo confessio esset purior, magis ingenua et aperta, pudore et ignominia coram sacerdote suffusa, eo satisfactionem pro peccato esse pleniorem, et humilitate illa certo ac merito gratiam Dei impetrari.
20] Nulla hic fides, nullus Christus erat. Et virtus absolutionis non explicabatur confitenti, sed consolatio eius in enumeratione peccatorum et pudefactione consistebat. Nemo autem recitare potest miserias, carnificinas, fraudes et idololatrias, ex confessione ista natas.
21] Ceterum satisfactio longe perplexior est. Nemo enim scire poterat, quantum faciendum esset pro uno tantum peccato, nedum pro omnibus. Hic arte utebantur et parum satisfactionum imponebant, quae etiam facile servari poterant, ut quinque orationes dominicas, ieiunium unius dici etc.; cetera, quae in poenitentia desiderari dicebant, relegabant ad purgatorium.
22] Hic quoque magna calamitas oriebatur. Quidam enim metuebant, se in aeternum ex purgatorio non liberari posse, quum secundum veteres canones pro uno peccato mortali poenitentia septennis seu septem annorum constituta esset. 23] Et tamen fiducia semper collocata erat in nostro opere satisfactionis, ac si satisfactio potuisset esse perfecta, tota fiducia in eam coniecta fuisset, nec opus fuisset Christo et fide. At impossibilis illa erat. Et si quis centum annos poenitentiam ista ratione exercuisset, nondum certus tamen de sufficientia, perfectione et fine poenitentiae suae fuisset. Hoc scilicet erat perpetuo poenitere et nunquam ad poenitentiam pervenire.
24] Hac de causa sedes ista Romana sancta miserae ecclesiae subveniebat et indulgentias effingebat, quibus remittebatur et abolebatur expiatio seu satisfactio, primum particulatim, ad annos septem, centum etc., et eas distribuebat inter cardinales et episcopos, ita ut quidam annos centum, quidam ad dies centum indulgentiam conferrent. Totam autem satisfactionem relaxandi potestatem sibi reservabat.
25] Hac ratione quum accresceret pecunia et nundinatio bullarum esset fructuosa, excogitavit annum aureum iubilaeum, vere aurirerum (Iubeliahr, Gueldeniahr), quem Romae celebrari voluit. Hunc appellabat remissionem omnis culpae et poenae. Accurrebant igitur plurimi, quia ab onere molestissimo liberari unusquisque cupiebat. Hoc erat effodere et conquirere thesauros terrae. Mox papa annos aureos mutiplicabat et alium super alium accumulabat, et quo plus auri devorabat, eo plus fauces ipsius appetebant.
Ideoque per legatos suos mittebat annos istos passim in provincias, quoad omnia templa et domus annis aureis opplerentur. 26] Tandem irruebat etiam in purgatorium ad defunctos, primum missarum et vigiliarum fundatione, deinde indulgentiis et anno aureo, et animas tam viii pretio aestimabat, ut unam pro sex nummis liberam pronuntians dimitteret.
27] Neque tamen hoc quoque sufficiebat. Papa enim, etsi iubebat homines indulgentiis istis tuto fidere ad salutem, tamen ipse rem universam denuo incertam, in dubium vocabat. Nam in bullis suis scribit, eum, qui indulgentiarum seu iubilaei anni particeps fieri velit, oportere contritum et confessum esse, ac pecuniam numerare. Audivimus autem supra contritionem et confessionem illorum esse incertam et hypocriticam. Nemo etiam sciebat, quae anima in purgatorio esset, ac si quae in eo esse dicebantur, nemo sciebat, quae recte et contritae et confessae fuissent. Sic papa sanctum denarium corradebat et interea ducebat homines ad fiduciam potestatis et indulgentiarum suarum et rursum inde abducebat ac remittebat ad incerta ipsorum opera et merita.
28] Quumque nonnulli essent, qui se actualium peccatorum istorum vel cogitationibus vel verbis vel factis commissorum non agnoscebant reos, quemadmodum ego et mei similes in monasteriis et fundationibus, seu sacerdotum sodalitiis seu collegiis monachi et flamines ieiuniis, vigiliis, orationibus, missarum celebrationibus, duris lectisterniis et vestibus etc. resistere conabamur malis cogitationibus et violenter sancti esse volebamus, et licet innatum malum saepe etiam inter dormiendum (sicut Augustinus et Hieronymus et alii quoque conqueruntur) naturam suam exsereret: tamen nos mutuo sanctos esse aestimabamus, sicut docebamus, sine peccato et plenos operum bonorum, usque adeo, ut bona opera nostra etiam aliis, quasi superflua in nobis ad salutem consequendam, communicaretuus et venderemus, id quod ita factum esse testantur sigilla, literae, exempla, quae exstant.
29] Quum igitur, inquam, tales essent, hi poenitentia non indigebant. Quae enim contritio poterat esse in iis, qui malis cogitationibus non assentirentur? Quae confessio de verbis non prolatis? Quae satisfactio pro non factis seu pro innocentia, qua aliis miseris peccatoribus superabundans iustitia vendi poterat? Tales hypocritae et sancti erant tempore Christi etiam Pharisaei et scribae.
30] Hic exsurgit angelus ille igneus, B. Iohannes, Apoc. 10, praeco verus verae poenitentiae, et tonitru ac fulmine uno ferit ambos (vendentes et ementes opera) inquiens 31] Matth. 3, 2: Agite poenitentiam. Attamen egimus poenitentiam, aiunt miseri illi. Ceteri vero dicunt: Non indigemus poenitentia. 32] Iohannes autem inquit: Ambo agite poenitentiam, quia falsi estis poenitentiarii, et ceteri sunt falsi sancti seu hypocritae, et ambo indigetis remissione peccatorum, quum nondum sciatis, quid sit vere peccatum, nedum, ut de eo poenitere et fugere illud possitis. Nullus vestrum bonus est, pleni estis incredulitate, ruditate et ignorantia Dei et voluntaris Dei. Praesens enim hic coram adest, de cuius plenitudine nos omnes accipere oportet gratiam pro gratia [Ioh. 1, 16], et nemo hominum sine ipso coram Deo iustus esse potest. Quare si poenitentiam agere volueritis, recte illam agite, vestra poenitentia nulla est. Et, vos hypocritae, qui non egetis poenitentia, vos genimina viperarum, quis vos certos reddidit, ut fugeretis a ventura ira etc.? Matth. 3, 7 [Luc. 3, 7].
33] Eodem modo etiam Paulus Rom. 3, 12 concionatur: Non est iustus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum, non est, qui faciat bonum, ne unus quidem; omnes 34] declinaverunt et inutiles facti sunt. Et Act. 17, 30: Nunc Deus annuntiat hominibus, ut omnes ubique poenitentiam agant. Omnes, dicit, nemine excepto, qui modo homo est. 35] Haec poenitentia docet nos agnoscere peccatum, videlicet de nobis omnibus plane actum esse, et intus et in cute nihil boni in nobis esse, et simpliciter fieri nos alios et novos homines oportere.
36] Haec poenitentia non est partialis et mutilata, qualis est ista actualium peccatorum, nec etiam est incerta, qualis ista est. Non enim disputat, utrum sit peccatum vel non peccatum, sed totum prosternit et affirmat universum et merum esse peccatum quoad nos (et nihil esse in nobis, quod non sit peccatum sive reum). Quid enim diu quaerere, partiri et distinguere volumus? Quamobrem etiam contritio hic non est dubia aut incerta. Nihil enim remanet, quo aliquid boni cogitare possimus ad expiandum peccatum, sed abiicienda nobis est omnis spes de omnibus, quidquid sumus, quidquid cogitamus, loquimur et facimus etc.
37] Similiter confessio quoque non potest esse falsa, incerta, manca aut mutila. Qui enim confitetur totum in se esse merum peccatum, is comprehendit omnia peccata, nullum excludit, nullius obliviscitur. 38] Sic et satisfactio non potest esse incerta, quia non est nostrum incertum et peccato contaminatum opus, sed est passio et sanguis immaculati et innocentis Agni Dei, qui tollit peccata mundi.
39] De hac poenitentia concionatur Iohannes, deinde Christus in evangelio et nos etiam. Et hac poenitentiae concione destruimus papam et omnia, quae nituntur nostris bonis operibus. Omnia enim fundamento putri et vano insistunt, quod appellatur bonum opus sive lex, quum tamen nullum bonum opus adsit, sed tantum mala opera, et nemo faciat legem (ut Christus Ioh. 7, 19 testatur), sed omnes eam transgrediantur. Quare aedificium, quod superstruitur, tantummodo mendacium et hypocrisis est, etiam qua in parte sanctissimum et formosissimum est.
40] Haec poenitentia in Christianis durat usque ad mortem, quia luctatur cum peccato residuo in carne per totam vitam, sicut Paulus Rom. 7, 14. 25 ostendit, se belligerari cum lege membrorum suorum etc., idque non propriis viribus, sed dono Spiritus Sancti, quod remissionem peccatorum sequitur, et quotidie reliquias peccati purgat et expellit, et in eo est, ut hominem purificet, rectificet, sanctificet.
41] De tantis rebus papa, theologi, iuristae aliique homines ex ratione sua nihil norunt, sed haec doctrina est e coelo per evangelium patefacta et ab impiis sanctis seu hypocritis pro haeresi proclamatur.
42] Ceterum si sectarii quidam orientur, quorum nonnulli iam forsan adsunt et tempore seditionis rusticanae mihi ipsi in conspectum veniebant, sentientes, omnes eos, qui semel Spiritum aut remissionem peccatorum accepissent et credentes facti essent, etsi deinde peccarent, manere tamen in fide, et peccatum ipsis nihil obesse. Hinc voces ipsorum: Fac quidquid lubet, modo credas, nihil tibi nocet, fides omnia peccata delet etc. Addunt praeterea, si quis post fidem et Spiritum acceptum peccet, eum nunquam Spiritum et fidem vere habuisse. Et tam insanos homines vidi et audivi multos, et vereor, ne adhuc in nonnullis daemon iste latitans habitet.
43] Si igitur, inquam, tales in posterum etiam orirentur, sciendum et docendum est, quod si sancti, qui originale peccatum adhuc habere se sentiunt et quotidie de eo poenitent et cum eo luctantur, insuper ruant in manifesta peccata, ut David in adulterium, homicidium et blasphemiam, eos excutere fidem et Spiritum Sanctum, et abesse turn ab ipsis 44] fidem et Spiritum Sanctum. Spiritus enim Sanctus non sinit peccatum dominari, invalescere et victoriam obtinere ac consummari, sed reprimit et coercet, ne facere possit, quod vult. Si vero facit, quod vult, certe Spiritus Sanctus et fides amittuntur nec simul adsunt. Sic enim inquit Iohannes [1 Ioh. 3, 9]: Qui ex Deo natus est, non peccat et peccare non potest. Et tamen etiam hoc verum est, quod idem Iohannes dicit [1 ep. 1, 8]: Si dicimus nos peccatum non habere, mentimur, et veritas Dei non est in nobis.

