协同书(拉丁文)第五部分 小问答

《协同书》(拉丁文)目录
1.《信经》 Tria Symbola Catholica seu Oecumenica
2.《奥斯堡信条》 CONFESSIO FIDEI
3.《奥斯堡信条》的辩护论 APOLOGIA Confessionis Augustanae
4.1《施马加登信条》ARTICULI SMALCALDICI
4.2《论教皇权和首位》DE POTESTATE ET PRIMATU PAPAE
5.《小问答》Catechismus Minor
6.《大问答》CATECHISMUS MAIOR
7.《协同式》FORMULA CONCORDIAE

德文版的《小问答》

小问答 Catechismus Minor

D. Martini Lutheri
pro Parochis et Concionatoribus

Praefatio
DECEM PRAECEPTA
SYMBOLUM APOSTOLICUM
ORATIO DOMINICA
SACRAMENTUM BAPTISMI
DE CONFESSIONE
ACRAMENTUM ALTARIS
Appendix I
Appendix II

回到页首 ad principio


Praefatio
Martinus Lutherus omnibus fidelibus, piis Parochis et Concionatoribus gratiam, misericordiam et pacem in Christo Iesu, Domino nostro, pr. praemittit
1] Miserabilis illa facies, quam proxime cum visitatorem agerem, vidi, me ad edendum hunc Catechismum, simplicissime et brevissime 2] tractatum, coegit. Deum immortalem! quantum calamitatem ibi vidi! Vulgus, praesertim autem illud, quod in agris vivit, item plerique parochi, adeo nullam Christianae doctrinae cognitionem habent, ut dicere 3] etiam pudeat. Et tamen omnes sancto illo Christi nomine appellantur et nobiscum communibus utuntur sacramentis, cum Orationem Dominicam, Symbolum Apostolicum et Decalogum non modo non intelligant, sed ne verba quidem referre possint. Quid multis moror? nihil omnino a bestiis differunt. Iam autem, cum evangelium passim doceatur, illi vel maxime Christianorum libertate fruuntur.
4] Quid hic Christo respondebitis, episcopi, quibus illa cura est divinitus demandata? Vos enim estis, quibus vel solis illa Christianae religionis calamitas debetur. Vos permisistis ita turpiter errare homines, vestra ea est culpa, qui nihil minus unquam fecistis quam hoc, quod vestri officii erat facere. 5] Nolo hic quidquam mali vobis imprecari. Ea autem an non est summa impietas cum maxima impudentia coniuncta, quod unicam tantum speciem sacramenti ac vestras traditiones urgetis: hoc prorsus contemnitis et negligitis, an illi, qui vestrae fidei et curae commendati sunt, Orationem Dominicam, Symbolum Apostolicum aut Decalogum teneant necne. Vae, vae vobis!
6] Per Deum igitur omnes vos parochos et concionatores rogo atque obtestor, ut serio vestrum faciatis officium, et ut divinitus vobis commendatae plebis agatis curam, quod tum rectissime feceritis, si una nobiscum hunc Catechismum vulgo, praesertim autem iunioribus, inculcetis. Quodsi qui ex vobis adeo sunt indocti, ut omnino nullam harum rerum cognitionem habeant, illos non pudeat suis auditoribus praelegere de verbo ad verbum a nobis praescriptam hanc formam, in hunc modum:
7] Primo omnium hoc cavebunt concionatores, ne subinde alio atque alio modo vel Decalogum vel Dominicam Orationem vel Symbolum Apostolicum vel etiam sacramenta proponant, sed ut perpetuo eadem utantur forma in his proponendis et explicandis vulgo. Ideo autem hoc do consilium, quod sciam non posse feliciter doceri simpliciores homines et qui natu minores sunt, quam una atque eadem forma saepius proposita ac repetita. Quodsi iam isto, iam alio modo eadem proponas, facile perturbantur simpliciores animi, et fiet, ut pereat omnis opera, quam in docendo ponis.
8] Atque hoc viderunt sancti patres, qui voluerunt Decalogi, Symboli et Dominicae Orationis unam eandemque certis verbis descriptam formam in ecclesia esse. Illorum diligentiam nos imitari convenit, et danda opera est, ut simplicioribus et iunioribus sic illa proponamus, ut ne una quidem syllaba immutetur, quotiescunque tandem Catechismum doceas, et ut perpetuo sui similis sit tractatio.
9] Quamcunque igitur tibi delegeris praedicandi Catechismi formam, eam perpetuo retinebis neque unquam ab ea discedes. Alia autem ratio est, si in turba doctorum hominum evangelium doceas; ibi enim eruditionis tuae specimen edere potes, neque prohibeo, si apud illos tractationem varies et subinde alium atque alium vultum dicendo fingas. Apud simpliciores autem perpetuo eadem 10] certis verbis descripta forma uteris. Et debet is primus esse labor, ut Decalogum, Symbolum, item Orationem Dominicam de verbo ad verbum nude et simplicissime doceas, ut eadem saepius audita ipsi quoque auditores referre discant.