IV. De Evangelio.
Nunc ad evangelium redibimus, quod non uno modo consulit et auxiliatur nobis contra peccatum; Deus enim superabundanter dives et liberalis est gratia et bonitate sua: primum per verbum vocale, quo iubet praedicari remissionem peccatorum in universo mundo, et hoc est proprium officium evangelii; secundo per baptismum; tertio per venerandum sacramentum altaris; quarto per potestatem clavium, atque etiam per mutuum colloquium et consolationem fratrum, Matth. 18, 20: Ubi duo aut tres fuerint congregati etc.

V. De Baptismo.
1] Baptismus nihil est aliud quam verbum Dei cum mersione in aquam, secundum ipsius institutionem et mandatum, sive, ut Paulus inquit Eph. 5, 26, lavacrum in verbo; sicut et Augustinus ait: Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum. 2] Quare non sentimus cum Thoma et monachis praedicatoribus seu Dominicanis, qui verbi et institutionis Dei obliti dicunt, Deum spiritualem virtutem aquae contulisse et indidisse, quae peccatum 3] per aquam abluat. Non etiam facimus cum Scoto et Minoritis seu monachis Franciscanis, qui docent, baptismo ablui peccatum ex assistentia divinae voluntatis, et hanc ablutionem fieri tantum per Dei voluntatem, et minime per verbum et aquam.
4] De paedobaptismo docemus infantes esse baptizandos. Pertinent enim ad promissam redemptionem per Christum factam. Et ecclesia debet illis baptismum et promissionis illius annuntiationem.

VI. De Sacramento Altaris.
1] De sacramento altaris sentimus panem et vinum in coena esse verum corpus et sanguinem Christi, et non tantum dari et sumi a piis, sed etiam ab impiis Christianis.
2] Et non tantum unam speciem esse dandam. Non enim indigemus doxosophia ista, quae nos doceat sub una specie tantum esse quantum sub utraque, sicut sophistae et Concilium Constantiense docent. 3] Etsi enim verum esse forte possit, quod sub una tantum sit quantum sub utraque, tamen una species non est tota ordinatio et institutio per Christum facta, tradita et mandata. 4] Imprimis vero damnamus et exsecramur in nomine Domini omnes eos, qui non tantum utramque speciem omittunt, verum etiam tyrannice eam prohibent, damnant et blasphemant ut haeresin et ita se ipsos supra et contra Christum, Dominum et Deum nostrum, extollunt opponentes et praeponentes se Christo etc.
5] De transsubstantiatione subtilitatem sophisticam nihil curamus, qua fingunt panem et vinum relinquere et amittere naturalem suam substantiam, et tantum speciem et colorem panis et non verum panem remanere. Optime enim cum Sacra Scriptura congruit, quod panis adsit et maneat, sicut Paulus ipse nominat [1 Cor. 10, 16]: Panis, quem frangimus. Et [1 Cor. 11, 28]: Ita edat de pane.

VII. De Clavibus.
1] Claves sunt officium et potestas ecclesiae a Christo data, ad ligandum et solvendum peccata non tantum enormia et manifesta, sed etiam subtilia, abscondita, soli Deo nota, sicut Ps. 19, 13 scriptum est: Delicta quis intelligit? Et Rom. 7, 25 Paulus conqueritur, 2] se carne servire legi peccati. Non enim penes nos est, sed solius Dei est iudicare, quae, quanta et quotuplicia sint peccata, ut scriptum est Ps. 143, 2: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur coram 3] te omnis vivens. Et Paulus 1 Cor. 4, 4 inquit: Nullius quidem mihi conscius sum, sed per hoc non iustificatus sum.