11] Quodsi qui adeo religionem contemnunt, ut discere haec nolint, illi monendi sunt, quod Christum negent, et quod nihil minus sint quam Christiani. Atque illi neque admittendi sunt ad sacramentum altaris neque ad catechistarum officium, qui pueris baptizandis adsunt, et si Christianae libertatis iure uti velint, ubi eis est commodum, non est illud eis concedendum, sed potius ad papam atque eos, quos vocant officiales, et ad ipsum quoque Satanam sunt ablegandi. Parentum autem 12] et patrumfamilias officium erit negare talibus hominibus victum, et pulchre quoque fecerint, si efferatis illis hominibus indicent, eam principis esse sententiam, ut in exilium aliquo delegentur et eiiciantur e patria.
13] Quamquam enim sic sentiam, ad fidem neminem vel posse vel debere cogi, hoc tamen omnino faciendum est, ut teneat vulgus, quid ius, quid item contra ius illorum sit, cum quibus vivit et suum quaeritat victum. Hoc enim requiritur, ut quisque suae civitatis iura, quibus ceu privilegio quodam uti volet, norit et observet, sive credat vere, sive perditus aliquis sit nebulo.
14] Secundum: Cum simpliciores illi iam Catechismi verba bene annumerare didicerint, tradenda post quoque est eis explicatio, ut ea etiam intelligant. Potes autem vel hac nostra forma, quam hic praescriptam vides, vel alia 15] quadam uti. Sicut autem, ut ante monui, Catechismus nudus iisdem semper verbis vulgo proponendus est, ita in expositione Catechismi cuperem perpetuo eandem tractationem sequendam, ne quidem immutata unica syllaba. 16] Sumes autem ad eam rem satis temporis; neque enim necesse est omnia simul proposuisse, sed sunt faciendi ordines, et in tractando alterum alteri rite convenit subiicere, Ut si iam exacte tenuerint, quidnam primum praeceptum postulet, tum ad secundum est pergendum, ut sic omnia doceantur certo ordine; alias enim fiet, ut nimia copia obrutae et perturbatae mentes nihil prorsus retineant.
17] Tertio: Postquam hanc brevem Catechismi expositionem absolvisti, tum illam longiorem tractationem ingredieris, ut plenius omnia auditores intelligant. Ibi singula praecepta, singulas Symboli et Orationis Dominicae partes suis illustrabis coloribus, varia enumerabis opera, varios fructus et commoda, quae inde enascuntur, item pericula et damna quoque, in quae coniicimur, si minus ea praestemus. Invenies autem ista passim piorum hominum scriptis copiose explicata. Porro 18] maxime urgebis illa praecepta, in quae potissimum committere tui loci homines vides. Et ut eius rei exempla subiiciam, septimum praeceptum potissimum urgebis apud mercatores et apud illos, qui manuarias exercent operas. Commode quoque hoc praeceptum apud agricolas, servos et servas urgetur; illi enim pessima fide cum hominibus agunt et variis modis committuntur furta. Sic quartum praeceptum apud imperitum vulgus et minores natu potissimum urgere convenit, ut sint quieti, bona fide omnia agant, pareant magistratibus et parentibus, publicam pacem non perturbent. Sunt autem haec sacrarum literarum historiis illustranda, ubi Deus vel graves poenas a transgressoribus huius praecepti exegit, vel illorum, qui servarint, omnia coepta mirabiliter fortunavit.
19] Hoc quoque imprimis eo loco ages, ut commoneas sui officii magistratum et parentes, ut summa diligentia publica munera obeant et suos liberos ad literarum studia adhibeant. Sic autem commonendi sunt, ut sentiant se debere illa ex divino mandato, quae si minus faciant, gravissime a se esse peccatum. Quid enim illi faciunt aliud, quam ut simul et divinam et humanam administrationem tollant, non aliter atque infensissimi 20] tum Dei tum hominum hostes? Atque hic ceu in tabula spectandum propones, quam gravia damna rebus publicis dent illi, qui suos liberos non adhibent ad literas, ut in parochos, in ministros Verbi, item ad alia officia, quorum haec vita non sine magna calamitate carere potest, aliquando deligi possint. Hoc quoque addes, Deum gravissimas poenas pro illo peccato a parentibus expetiturum. Et sane haud scio, an sit alius locus, qui aeque merebatur tractari atque hic. Neque enim dici potest, quantum hac in parte a magistratibus et parentibus nostro saeculo peccetur. Non autem dubium est, quin id a Satana fiat eo consilio, ut in maximam calamitatem Germaniam coniiciat.
21] Postremo: Quoniam papae tyrannis imminuta et labefactata iam est, multos passim invenias, qui ad sacramentum nunquam accedunt, sed contemnunt plane ceu rem inutilem et non necessariam. Illi quoque impellendi et urgendi sunt, hac tamen ratione: nolo ego quemquam neque ad fidem neque ad sacramenta cogi, et male faciunt illi, qui leges, certa tempora aut certa loca ad tales res praescribunt. 22] Sic tamen docere illi, qui in officio Verbi sunt, debent, ut sine nostris legibus ultro sua voluntate coacti auditores ad nos veniant et nos ministros Verbi cogant quasi ad porrigendum sacramentum. Id quod tum fiet, si sic doceas periculum esse, ne ii contemnant sacramentum, neque digni sint, qui in Christianorum numero censeantur, qui non in anno quater ut minimum sacramentum sumant, quemadmodum neque illi in Christianorum numero censendi sunt, qui evangelio vel non credunt, vel illud non audiunt. Neque enim Christus, quum institueret sacramentum, dixit: “Hoc omittite vel contemnite”, sed: Hoc facite, quotiescunque biberitis etc. [1 Cor. 11, 25.] Hoc certe vult, ut faciamus; non vult, ut aut prorsus intermittamus aut contemnamus; sic enim ait: Hoc facite.
23] Quodsi quis sacramentum contemnit, certum id est argumentum, quod neque is peccatum neque carnem neque Satanam neque mundum neque mortem neque pericula neque infernum habeat, hoc est, quod prorsus nihil horum credat, quamquam totus immersus sit peccatis et in Satanae regno gravissime teneatur captivus; contra, non gratia, non vita, non paradiso, non coelo, non Christo, non Deo neque ullo alio bono opus habeat. Nam si crederet se peccatis obrutum longissime a gratia abesse, sine dubio hoc sacramentum non contemneret, in quo contra peccata remedium et tanta omnium bonorum copia nobis exhibetur. Neque etiam huic ullis legibus opus esset, quibus ad sacramentum sumendum cogeretur; ipse sua sponte accurreret, coactus peccatorum mole, et te potius cogeret ad porrigendum sibi sacramentum.
24] Non igitur hic legibus agendum eat, id quod papa fecit. Hoc fac, ut oratione, quantum potes, huius sacramenti commoda et incommoda, pericula et bona, item necessitatem cum summa utilitate coniunctam exaggeres: tum fiet, ut ultro accurrant et ipsi se cogant. Quodsi his nihil moveantur aliqui, sine eos suo vivere more, hoc tantum eis dices, quod in Satanae sint regno, qui nihil neque sua necessitate neque Dei benignitate et gratia, quam eis in sacramento exhibet, moveantur. 25] Qui vero hoc modo suos auditores non urgent et legibus eos potius volunt cogere, illi occasionem contemnendi sacramenti illis praebent. Cum enim ministri Verbi adeo sint oscitantes, non est mirum, si auditores quoque sint negligentiores. 26] Hoc igitur probe considerent parochi et ministri Verbi, longe iam aliud suum esse officium, quam olim in papatu fuerit. Iam enim est ministerium salutis et gratiae, fit igitur quo que difficilius et laboriosius. Et cum gravissima pericula et tentationes in ministerio sint perferendae, tamen neque laborum praemium neque gratias in mundo meretur. 27] Verum nihil nos illa mundi ingratitudo cum summa impietati coniuncta moveat. Christus ipse nobis satis ampla praemia proposuit, si modo fideliter in eius vinea laboraverimus. Id autem ut commodius possimus, faxit Pater omnis gratiae, cui sit laus et gloria in saecula per Christum Iesum, Dominum nostrum! Amen.