VIII. De Confessione.
1] Quum absolutio et virtus clavium etiam sit consolatio et auxilium contra peccatum et malam conscientiam, in evangelio ab ipso Christo instituta, nequaquam in ecclesia confessio et absolutio abolenda est, praesertim propter teneras et pavidas conscientias et propter iuventutem indomitam et petulantem, ut audiatur, examinetur et instituatur in doctrina Christiana.
2] Enumeratio autem peccatorum debet esse unicuique libera, quid enumerare aut non enumerare velit. Quamdiu enim in carne sumus, non mentiemur confitentes et dicentes: Agnosco, me miserum esse peccatorem et scatere peccatis. Rom. 7, 23: Sentio aliam legem in membris meis etc. Et quum absolutio privata ab officio clavium oriatur, negligenda non est, sed maximi facienda, sicut et alia officia Christianae ecclesiae magni facienda sunt.
3] Et in his, quae vocale et externum Verbum concernunt, constanter tenendum est Deum nemini Spiritum vel gratiam suam largiri falsi per Verbum et cum Verbo externo et praecedente, ut ita praemuniamus nos adversum enthusiastas, id est, spiritus, qui iactitant se ante Verbum et sine Verbo Spiritum habere, et ideo Scripturam sive vocale Verbum iudicant, flectunt et reflectunt pro libito, ut faciebat Monetarius et multi adhuc hodie, qui acute discernere volunt inter spiritum et literam et neutrum norunt, nec 4] quid statuant, sciunt. Quid, quod etiam papatus simpliciter est merus enthusiasmus, quo papa gloriatur omnia iura esse in scrinio sui pectoris, et quidquid ipse in ecclesia sua sentit et iubet, id spiritum et iustum esse, etiamsi supra et contra Scripturam et vocale Verbum aliquid statuat et praecipiat.
5] Hoc in universum antiquus est Satanas et serpens, qui etiam Adamum et Evam in enthusiasmum coniiciebat et ab externo Verbo Dei ad spiritualitates et proprias opiniones abducebat, id quod tamen et ipse per alia externa verba perficiebat. 6] Perinde ac hodie nostri enthusiastae externum Verbum damnant et tamen ipsi non silent, sed mundum garrulitatibus et scriptionibus implent, quasi vero Spiritus per scripta et vocale verbum apostolorum venire nequeat, sed per ipsorum verba et scripta primum veniat. Cur ergo non ipsi etiam omittunt suas conciones et scriptiones, donec Spiritus ipse ad homines sine ipsorum scriptis et ante ea veniat, quemadmodum gloriantur Spiritum se accepisse sine praedicatione Scripturarum? Sed de his iam non vacat pluribus disputare; et satis alias de his a nobis dictum est.
7] Nam etiam ii, qui ante baptismum credunt vel in baptismo credere incipiunt, per externum praecedens Verbum credunt ut adulti. Audiunt enim [Marc. 16, 16]: Quicunque crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, etiamsi primum increduli post decennium accipiant 8] Spiritum et baptismum. Cornelius Act. 10, 1 sqq. longe ante audierat apud Iudaeos de venturo Messia, per quem iustus coram Deo, preces et eleemosynas Deo gratus praestabat ex fide (sicut Lucas eum nominat iustum, pium et timentem Dei) et sine praecedente illo Verbo atque auditu credere et iustus esse non poterat. Petrus autem patefacere ei iubebatur, Messiam (in quem venturum hactenus ille crediderat) iam advenisse, ut fides eius de venturo Messia eum apud induratos et incredulos Iudaeos non captivum teneret, sed ut sciret se salvandum esse per praesentem Messiam, et hunc cum Iudaeorum turba non negaret, nec persequeretur etc.
9] Quid multis? Enthusiasmus insitus est Adamo et filiis eius a primo lapsu usque ad finem mundi, ab antiquo dracone ipsis veneno quodam implantatus et infusus, estque omnium haeresium et papatus et Mahometismi origo, 10] vis, vita et potentia. Quare in hoc nobis est constanter perseverandum, quod Deus non velit nobiscum aliter agere nisi per vocale Verbum et sacramenta, et quod, quidquid sine Verbo et sacramentis iactatur ut spiritus, sit 11] ipse diabolus. Nam Deus etiam Mosi voluit apparere per rubum ardentem et vocale Verbum. Et nullus propheta, sive Elias sive Elisaeus, Spiritum sine Decalogo sive Verbo 12] vocali accepit. Et Iohannes Baptista nec concipiebatur sine Gabrielis praecedente verbo, nec in matris utero saliebat sine Mariae verbo. 13] Et Petrus inquit, 2 Pet. 1, 21: Prophetae non ex voluntate humana, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt, sancti Dei homines, qui sine Verbo externo non erant sancti, nec a Spiritu Sancto, ut non sancti seu profani, ad prophetandum impulsi; sed sancti erant, inquit Petrus, quum per eos Spiritus Sanctus loqueretur.

IX. De Excommunicatione.
Maiorem illam excommunicationem, quam papa ita nominat, non nisi civilem poenam esse ducimus, non pertinentem ad nos ministros ecclesiae. Minor autem, quam nominat, vera et Christiana est excommunicatio, quae manifestos et obstinatos peccatores non admittit ad sacramentum et communionem ecclesiae, donec emendentur et scelera vitent. Et ministri non debent confundere hanc ecclesiasticam poenam seu excommunicationem cum poenis civilibus.

X. De Initiatione, Ordine et Vocatione.
1] Si episcopi suo officio recte fungerentur et curam ecclesiae et evangelii gererent, posset illis nomine caritatis et tranquillitatis, non ex necessitate, permitti, ut nos et nostros concionatores ordinarent et confirmarent, hac tamen conditione, ut seponerentur omnes larvae, praestigiae, deliramenta et spectra pompae ethnicae. 2] Quia vero nec sunt nec esse volunt veri episcopi, sed politici dynastae et principes, qui nec concionantur et docent, nec baptizant, nec coenam administrant, nec ullum opus et officium ecclesiae praestant, sed eos, qui vocati munus illud subeunt, persequuntur et condemnant: profecto ipsorum culpa ecclesia non deserenda, nec ministris spolianda est.
3] Quapropter, sicut vetera exempla ecclesiae et patrum nos docent, idoneos ad hoc officium ipsi ordinate debemus et volumus. Et hoc nobis prohibere non possunt, etiam secundum sua iura, quae affirmant etiam ab haereticis ordinatos vere esse ordinatos, et illam ordinationem non debere mutari. Et Hieronymus scribit de ecclesia Alexandrina, eam primum absque episcopis, presbyteris et ministris communi opera gubernatam fuisse.

XI. De Coniugio Sacerdotum.
1] Quod coniugium prohibuerunt et divinum ordinem sacerdotum perpetuo coelibatu onerarunt, malitiose sine omni honesta causa fecerunt, et in eo antichristi, tyrannorum et pessimorum nebulonum opus exercuerunt, ac causam praebuerunt multis horrendis, abominandis, innumeris peccatis tetrarum libidinum, in quibus adhuc volutantur. 2] Sicut autem nec nobis nec ipsis datum est, ut ex masculo feminam aut ex femella marem condamus aut utrumque annihilemus, ita etiam ipsis non est datum, ut creaturas Dei disiungant, separent, vetent, ne in coniugio honeste 3] una cohabitent et vivant. Quare ipsorum spurco coelibatui assentiri nolumus, nec etiam illum feremus, sed coniugium liberum habere volumus, sicut Deus illud ipse ordinavit et instituit, cuius opus nec rescindere nec destruere nec impedire volumus. Paulus enim dicit prohibitionem coniugii esse doctrinam daemoniorum, 1 Tim. 4, 1 sqq.

XII. De Ecclesia.
1] Nequaquam largimur ipsis, quod sint ecclesia, quia revera non sunt ecclesia. Non etiam audiemus ea, quae nomine ecclesiae vel 2] mandant vel vetant. Nam (Deo sit gratia) puer septem annorum novit hodie, quid sit ecclesia, nempe credentes, sancti, oviculae audientes vocem pastoris sui. Sic enim orant 3] pueri: Credo sanctam ecclesiam catholicam sive Christianam. Haec sanctitas non consistit in amiculo linteo, insigni verticali, veste talari et aliis ipsorum ceremoniis, contra Sacram Scripturam excogitatis, sed in Verbo Dei et vera fide.

XIII. Quomodo coram Deo Homo Iustificetur, et de Bonis Operibus.
1] Quod de iustificatione hactenus semper et assidue docui, mutare nec in minimo possum, videlicet nos per fidem, ut Petrus Act. 15, 9 loquitur, aliud novum et mundum cor acquirere, et Deum propter Christum, mediatorem nostrum, nos iustos et sanctos reputare. Et etsi peccatum in carne nondum plane ablatum et mortuum est, tamen Deus illud nobis non vult imputare nec meminisse.
2] Hanc fidem, renovationem et remissionem peccatorum sequuntur bona opera. Et quod in illis pollutum et imperfectum est, pro peccato et defectu non censetur, idque etiam propter Christum, atque ita totus homo, quum quoad personam suam tum quoad opera sua, iustus et sanctus est et nominatur ex mera gratia et misericordia, in Christo super nos 3] effusa, expansa et amplificata. Quare gloriari ob merita et opera non possumus, quum absque gratia et misericordia aspiciuntur, sed ut scriptura est 1 Cor. 1, 31: Qui gloriatur, in Domino glorietur, quod scilicet habeat Deum propitium. Sic enim omnia bene se habent. 4] Dicimus praeterea, ubi non sequuntur bona opera, ibi fidem esse falsam et non veram.

XIV. De Votis Monasticis.
1] Quia vota monastica e diametro pugnant cum primo principali articulo, ideo plane abroganda sunt. Ea enim sunt, de quibus Christus inquit Matth. 24, 5. 23 sqq.: Ego sum 2] Christus etc. Qui enim votum facit in monasterio vivendi, is credit se vitae rationem sanctiorem initurum esse, quam alii Christiani ducunt, et suis operibus non tantum sibi, sed etiam aliis coelum mereri vult. Hoc vero 3] quid aliud est quam Christum negare? Et pontificii ex suo Thoma dicere non erubescunt, votum monasticum esse aequale et par baptismo. Haec blasphemia est in Deum.