回到页首 ad principio


I. DECEM PRAECEPTA.
quomodo paterfamilias ea suae familiae simplicissime tradere debeat.
—————
1] I. Praeceptum.
Non habebis deos alienos.
2] Quae est huius praecepti sententia?
[Responsio.]
Debemus Deum supra omnia timere, diligere et illi confidere.
3] II. Praeceptum.
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; non enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen eius in vanum.
4] Quae est huius praccepti sententia?
Responsio.
Debemus Deum timere et diligere, ne per nomen eius imprecemur, iuremus, incantemus, mentiamur aut dolis fallamus, sed in omni necessitate illud invocemus, adoremus et cum gratiarum actione laudemus.
5] III. Praeceptum.
Memento, ut diem Sabbati sanctifices.
6] Quae est huius praecepti sententia!
Responsio.
Debemus Deum timere et diligere, ne divinos sermones et eius Verbum contemnamus, sed ut sanctum reputemus, libenter audiamus et discamus.
7] IV. Praeceptum.
Honora patrem et matrem, ut bene sit tibi et sis longaevus super terram.
8] Quae est huius praecepti sententia?
Responsio.
Debemus Deum timere et diligere, ne parentes et dominos nostros contemnamus neque ad iram commoveamus, sed honore afficiamus, illis serviamus, morem geramus, amore eos prosequamur et magni faciamus.
9] V. Praeceptum.
Non occides.
10] Quae est huius praecepti sententia?
Responsio.
Debemus Deum timere et diligere, ne vitae proximi nostri incommodemus aut aegre faciamus, sed ilium adiuvemus et promoveamus in omnibus vitae et corporis necessitatibus et periculis.
11] VI. Praeceptum.
Non moechaberis.
12] Quae est huius praecepti sententia?
Responsio.
Debemus Deum timere et diligere, ut caste et pudice vivamus in verbis ac operibus, et unusquisque suam coniugem amet ac honoret.
13] VII. Praeceptum.
Non furtum facies.
14] Quae est huius praecepti sententia?
Responsio.
Debemus Deum timere et diligere, ne proximo pecuniam aut bona auferamus, neque falsis mercibus aut impostum ad nos pertrahamus, sed demus operam, ut illius opes conserventur, et eius conditio melior reddatur.
15] VIII. Praeceptum.
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
16] Quae est huius praecepti sententia?
Responsio.
Debemus Deum timere et diligere, ne proximum falsis mendaciis involvamus, prodatuus, traducamus aut infamia aliqua afficiamus, sed illum excusemus, bene de eo sentiamus et loquamur et omnia in meliorem partem accipiamus et interpretemur.
17] IX. Praeceptum.
Non concupisces domum proximi tui.
18] Quae est huius praecepti sententia?
Responsio.
Debemus Deum timere et diligere, ne hereditatem vel domum proximi dolo malo captemus et sub specie iuris et recti nostris facultatibus adiungamus, sed potius eum iuvemus, ut suas fortunas retineat integras.
19] X. Praeceptum.
Nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt.
20] Quae est huius praecepti sententia?
Responsio.
Debemus Deum timere et diligere, ne [a] proximo uxorem, servos, ancillas vel pecudes abalienemus aut abstrahamus, sed illos adhortemur et urgeamus, ut maneant et suum officium diligenter faciant.
21] Quid autem summatim dicit Deus de his praeceptis omnibus?
Responsio.
Sic dicit Exod. 20, 5 sq.:
Ego, Dominus Deus tuus, sum fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me; et faciens misericordiam in millia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.
22] Quae est horum verborum sententia?
Responsio.
Deus minatur poenam omnibus, qui ista praecepta transgrediuntur et violant. Debemus itaque expavescere et timere iram Dei et nihil contra huiusmodi praecepta facere. Rursus promittit etiam suam gratiam et omnia bona omnibus, qui mandata illa observant. Merito igitur debemus Deum diligere et illi confidere et iuxta mandata eius omnem nostram vitam sedulo et diligenter instituere.

回到页首 ad principio


II. SYMBOLUM APOSTOLICUM,
quomodo paterfamilias id suae familiae simplicissime tradere debeat.
—————

1] Primus Articulus.
De Creatione.
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae.
2] Quae est huius articuli sententia?
Responsio.
Credo, quod Deus creaverit me, una cum omnibus creaturis, quod corpus et animam, oculos, aures et omnia membra, rationem et omnes sensus mihi dederit et adhuc sustentet; ad haec, quod vestes et calceos, cibum ac potum, domum, uxorem, liberos, agros, iumenta et omnia bona, cum omnibus vitae necessariis, copiose et quotidie largiatur, me contra omnia pericula protegat et ab omnibus malis liberet et custodiat; et haec omnia ex mera sua paterna ac divina bonitate et misericordia, sine ullis meis meritis aut ulla dignitate; pro quibus omnibus illi gratias agere, pleno ore laudem tribuere, inservire, obsequi merito debeo. Hoc certissime verum est.
3] Secundus Articulus.
De Redemptione.
Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei, Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
4] Quae est huius articuli sententia?
Responsio.
Credo, quod Iesus Christus, verus Deus, a Patre ante saecula genitus, idemque verus homo, natus ex Maria virgine, sit meus Dominus, qui me perditum et damnatum hominem redemit et ab omnibus peccatis, a morte, a potestate Satanae liberavit, non quidem auro et argento, sed suo sancto ac pretioso sanguine suaque innocente passione ac morte, ut ego essem totus ipsius, et in regno eius sub ipso viverem ac ei servirem in perpetua iustitia, innocentia et beatitudine, perinde ac ipse a morte surrexit, vivit et regnat in aeternum. Hoc certissime verum est.
5] Tertius Articulus.
De Sanctificatione.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.
6] Quae est huius articuli sententia?
Responsio.
Credo me propriis rationis meae viribus Iesu Christo, Domino meo, fidere, aut ad eum accedere et pervenire nullo modo posse; sed Spiritus Sanctus per evangelium me vocavit, suis donis illuminavit, in recta fide sanctificavit et conservavit; quemadmodum solet totam ecclesiam in terra vocare, congregare, illuminare, sanctificare et in Iesu Christo per veram ac unicam fidem conservare; in qua ecclesia mihi et omnibus Christianis omnia peccata quotidie benigne remittit et nos omnes in extremo die a morte suscitabit ac mihi et omnibus in Christum credentibus vitam aeternam dabit. Hoc certissime verum est.