XV. De Humanis Traditionibus.
1] Quod pontificii dicunt humanas traditiones facere ad remissionem peccatorum et mereri salutem, plane impium et damnatum est, sicut Christus inquit [Matth. 15, 9]: Frustra colunt me docentes doctrinas et mandata hominum. Et Tit. 1, 14: Aversantium 2] veritatem. Item, quod dicunt, esse peccatum mortale, si quis non servet ista statuta, etiam impium est.
3] Hi sunt articuli, in quibus constantem me esse oportet, et constans ero usque ad mortem meam, Deo dante. Et nec mutare nec concedere quidquam in illis possum. Si quis alius voluerit aliquid concedere, faciat id periculo suae conscientiae.
4] Postremo restant praestigiae papales de stultis et puerilibus articulis, ut de templorum dedicationibus, campanarum baptizationibus, altarium dedicationibus et baptizationibus adhibitis patrinis seu susceptoribus, qui munera largiebantur etc. Haec baptizatio fit in contumeliam, ignominiam et dedecus sacrosancti baptismi et ideo minime toleranda est. 5] Deinde de consecrationibus cereorum, palmarum, placentarum, avenae, herbarum et aromatum etc., quae omnia non possunt dici consecrationes, sed ludibria et merae imposturae sunt. Et sunt talium praestigiarum infinitae aliae, quas committimus deo ipsorum et ipsis adorandas, donec illis defatigentur. Nobis nihil cum istis negotii esse debet.
1] Martinus Luther D. subscripsit.
2] Iustus Ionas D., Rector, subscripsit manu propria.
3] Iohannes Bugenhagen, Pomer. D., subscripsit.
4] Caspar Creutziger D. subscripsit.
5] Niclas Ambsdorf subscripsit Magdeburgensis.
6] Georgius Spalatinus subscripsit Aldenburgensis.
7] Ego, Philippus Melanthon, supra positos articulos approbo ut pios et Christianos. De pontifice autem statuo, si evangelium admitteret, posse ei propter pacem et communem tranquillitatem Christianorum, qui iam sub ipso sunt et in posterum sub ipso erunt, superioritatem in episcopos, quam alioqui habet, iure humano etiam a nobis permitti.
8] Iohannes Agricola Eisleben subscripsit.
9] Gabriel Didymus subscripsit.
10] Ego, Urbanus Regius D., Ecclesiarum in Ducatu Luneburgensi Superintendens, subscribo meo et fratrum meorum nomine et Ecclesiae Hannopheranae.
11] Ego, Stephanus Agricola, Ecclesiastes Curiensis, subscribo.
12] Et ego, Iohannes Draconites, subscribo, Professor et Ecclesiastes Marburgensis.
13] Ego, Chunradus Figenbotz, pro gloria Dei subscribo, me ita credidisse, et adhuc praedico et credo firmiter uti supra.
14] Andreas Osiander, Ecclesiastes Nurembergensis, subscribo.
15] M. Vitus Dieterich, Ecclesiastes Noribergensis, subscribo.
16] Erhardus Schnepffius, Concionator Stugardiensis, subscribo.
17] Conradus Otingerus, Phorcensis U1richi Ducis Concionator.
18] Simon Schnevveis, Parochus Ecclesiae in Crailsheim.
19] Iohannes Schlainhauffen, Pastor Ecclesiae Cotensis, subscribo.
20] M. Georgius Heltus Forchemius.
21] M. Adamus a Fulda,
22] M. Anthonius Corvinus, Concionatores Hessiaci.
23] Rursum ego, Iohannes Bugenhagius Pomeranus D., subscribo nomine Magistri Iohannis Brentii, quemadmodum a Schmalkaldia recedens mihi mandavit ore et literis, quas his fratribus, qui subscripserunt, ostendi.
24] Ego, Dionysius Melander, subscribo Confessioni, Apologiae et Concordiae in re Eucharistiae.
25] Paulus Rhodius, Superintendens Stetinensis.
26] Gerardus Oeniken, Superintendens Ecclesiae Mindensis.
27] Ego, Brixius Northanus, Ecclesiae Christi, quae est Susati, minister, subscribo articulis reverendi Patris M. Lutheri et fateor me hactenus ita credidisse et docuisse et porro per Spiritum Christi ita crediturum et docturum.
28] Michael Coelius, Concionator Manfeldensis, subscripsit.
29] M. Petrus Geltnerus, Concionator Frackenfurdensis, subscripsit.
30] Wendalinus Faber, Parochus Seburgae in Mansfeldia.
31] Ego, Iohannes Aepinus, subscribo.
32] Similiter et ego, Iohannes Amsterdamus, Bremenis.
33] Ego, Fridericus Myconius, Gothanae Ecclesiae apud Thuringos Pastor, meo et Iusti Menii Isenacensis nomine subscribo.
34] Ego, Iohannes Langus, Doctor et Erphurdiensis Ecclesiae Concionator, meo et aliorum meorum in Evangelio Cooperariorum nomine, nempe:
35] Domini Licentiati Ludovici Platzii Melosingi.
36] Domini Magistri Sigismundi Kirchneri.
37] Domini Wolfgangi Kismetter.
38] Domini Melchioris Weirmann.
39] Domini Iohannis Tall.
40] Domini Iohannis Kiliani.
41] Domini Nicolai Fabri.
42] Domini Andreae Menseri, mea manu subscribo.
43] Et ego, Egidius Mechlerus, mea manu subscripsi.

DE POTESTATE ET PRIMATU PAPAE.
Tractatus per Theologos Smalcaldiae Congregatos Conscriptus.
Anno MDXXXVII.
1] Romanus pontifex arrogat sibi, quod iure divino sit supra omnes episcopos et pastores.
2] Deinde addit etiam, quod iure divino habeat utrumque gladium, hoc est, auctoritatem etiam regna conferendi et transferendi.
3] Et tertio dicit, quod haec credere sit de necessitate salutis. Et propter has causas Romanus episcopus vocat se vicarium Christi in terris.
4] Hos tres articulos sentimus falsos, impios, tyrannicos et perniciosos ecclesiae esse.
5] Ut autem intelligi nostra confirmatio possit, primum definiemus, quid vocent supra omnes esse iure divino. Intelligunt enim esse episcopum universalem et, ut ipsi loquuntur, οἰκουμενικόν, id est, a quo debeant petere ordinationem et confirmationem omnes episcopi et pastores per totum orbem terrarum, qui habeat ius eligendi, ordinandi, confirmandi, 6] deponendi omnes episcopos. Ad haec arrogat sibi auctoritatem condendi leges de cultibus, de mutatione sacramentorum, de doctrina, et vult suos articulos, sua decreta, suas leges existimari pares legibus divinis, hoc est, sentit sic obligari conscientias hominum legibus pontificiis, ut peccent mortaliter, qui eas negligunt etiam sine scandalo. Et atrocius est, quod addit, quod sit de necessitate salutis haec omnia credere.
7] Primum igitur ostendamus ex evangelio, quod Romanus episcopus non sit iure divino supra alios episcopos et pastores.
8] Luc. 22, 25 Christus expresse prohibet dominationem inter apostolos. Nam haec ipsa erat quaestio: quum Christus dixisset de sua passione, disputabant, quis esset praefuturus et tamquam absentis Christi vicarius futurus. Ibi Christus hunc apostolorum errorem reprehendit et docet non futuram inter illos dominationem seu superioritatem, sed apostolos tamquam pares ad commune ministerium evangelii mittendos esse. Ideo ait: Reges gentium dominantur eis, vos autem non sic; sed quicunque voluerit esse maior inter vos, erit minister vester. Hic ostendit antithesis, quod dominatio improbetur.
Idem docet similitudo, quum Christus in eadem disputatione de regno, Matth. 18, 2, collocat in medio puerum, significans non futurum principatum inter ministros, sicut nec puer principatum aliquem sibi sumit aut appetit.
9] Ioh. 20, 21. Christus pariter mittit apostolos sine discrimine, quum ait: Sicut tui. sit me Pater, ita et ego mitto vos. Eodem modo ait se mittere singulos, sicut ipse missus est, quare nulli tribuit praerogativam aut dominationem prae reliquis.
10] Gal. 2, 7 sq. Paulus manifeste affirmat se neque ordinatum neque confirmatum esse a Petro, nec agnoscit Petrum talem, a quo petenda sit confirmatio. Et nominatim pugnat hac de re, suam vocationem non pendere ab auctoritate Petri. Debuit autem agnoscere Petrum tamquam superiorem, si Petrus erat iure divino superior. Ideo inquit Paulus se, non consulto Petro, statim docuisse evangelium. Item: Mea nihil refert, quales illi fuerint, qui aliquid esse videntur; personam enim hominis Deus non accipit. Item: Qui videbantur esse aliquid, nulla mihi mandata dederunt. Quum igitur Paulus clare testetur se ne voluisse quidem requirere confirmationem Petri, etiam quum ad eum venisset: docet auctoritatem ministerii a Verbo Dei pendere, et Petrum non fuisse superiorem ceteris apostolis, nec unius Petri ordinationem aut confirmationem requirendam esse.
11] 1 Cor. 3, 6. Paulus exaequat ministros et docet ecclesiam esse supra ministros. Quare Petro non tribuitur superioritas aut dominatio supra ecclesiam aut reliquos ministros. Sic enim ait: Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, id est, nec ceteri ministri nec Petrus sibi sumat dominationem aut superioritatem supra ecclesiam, non onerent ecclesiam traditionibus, non valeat ullius auctoritas plus quam Verbum, non opponatur auctoritas Cephae contra auctoritatem aliorum apostolorum, sicut argumentabantur eo tempore: Cephas hoc observat, qui est superior apostolus, ergo et Paulus et ceteri debent hoc observare. Hunc praetextum Paulus detrahit Petro et negat eius auctoritatem anteferendam esse ceteris aut ecclesiae.