回到页首 ad principio


III. ORATIO DOMINICA,
quomodo paterfamilias eam suae familiae simplicissime tradere debeat.
——————
1] Pater noster, qui es in coelis.
2] Quae est horum verborum sententia?
Responsio.
Deus amanter nos hac praefatiuncula invitat, ut vere credamus eum nostrum verum Patrem nosque eius veros filios esse, ut eum confidentius pleni fiducia invocemus, quemadmodum videmus liberos certa fiducia aliquid a parentibus suis petere.
3] I. Petitio.
Sanctificetur nomen tuum.
4] Quae est huius petitionis sententia?
Responsio.
Nomen Dei per se quidem sanctum est; verum nos oramus hac petitione, ut apud nos quoque sanctificetur.
5] Qua ratione fit istud?
Responsio.
Cum Verbum Dei pure ac sincere docetur, et nos secundum illud, ut filios Dei decet, pie vivimus. Quod ut fiat, dona nobis, mi Pater, qui es in coelis! Qui vero aliter docet vel vivit, quam Verbum Dei docet, ille nomen Dei inter nos profanat. Ne autem hoc accidat, tu prohibe, mi Pater coelestis!
6] II. Petitio.
Adveniat regnum tuum.
7] Quae est huius petitionis sententia?
Responsio.
Regnum Dei venit etiam per se, sine nostra oratione; sed petimus hac precatione, ut ad nos quoque perveniat.
8] Qua ratione fit istud?
Responsio.
Cum Pater coelestis dat nobis suum Sanctum Spiritum, qui efficit gratia sua, ut sancto eius Verbo credamus ac pie vivamus, cum in hoc tempore, tum postea in aeternum.
9] III. Petitio.
Fiat voluntas tua, sicut in coelo, sic et in terra.
10] Quae est huius petitionis sententia?
Responsio.
Bona ac misericors Dei voluntas fit quoque sine nostra oratione; sed rogamus hac petitione, ut etiam apud nos fiat.
Qua ratione fit istud?
11] Responsio.
Cum Deus frangit ac impedit omne malum consilium, voluntatem et conatus, qui obstant, quominus nomen Dei sanctificemus, regnumque eius ad nos pervenire possit, ut est diaboli, mundi et carnis nostrae voluntas; deinde cum confortat et conservat nos firmiter in suo Verbo ac fide usque ad finem vitae nostrae: haec est misericors ac bona ipsius voluntas.
12] IV. Petitio.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
13] Quae est huius petitionis sententia?
Responsio.
Deus dat quidem omnibus panem quotidianum, quamvis non petamus, etiam malis hominibus. At nos precamur hac petitione, ut agnoscamus hoc beneficium, atque ita panem nostrum quotidianum cum gratiarum actione accipiamus.
Quid autem significat panis quotidianus?
14] Responsio.
Significat omne, quod ad vitae nostrae necessitatem ac sustentationem pertinet, videlicet cibum, potum, vestes, calceos, domum, aream, agros, pecudes, pecuniam, divitias, probam coniugem, probos liberos, probos servos, probum ac fidum magistratum, bonum reipublicae statum, salubrem aërem, pacem, sanitatem, modestiam, honorem, bonos amicos, fidos vicinos et id genus alia.
15] V. Petitio.
Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris.
16] Quae est huius petitionis sententia?
Responsio.
Petimus hac precatione, ne Pater coelestis velit respicere et examinare peccata nostra et propter ista nostram Orationem repudiare; quandoquidem nullis rebus, quas petimus, digni sumus, nec quidquam mereri possumus; sed ut velit nobis sua gratia et bonitate donare omnia, quia quotidie multifariam peccamus et nihil nisi poenas meremur. Vicissim autem ex corde condonabimus, quidquid in nos peccaverint alii, et pro maleficio libenter reddemus beneficium.
17] VI. Petitio.
Et ne nos inducas in tentationem.
18] Quae est huius petitionis sententia?
Responsio.
Deus quidem neminem tentat, sed tamen petimus hac petitione, ut ipse nos custodiat et conserver, ne Satanas, mundus et caro nostra nobis imponant et nos a recta fide seducant et in superstitionem, diffidentiam, desperationem atque alia gravia scelera et flagitia coniiciant, et ut maxime eiusmodi tentationibus sollicitemur, ne succumbamus, sed ut tandem vincamus ac triumphemus.
19] VII. Petitio.
Sed libera nos a malo.
20] Quae est huius petitionis sententia?
Responsio.
Oramus hac precatione tamquam in summa, ut Pater noster coelestis liberet nos ab omnibus malis ac periculis corporis et animae, bonorum et honorum, et ut tandem, cum hora mortis venerit, felicem vitae exitum nobis largiatur, nosque pro sua gratuita bonitate ex hac miseriarum valle ad se in coelum recipiat.
21] Amen.
Quae est huius voculae [vocabuli] significatio?
Amen significat idem quod certe, ut scilicet ego sim certus, eiusmodi petitiones Patri nostro coelesti esse acceptas atque ab eo exauditas, quia ipse nobis mandavit, ut ad hunc modum oraremus [oremus], promisitque se nos exauditurum esse. Amen, Amen, id est, vere, certe, haec ita fient.