Ex Historiis
12] Nicaena Synodus ordinavit, ut Alexandrinus episcopus curaret ecclesias in Oriente et Romanus episcopus curaret suburbanas, hoc est, eas, quae in provinciis Romanis in Occidente erant. Hinc primum humano iure, hoc est, ordinatione synodi, crevit auctoritas Romani episcopi. Iam si Romanus episcopus habuisset iure divino superioritatem, non licuisset synodo detrahere ei aliquid iuris et in Alexandrinum transferre, imo omnes Orientis episcopi perpetuo debuissent petere ordinationem et confirmationem a Romano.
13] Item Synodus Nicaena constituit, ut episcopi eligerentur a suis ecclesiis, praesente 14] aliquo vicino episcopo aut pluribus. Idem servatum est etiam in Occidente et in Latinis ecclesiis, sicut testatur Cyprianus et Augustinus. Sic enim ait Cyprianus in Epistola 4. ad Cornelium: Propter quod diligenter de divina traditione et apostolica obserratione servandum est et tenendum, quod apud nos quoque et fere in omnibus provinciis tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas, ad eam plebem, cui praepositus ordinatur, episcopi eiusdem provinciae proximi quique conveniant, et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit, quod et apud nos factum videmus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de universae fraternitatis suffragio et de episcoporum, qui in praesentia convenerant, iudicio episcopatus ei deferretur et manus ei imponeretur [imponerentur].
15] Hunc morem Cyprianus vocat divinam traditionem et apostolicam observationem et affirmat fere in omnibus provinciis observari.
Quum igitur nec ordinatio nec confirmatio a Romano episcopo peteretur in maxima orbis parte, in Graecis et Latinis ecclesiis, satis apparet ecclesias tunc non tribuisse superioritatem et dominationem Romano episcopo.
16] Superioritas illa est impossibilis. Nam impossibile est unum episcopum esse inspectorem ecclesiarum totius orbis terrarum, aut ecclesias in ultimis terris sitas petere ab uno ordinationem. Constat enim regnum Christi dispersum esse per totum orbem terrarum, hodieque multae sunt ecclesiae in Oriente, quae non petunt a Romano episcopo ordinationem aut confirmationem. Itaque superioritas illa quum sit impossibilis, et non agnoverint eam ecclesiae in maxima parte orbis, satis apparet non institutam esse.
17] Multae veteres synodi sunt indictae et habitae, in quibus non praesedit Romanus episcopus, ut Nicaena et pleraeque aliae. Id quoque testatur, quod ecclesia tunc non agnoverit primatum seu superioritatem Romani episcopi.
Hieronymus inquit: Si auctoritas 18] quaeritur, orbis est maior urbe. Ubicunque episcopus fuerit, sive Romae sive Eugubii sive Constantinopoli sive Rhegii sive Alexandriae, eiusdem meriti est et eiusdem sacerdotii etc.
19] Gregorius scribens ad Alexandrinum patriarcham, vetat se appellari universalem episcopum. Et in regestis dicit, in Synodo Chalcedonensi oblatum esse primatum Romano episcopo, nec tamen acceptum. [Gregorius, Epist., lib. 7, Ep. 33 ad Mauric. Augustum: “Ego autem fidenter dico, quia, quisquis se universalem sacerdotem vocat vel vocari desiderat, in elatione sua Anti-Christum praecurrit, quia superbiendo se ceteris praeponit.”]
20] Postremo, quomodo potest papa iure divino esse supra totam ecclesiam, quum ecclesia habeat electionem, et paulatim reos invaluerit, ut Romani episcopi ab imperatoribus 21] confirmarentur? Item, quum diu fuissent certamina de primatu inter Romanum et inter Constantinopolitanum episcopum, tandem Phocas Imperator constituit Romano episcopo tribuendum esse primatum. Quodsi ecclesia vetus agnovisset Romani pontificis primatum, haec contentio non incidere potuisset, nec fuisset opus decreto Imperatoris.
22] Sed obiiciunt quaedam dicta, videlicet [Matth. 16, 18 sq.]: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; item: Tibi dabo claves; item [Ioh. 21, 15]: Pasce oves meas; et alia quaedam. Quum autem haec tota controversia copiose et accurate tractata sit alibi in libris nostrorum, nec recenseri omnia hoc loco possint, referimus nos ad ea scripta, eaque pro repetitis habere volumus. Breviter tamen respondebimus de interpretatione.
23] In omnibus illis dictis Petrus sustinet personam communem totius coetus apostolorum, sicut ex ipso textu apparet. Nam Christus interrogat non unum Petrum, sed ait: Vos quem me esse dicitis? Et quod hic singulari numero dicitur: Tibi dabo claves, quidquid ligaveris, alibi plurali numero dicitur [Matth. 18, 18]: Quidquid ligaveritis etc. Et in Iohanne [20, 23]: Quorum remiseritis peccata etc. Haec verba testantur pariter omnibus apostolis tradi claves, et pariter mitti omnes apostolos.
24] Ad haec necesse est fateri, quod claves non ad personam unius certi hominis, sed ad ecclesiam pertineant, ut multa clarissima et firmissima argumenta testantur. Nam Christus de clavibus dicens Matth. 18, 19 sq. addit: Ubicunque duo vel tres consenserint super terrain etc. Tribuit igitur principaliter claves ecclesiae et immediate, sicut et ob eam causam ecclesia principaliter habet ius vocationis.
Itaque necesse est in illis dictis Petrum sustinere personam totius coetus apostolorum. Quare non tribuunt aliquam praerogativam seu superioritatem seu dominationem Petro.
25] Quod vero dictum est: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, certe ecclesia non est aedificata super auctoritatem hominis, sed super ministerium illius professionis, quam Petrus fecerat, in qua praedicat Iesum esse Christum, Filium Dei. Ideo alloquitur eum tamquam ministrum: Super hanc petram, id est, super hoc ministerium.
26] Porro ministerium novi testamenti non est alligatum locis et personis, sicut ministerium Leviticum, sed est dispersum per totum orbem terrarum, et ibi est, ubi Deus dat dona sua, apostolos, prophetas, pastores, doctores; nec valet illud ministerium propter ullius personae auctoritatem, sed propter Verbum 27] a Christo traditum. Et hoc modo, non de persona Petri, interpretantur plurimi ex sanctis patribus hanc sententiam (super hanc pertram), ut Origenes, Cyprianus, Augustinus, 28] Hilarius et Beda. Sic ait Chrysostomus: Super hanc petram, non super Petrum. Non enim super hominem, sed super fidem Petri aedificavit ecclesiam suam. Quae autem erat 29] fides? Tu es Christus, Filius Dei vivi. Et Hilarius: Petro revelavit Pater, ut diceret: Tu es Filius Dei vivi. Super hanc igitur confessionis petram ecclesias aedificatio est; haec fides ecclesiae fundamentum est.
30] Et hoc, quod dicitur [Ioh. 21, 15 sqq.]: Pasce oves meas, item: Diligis me plus his? hinc nondum sequitur peculiarem superioritatem Petro traditam esse. Iubet eum pascere, hoc est, docere Verbum seu ecclesiam Verbo regere, quod habet Petrus commune cum ceteris apostolis.
31] Secundus articulus magis etiam perspicuus est, quod Christus dederit apostolis tantum potestatem spiritualem, hoc est, mandatum docendi evangelii, annuntiandi remissionem peccatorum, administrandi sacramenta, excommunicandi impios sine vi corporali, nec dederit potestatem gladii aut ius constituendi, occupandi aut conferendi regna mundi. Christus enim ait [Matth. 28, 18 sq.]: Ite docentes servare ea, quae praecepi vobis. Item [Ioh. 20, 21]: Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos.
Constat autem Christum non esse missum, ut gladium gereret aut teneret regnum mundanum, sicut ipse inquit [Ioh. 18, 36]: Regnum non est de hoc mundo. Et Paulus ait [2 Cor. 1, 24]: Non dominamur fidei vestrae; item [2 Cor. 10, 4]: Arma militiae nostrae non sunt carnalia etc.
32] Quod igitur Christus in passione spinis coronatur et producitur deridendus in regia purpura, significatum est fore, ut spreto regno spirituali, hoc est, oppresso evangelio, constituatur aliud mundanum regnum, praetextu 33] potestatis ecclesiasticae. Quare Bonifacii Octavi Constitutio et cap. Omnes, distinct. 22, et similes sententiae sunt falsae et impiae, quae contendunt iure divino papam esse dominum regnorum mundi. 34] Ex qua persuasione tenebrae in ecclesiam horribiles invectae sunt, deinde etiam magni in Europa motus orti. Neglectum est enim ministerium evangelii, exstincta est notitia fidei et regni spiritualis, Christiana iustitia putabatur esse illa externa politia, quam papa constituisset. [Bonifacius VIII., Constitutio Unam sanctam in extrav. Commun. lib. 1, tit. 8, c. 1: “Porro subesse Romano pontifici, omni humanae creaturae declaramus, dicimus, definimus et pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis.” Hier deutet auch Bonifacius den Ausdruck spiritualis homo, 1 Kor. 2, 15, auf den Klerus und dessen Oberhaupt, den Papst.]
35] Deinde papae rapere ad se imperia coeperunt, transtulerunt regna, vexarunt iniustis excommunicationibus et bellis fere omnium nationum reges in Europa, sed maxime Imperatores Germanicos, alias ut occuparent Italicas civitates, alias ut episcopos Germaniae redigerent in suam servitutem, et eriperent imperatoribus collationem. Imo etiam in Clementina scriptum est: Vacante imperio papam esse legitimum successorem.
36] Ita papa non solum dominationem contra mandatum Christi invasit, sed etiam tyrannice praetulit se omnibus regibus. Nec tantum in hac re factum ipsum reprehendendum est, quantum illud detestandum, quod praetexit auctoritatem Christi, quod claves ad regnum mundanum transfert, quod salutem alligat ad has impias et nefarias opiniones, quum ait de necessitate salutis esse, ut credant homines iure divino hanc dominationem competere.
37] Hi tanti errores, quum obscurent fidem et regnum Christi, nullo modo dissimulandi sunt. Eventus enim ostendit eos fuisse magnas pestes ecclesiae.
38] Tertio loco hoc addendum est. Etiamsi Romanus episcopus divino iure primatum et superioritatem haberet, tamen non debetur obedientia his pontificibus, qui defendunt impios cultus, idololatriam et doctrinam pugnantem cum evangelio. Imo tales pontifices et tale regnum haberi debent tamquam anathema, sicut Paulus [Gal. 1, 8] clare docet: Si angelus de coelo aliud evangelium doceret, praeter id, quod vos docui, anathema sit. Et in Actis [5, 29]: Oportet Deo magis obedire quam hominibus. Idem et canones clare docent, haeretico papae non esse obediendum.
Leviticus pontifex iure divino erat summus sacerdos, et tamen impiis pontificibus non erat obediendum, ut Ieremias et alii prophetae dissentiebant a pontificibus, apostoli dissentiebant a Caipha, nec debebant ei obedire.
39] Constat autem Romanos pontifices cum suis membris defendere impiam doctrinam et impios cultus. Ac plane notae antichristi competunt in regnum papae et sua membra. Paulus enim ad Thessalonicenses [2. ep. 2, 3 sq.], describens antichristum, vocat eum adversarium Christi, extollentem se super omne, quod dicitur aut colitur Deus, sedentem in templo Dei tamquam Deum. Loquitur igitur de aliquo regnante in ecclesia, non de regibus ethnicis, et hunc vocat adversarium Christi, quia doctrinam pugnantem cum evangelio excogitaturus sit, et is arrogabit sibi auctoritatem divinam.
40] Primum autem constat papam regnare in ecclesia et praetextu ecclesiasticae auctoritatis et ministerii sibi hoc regnum constituisse. Praetexit enim haec verba: Tibi dabo claves. Deinde doctrina papae multipliciter pugnat cum evangelio, et arrogat sibi papa auctoritatem divinam tripliciter. Primum, quia sumit sibi ius mutandi doctrinam Christi et cultus a Deo institutos, et suam doctrinam et suos cultus vult observari tamquam divina. Secundo, quia sumit sibi potestatem non solum ligandi et solvendi in hac vita, sed etiam sumit sibi ius de animabus post hanc vitam. Tertio, quia papa non vult ab ecclesia aut ab ullo iudicari, et antefert suam auctoritatem iudicio conciliorum et totius ecclesiae. Hoc autem est se Deum facere, nolle ab ecclesia aut ab ullo iudicari. Postremo hos tam horribiles errores et hanc impietatem defendit summa saevitia et interficit dissentientes.
41] Haec quum ita sint, cavere omnes Christiani debent, ne fiant participes impiae doctrinae, blasphemiarum et iniustae crudelitatis papae. Ideo papam cum suis membris tamquam regnum antichristi deserere et exsecrari debent, sicut Christus iussit [Matth. 7, 15]: Cavete a pseudoprophetis! Et Paulus iubet, impios doctores vitandos et exsecrandos esse tamquam anathemata [Gal. 1, 8; Tit. 3, 10]. Et 2 Cor. 6, 14 ait: Ne sitis consortes infidelium; quae est enim societas lucis et tenebrarum?
42] Dissidere a consensu tot gentium et dici schismaticos grave est. Sed auctoritas divina mandat omnibus, ne sint socii et propugnatores impietatis et iniustae saevitae.
Ideo satis excusatae sunt conscientiae nostrae; sunt enim manifesti errores regni papae. Et Scriptura tota voce clamitat, errores illos esse doctrinam daemoniorum et 43] antichristi. Manifesta est idololatria in profanatione missarum, quae quum alia vitia habent, tum ad turpissimum quaestum impudenter collatae sunt. 44] Doctrina de poenitentia prorsus depravata est a papa et a suis membris. Docent enim remitti peccata propter dignitatem nostrorum operum. Deinde iubent dubitare, an contingat remissio. Nusquam docent, quod gratis propter Christum remittantur peccata, et quod hac fide consequamur remissionem peccatorum.
Ita gloriam Christi obscurant et conscientiis firmam consolationem eripiunt et abolent veros cultus, videlicet exercitia fidei luctantis cum desperatione.
45] Obscuraverunt doctrinam de peccato et finxerunt traditionem de enumeratione delictorum, parientem multos errores et desperationem.
Affinxerunt satisfactiones, quibus etiam obscuraverunt beneficium Christi.
46] Ex his natae sunt indulgentiae, quae sunt mera mendacia, quaestus causa excogitata.
47] Deinde invocatio sanctorum quantos abusus et quam horrendam idolatriam [idololatriam] peperit!
48] Quanta flagitia orta sunt ex traditione de coelibatu!
Quantas tenebras offudit evangelio doctrina de votis! Ibi finxerunt vota esse iustitiam coram Deo et mereri remissionem peccatorum. Ita transtulerunt beneficium Christi in humanas traditiones et penitus exstinxerunt doctrinam de fide. Finxerunt nugacissimas traditiones esse cultus Dei et perfectionem, et praetulerunt eas operibus vocationum, quas Deus requirit et ordinavit. Neque hi errores sunt existimandi leves; laedunt enim gloriam Christi et afferunt perniciem animabus, nec possunt dissimulari.
Deinde ad hos errores accedunt duo 49] ingentia peccata: primum, quod defendit errores illos iniusta saevitia et suppliciis; alterum, quod iudicium eripit ecclesiae, nec sinit rite iudicari ecclesiasticas controversias, imo contendit se supra concilium esse et decreta conciliorum rescindere posse, sicut interdum impudenter loquuntur canones. Sed multo impudentius hoc factum esse a pontificibus, exempla testantur.
50] 9. Quaestione 3. ait canon: Nemo iudicabit primatu sedem; neque enim ab Augusto, neque ab omni clero, necque a regibus, neque a populo iudex iudicatur.
51] Duplicem tyrannidem exercet papa: defendit errores suos vi et homicidiis et vetat cognitionem. Hoc posterius etiam plus nocet quam ulla supplicia. Quia sublato vero iudicio ecclesiae non possunt tolli impia dogmata et impii cultus, et multis saeculis infinitas animas perdunt.
52] Considerent igitur pii tantos errores regni papae et tyrannidem et cogitent primum abiiciendos esse errores et amplectendam esse veram doctrinam propter gloriam Dei et 53] ad salutem animarum. Deinde cogitent etiam, quantum scelus sit adiuvare iniustam crudelitatem in interficiendis sanctis, quorum sanguinem Deus haud dubie ulciscetur.
54] Imprimis autem oportet praecipua membra ecclesiae, reges et principes, consulere ecclesiae et curare, ut errores tollantur et conscientiae sanentur, sicut Deus nominatim reges hortatur [Ps. 2, 10]: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui iudicatis terram. Prima enim cura regum esse debet, ut ornent gloriam Dei. Quare indignissimum fuerit eos conferre auctoritatem et potentiam suam ad confirmandam idololatriam et cetera infinita flagitia et ad faciendas caedes sanctorum.
55] Et ut papa synodos habeat, quomodo sanari ecclesia potest, si papa nihil decerni contra arbitrium suum patiatur, si nemini concedat dicere sententiam nisi suis membris, quae habet obligata horrendis iuramentis et maledictionibus ad defensionem suae tyrannidis et impietatis sine ulla exceptione Verbi Dei?
56] Quum autem iudicia synodorum sint ecclesiae iudicia, non pontificum, praecipue regibus convenit coercere pontificum licentiam et efficere, ne ecclesiae eripiatur facultas iudicandi et decernendi ex Verbo Dei. Et ut reliquos errores papae taxare ceteri Christiani debent, ita etiam reprehendere debent pontificem defugientem et impedientem veram cognitionem et verum iudicium ecclesiae.
57] Itaque etiamsi Romanus episcopus iure divino haberet primatum, tamen posteaquam defendit impios cultus et doctrinam pugnantem cum evangelio, non debetur ei obedientia, imo necesse est ei tamquam antichristo adversari. Errores papae manifesti sunt et non leves.
58] Manifesta est etiam crudelitas, quam exercet. Et constat mandatum Dei esse, ut fugiamus idololatriam, impiam doctrinam et iniustam saevitiam. Ideo magnas, necessarias et manifestas causas habent omnes pii, ne obtemperent papae. Et hac necessariae causae pios consolantur adversus omnia convicia, quae de scandalis, de schismate, de discordia obiici solent.
59] Qui vero sentiunt cum papa et defendunt eius doctrinam et cultus, polluunt se idololatria et blasphemis opinionibus, fiunt rei sanguinis piorum, quos papa persequitur, laedunt gloriam Dei et impediunt salutem ecclesiae, quia confirmant errores et flagitia ad omnem posteritatem.