回到页首 ad principio


IV. SACRAMENTUM BAPTISMI,
quomodo de eo paterfamilias suam familiam simplicissime docere debeat.
—————
Primum.
1] Quid est baptismus?
2] Responsio.
Baptismus non est simpliciter aqua, sed est aqua divino mandato comprehensa et verbo Dei obsignata.
3] Quod est illud verbum Dei?
Responsio.
4] Ubi Dominus noster Iesus Christus dicit Matthaei ultimo [28, 19]: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Secundum.
5] Quid praestat aut confert baptismus?
6] Responsio.
Operatur remissionem peccatorum, liberat a morte et a diabolo et donat aeternam beatitudinem omnibus et singulis, qui credunt hoc, quod verba et promissiones divinae pollicentur.
7] Quae sunt illa verba et promissiones divinae?
8] Responsio.
Ubi Dominus noster Iesus Christus dicit Marci ultimo [16, 16]: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur.
Tertium.
9] Qui potest aqua tam magnas res efficere?
10] Responsio.
Aqua certe tantas res non efficit, sed verbum Dei, quod in et eum aqua est, et fides, quae verbo Dei aquae addito credit. Quia aqua sine verbo Dei est simpliciter aqua et non est baptismus, sed addito verbo Dei est baptismus, hoc est, salutaris aqua gratiae et vitae et lavacrum regenerationis in Spiritu Sancto, sicut Paulus ait ad Titum, 3, 5 sqq.:
Secundum suam misericordiam nos salvos fecit per lavacrum regenerationis ac renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos opulenter per Iesum Christum, Salvatorem nostrum, ut iustificati illius gratia heredes efficeremur iuxta spem vitae aeternae. Fidelis hic sermo est.
11] Quartum.
Quid autem significat ista in aquam immersio?
12] Responsio.
Significat, quod vetus Adam, qui adhuc in nobis est, subinde per quotidianam mortificationem ac poenitentiam in nobis submergi et exstingui debeat una cum omnibus peccatis et malis concupiscentiis, atque rursus quotidie emergere ac resurgere novus homo, qui in iustitia et puritate coram Deo vivat in aeternum.
13] Ubi hoc scriptum est?
14] Responsio.
Sanctus Paulus ad Romanos, 6, 4, dicit: Sepulti igitur sumus una cum Christo per baptismum in mortem, ut quemadmodum excitatus est Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