De Potestate et Iurisdictione Episcoporum.
60] Evangelium tribuit his, qui praesunt ecclesiis, mandatum docendi evangelii, remittendi peccata, administrandi sacramenta, praeterea iurisdictionem, videlicet mandatum excommunicandi eos, quorum nota sunt crimina, et resipiscentes rursum absolvendi.
61] Ac omnium confessione, etiam adversariorum, liquet hanc potestatem iure divino communem esse omnibus, qui praesunt ecclesiis, sive vocentur pastores sive presbyteri sive 62] episcopi. Ideoque Hieronymus aperte docet in literis apostolicis, omnes, qui praesunt ecclesiis, et episcopos et presbyteros esse, et citat ex Tito [Tit. 1, 5 sq.]: Propterea te reliqui in Creta, ut constituas presbyteros per civitates. Et deinde addit: Oportet episcopum esse unius uxoris virum. Item Petrus et Iohannes vocant se presbyteros [1 Petr. 5, 1; 2 Ioh. 1]. Et deinde addit: Quod autem postea unus electus est, qui ceteris praeponeretur, in remedium schismatis factum est, ne unusquisque ad se trahens ecclesiam Christi rumperet. Nam et Alexandriae a Marco Evangelista usque ad Esdram [* Heraclam] et Dionysium episcopos presbyteri semper ex se unum eligebant et in excelsiors loco collocabant, quem episcopum nominabant, quomodo si exercitus imperatorem sibi faciat. Diaconi autem eligant ex se, quem industrium noverint et archidiaconum nuncupent. Quid enim facit episcopus excepta ordinatione, quod presbyter non facit?
63] Docet igitur Hieronymus, humana auctoritate distinctos gradus esse episcopi et presbyteri seu pastoris. Idque res ipsa loquitur, quia potestas est eadem, quam supra 64] dixit. Sed una res postea fecit discrimen episcoporum et pastorum, videlicet ordinatio, quia institutum est, ut unus episcopus ordinaret ministros in pluribus ecclesiis.
65] Sed quum iure divino non sint diversi gradus episcopi et pastoris, manifestum est ordinationem a pastore in sua ecclesia factam iure divino ratam esse.
66] Itaque quum episcopi ordinarii fiunt hostes ecclesiae aut nolunt impertire ordinationem, ecclesiae retinent ius suum.
67] Nam ubicunque est ecclesia, ibi est ius administrandi evangelii. Quare necesse est ecclesiam retinere ius vocandi, eligendi et ordinandi ministros. Et hoc ius est donum proprie datum ecclesiae, quod nulla humana auctoritas ecclesiae eripere potest, sicut et Paulus testatur ad Ephesios [4, 8], quum ait: Ascendit, dedit dona hominibus. Et numerat inter dona propria ecclesiae pastores et doctores et addit, dari tales ad ministerium, ad aedificationem corporis Christi. Ubi est igitur vera ecclesia, ibi necesse est esse ius eligendi et ordinandi ministros. Sicut in casu necessitatis absolvit etiam laicus et fit minister ac pastor alterius; sicut narrat Augustinus historiam de duobus Christianis in navi, quorum alter baptizaverit κατηχούμενον, et is baptizatus deinde absolverit alterum.
68] Huc pertinent sententiae Christi, quae testantur claves ecclesiae datas esse, non tantum certis personis [Matth. 18, 20]: Ubicunque erunt duo vel tres congregari in nomine meo etc.
69] Postremo etiam hoc confirmat sententia Petri [1. ep. 2, 9]: Vos estis regale sacerdotium. Quae verba ad veram ecclesiam pertinent, quae quum sola habeat sacerdotium, certe habet ius eligendi et ordinandi ministros.
70] Idque etiam communissima ecclesiae consuetudo testatur. Nam olim populus eligebat pastores et episcopos. Deinde accedebat episcopus seu eius ecclesiae seu vicinus, qui confirmabat electum impositione manuum, nec aliud fuit ordinatio nisi talis comprobatio. 71] Postea accesserunt novae ceremoniae, quales multas describit Dionysius. Sed est auctor novus et fictitius, quisquis est, sicut et Clementis scripta sunt supposititia. Deinde recentiores addiderunt: Do tibi potestatem sacrificandi pro vivis et mortuis. Sed ne illud quidem apud Dionysium est.
72] Ex his omnibus liquet ecclesiam retinere ius eligendi et ordinandi ministros. Et causam schismati et discordiae praebent impietas et tyrannis episcoporum, quia Paulus [Gal. 1, 7 sqq.] praecipit, ut episcopi docentes et defendentes impiam doctrinam et impios cultus habeantur tamquam anathemata.
73] Diximus de ordinatione, quae una, ut Hieronymus ait, discernebat episcopos a reliquis presbyteris. Itaque nulla disputatione opus est de ceteris episcoporum officiis. Nec vero opus est dicere de confirmatione, item de campanarum consecratione, quae propemodum sola retinuerunt. De iurisdictione aliquid dicendum est.
74] Constat iurisdictionem illam communem excommunicandi reos manifestorum criminum pertinert ad omnes pastores. Hanc tyrannice ad se solos transtulerunt et ad quaestum contulerunt. Constat enim officiales, ut vocantur, non toleranda licentia usos esse, et vel avaritia vel propter alias cupiditates vexasse homines et excommunicasse sine ullo ordine iudiciorum. Quae est autem tyrannis, officiales in civitatibus habere potestatem suo arbitratu, sine ordine iudiciorum damnandi 75] et excommunicandi homines? Et hac potestate qualibus in rebus abusi sunt, videlicet non in puniendis veris delictis, sed in ieiuniis aut feriis violatis aut similibus nugis! Tantum adulteria interdum puniebant; et in hac re saepe vexabant innocentes et honestos homines. Porro quum hoc crimen sit gravissimum, certe sine ordine iudiciali nemo damnandus est.
76] Quum igitur hanc iurisdictionem episcopi tyrannice ad se solos transtulerint eaque turpiter abusi sint, nihil opus est propter hanc iurisdictionem obedire episcopis. Sed quum sint iustae causae, cur non obtemperemus, rectum est et hanc iurisdictionem reddere piis pastoribus et curare, ut legitime exerceatur ad morum emendationem et gloriam Dei.
77] Reliqua est iurisdictio in iis causis, quae iure canonico ad forum, ut vocant, ecclesiasticum pertinent, ac praecipue in causis matrimonialibus. Haec quoque habent episcopi humano iure, et quidem non admodum veteri, sicut ex codice et novellis Iustiniani apparet iudicia matrimoniorum tunc fuisse apud magistratus. Et iure divino coguntur magistratus mundani haec iudicia exercere, si episcopi sint negligentes. Idem concedunt et canones. Quare etiam propter hanc iurisdictionem non necesse est obedire 78] episcopis. Et quidem quum leges quasdam condiderint iniustas de coniugiis et in suis iudiciis observent, etiam propter hanc causam opus est alia iudicia constitui. Quia traditiones de cognatione spirituali sunt iniustae. Iniusta etiam traditio est, quae prohibet coniugium personae innocenti post factum divortium. Etiam iniusta lex est, quae in genere omnes clandestinas et dolosas desponsationes contra ius parentum approbat. Est et iniusta lex de coelibatu sacerdotum. Sunt et alii laquei conscientiarum in eorum legibus, quos omnes recitare nihil attinet. Illud satis est recitasse, quod multae sunt iniustae leges papae de negotiis matrimonialibus, propter quas magistratus debent alia iudicia constituere.
79] Quum igitur episcopi, qui sunt addicti papae, defendant impiam doctrinam et impios cultus, nec ordinent pios doctores, imo adiuvent saevitiam papae, praeterea iurisdictionem eripuerint pastoribus et hanc tantum tyrannice exerceant, postremo quum in causis matrimonialibus multas iniustas leges observent, satis multae et necessariae causae sunt, quare ecclesiae non agnoscant eos tamquam episcopos.
80] Ipsi autem meminerint opes datas esse episcopis tamquam eleemosynas propter administrationem et utilitatem ecclesiarum, sicut inquit regula: Beneficium datur propter officium. Quare non possunt bona conscientia possidere illas eleemosynas et ecclesiam interim defraudant, cui opus est illis facultatibus ad ministros alendos et iuvanda studia et suppeditandum certis pauperibus et constituenda iudicia, praesertim matrimo 81] nialia. Tanta enim varietas et magnitudo est controversiarum matrimonialium, ut his opus sit peculiari foro, ad quod constituendum opus est ecclesiae facultatibus. 82] Petrus [2. ep. 2, 13] praedixit futuros impios episcopos, qui eleemosynis ecclesiarum abuterentur ad luxum, neglecto ministerio. Sciant ergo illi, qui ecclesiam defraudant, etiam eius sceleris poenas Deo se daturos esse.

DOCTORES ET CONCIONATORES,
qui Confessioni Augustanae et Apologiae subscripserunt.
Anno MDXXXVII.
De mandato illustrissimorum Principum et Ordinum ac Civitatum, evangelii doctrinam profitentium, relegimus articulos Confessionis exhibitae Imperatori in Conventu Augustano, et Dei beneficio omnes Concionatores, qui in hoc Smalcaldensi Conventu interfuerunt, consentientes profitentur se iuxta articulos Confessionis et Apologiae sentire et docere in suis ecclesiis. Profitentur etiam se articulum de primatu papae et eius potestate et de potestate et iurisdictione episcoporum, qui hic Principibus in hoc conventu exhibitus est Smalcaldiae, approbare. Ideo nomina sua subscribunt:
1] Ego, Iohannes Bugenhagius Pomeranus D., subscribo articulis Confessionis Augustanae, Apologiae et articulo de papatu Smalcaldiae Principibus oblato.
2] Et ego, Urbanus Regius D., Ecclesiarum in Ducatu Luneburgensi Superintendens, subscribo.
3] Nicolaus Ambsdorff Magdeburgensis subscripsit.
4] Georgius Spalatinus Aldenburgensis subscripsit.
5] Andreas Osiander subscribo.
6] M. Vitus Dietrich Noribergensis subscripsit.
7] Stephanus Agricola, Ecclesiastes Curiensis, manu propria subscripsit.
8] Iohannes Draconites Marburgensis subscripsit.
9] Chunradus Figenbotz subscripsit per omni
10] Martinus Bucerus.
11] Erhardus Schnepfius subscribo.
12] Paulus Rhodius, Concionator in Stettin.
13] Gerardus Oeniken, Ecclesiae Mindensis Minister.
14] Brixius Northanus, Susatiensis Concionator.
15] Simon Schnevveis, Parochus Crailsheim.
16] Rursum ego, Pomeranus, subscribo nomine magistri Iohannis Brentii, quemadmodum mihi mandavit.
17] Philippus Melanthon subscribit manu propria.
18] Anthonius Corvinus subscribit tam suo quam Adami a Fulda nomine, manu propria.
19] Iohannes Schlainhauffen subscribit manu propria.
20] M. Georgius Heltus Forchemius.
21] Michael Caelius, Concionator Mansfeldensis.
22] Petrus Geltnerus, Concionator Ecclesiae Frankenfurdensis.
23] Dionysius Melander subscripsit.
24] Paulus Fagius Argentinensis.
25] Wendalinus Faber, Parochus Seburgae in Mansfeldia.
26] Conradus Otingerus Phorcensis, Udalrici Ducis Wirt. Concionator.
27] Bonifacius Wolfart, Verbi Minister Ecclesiae Augustanae.
28] Iohannes Aepinus, Hamburgensis Superintendens, subscripsit propria manu.
29] Id ipsum facit Iohannes Amsterdamus Bremensis.
30] Iohannes Fontanus, inferioris Hassiae Superintendens, subscripsit.
31] Fridericus Myconius pro se et Iusto Menio subscripsit.
32] Ambrosius Blaurerus.
Legi et iterum atque iterum relegi Confessionem et Apologiam ab illustrissimo Principe Electore Saxoniae et aliis Principibus ac Statibus Romani Imperil Caesareae Maiestati Augustae oblatam. Legi item Formulam Concordiae in re Sacramentaria Witebergae cum D. Bucero et aliis institutam. Legi etiam articulos a D. Martino Luthero, Praeceptore nostro observandissimo, in Smalcaldensi Conventu Germanica lingua conscriptos, et libellum de papatu et de potestate ac iurisdictione episcoporum. Ac pro mediocritate mea iudico haec omnia convenire cum Sacra Scriptura et cum sententia verae καὶ γνησίης catholicae ecclesiae. Quamquam autem in tanto numero doctissimorum virorum, qui nunc Smalcaldiae convenerunt, minimum omnium me agnoscam, tamen quia mihi non licet exitum huius conventus exspectare, obsecro te, clarissime vir, D. Iohannes Bugenhagi, Pater in Christo observande, ut humanitas tua nomen meum, si opus fuerit, omnibus illis, quae supra commemoravi, adscribat. Me enim ita sentire, confiteri et perpetuo docturum esse per Iesum Christum, Dominum nostrum, hoc meo chirographo testor. Actum Smalcaldiae, XXIII Februarii, Anno MDXXXVII.
IOHANNES BRENTIUS, Ecclesiastes Hallensis.