回到页首 ad principio


V. DE CONFESSIONE.
15] Quomodo simpliciores de ea erudiendi sint.
—————
16] Quid est confessio?
Responsio.
Confessio duo comprehendit: unum est peccata confiteri, alterum est absolutionem sive remissionem a confessionario sive praecone evangelii accipere, tamquam ab ipso Deo, et non dubitare, sed firmiter credere peccata per illam absolutionem coram Deo in coelo remissa esse.
17] Quae peccata sunt confitenda?
18] Responsio.
Coram Deo omnium peccatorum reos nos sistere debemus, etiam eorum, quae nobis sunt abscondita, sicut in Oratione Dominica facimus. Coram ministro autem debemus tantum ea peccata confiteri, quae nobis cognita sunt et quae in corde sentimus.
19] Quaenam sunt ista?
20] Responsio.
Hic unusquisque examinet vitae suae statum secundum Decalogum: an pater, mater, filius, filia, dominus, hera, servus sis; an contumax, infidelis, negligens fueris; an aliquem laeseris dictis, factis; an furtum commiseris aut iniuria, ignavia et segnitie damnum alicui intuleris.
21] Brevis Forma Confessionis pro Rudioribus.
In hunc modum alloqui debes ministrum Verbi:
Reverende et dilecte domine, rogo te, ut confessionem meam audias et mihi propter Deum remissionem annunties.
[Dicas.]
22] Miser ego peccator confiteor coram Deo me omnium peccatorum reum esse; imprimis confiteor coram te, me quidem servum, anciliam etc. esse, sed infideliter servire domino meo; non enim feci, non facio, quae mihi iniungit, irritavi et ad maledicendum commovi dominum vel dominam meam, multa neglexi et damno causam praebui etc., in verbis et factis petulantem me praebui, impatiens fui, obstrepui etc. Ideo doleo, gratiam imploro, emendationem promitto.
23] Herus aut hera sic dicant:
Imprimis confiteor coram te, me non diligentem fuisse in fideli educatione et institutione liberorum et familiae ad gloriam Dei, blasphemavi, nomine Dei abusus sum, malum exemplum prava loquens et faciens praebui, vicinos laesi, multis obtrectavi, pondera et mensuras violavi, decepi proximum vendendo merces etc.
Et si quid aliud contra praecepta Dei in cuiusque vocatione occurrit etc.
24] Si vero quis non sentit se onerari talibus aut gravioribus peccatis, is non sit sollicitus, nec quaerat aut fingat peccata, nec ex confessione carnificinam faciat sed unum atque alterum peccatum sibi notum recitet, ut: Imprimis confiteor me abusum esse nomine divino, verbis impudicis usum, hoc vel illud neglexisse etc. Sic sane quiescat animus.
25] Si vero plane nullius tibi conscius es (quod propemodum impossibile est), nullum etiam in specie recites, sed accipias remissionem, facta generali confessione, quam coram Deo ad ministrum pronuntias.
26] Respondeat autem minister:
Deus tibi sit propitius et confirmet fidem tuam. Amen.
27] Interroget etiam confitentem:
Num meam remissionem credis esse Dei remissionem ?
[Responsio.
Ita, dilecte domine.]
Affirmanti et credenti porro dicat:
28] Fiat tibi, sicut credis. Et ego ex mandato Domini nostri Iesu Christi remitto tibi tua peccata in nomine Patris, Filii et Spiritus Sancti. Amen. Vade in pace!
29] Qui vero conscientias habent afflictas, tentatas, moestas, eos minister pluribus sententiis Scripturae facientibus ad fidei incrementum consolabitur. Haec, quam commemoravimus, tantum est puerilis et communis forma confessionis pro simplicioribus et rudioribus.

回到页首 ad principio


VI. SACRAMENTUM ALTARIS,
quomodo paterfamilias simplicissime suam familiam de eo docere debeat.
—————
1] Quid est sacramentum altaris?
2] Responsio.
Sacramentum altaris est verum corpus et verus sanguis Domini nostri Iesu Christi, sub pane et vino nobis Christianis ad manducandum ac bibendum ab ipso Christo institutum.
Ubi hoc scriptum est?
3] Responsio.
4] Sic scribunt sancti Evangelistae, Matthaeus 26, 26, Marcus 14, 22, Lucas 22, 19, et Sanctus Paulus [1 Cor. 11, 23]:
Dominus noster Iesus Christus in ea nocte, qua traditus est, accepit panem et, postquam gratias egisset, fregit et dedit discipulis suis, dicens: Accipite, comedite. Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in mei commemorationem.
Similiter et postquam coenavit, accepit calicem et, quum gratias egisset, dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic calix novum testamentum est in meo sanguine, qui pro vobis effunditur in remissionem peccatorum. Hoc facite, quotiescunque biberitis, in mei commemorationem.
5] Quid vero prodest sic comedisse et bibisse?
6] Responsio.
Id indicant nobis haec verba: Pro vobis datur et effunditur in remissionem peccatorum, nempe quod nobis per verba illa in sacramento remissio peccatorum, vita, iustitia et salus donentur. Ubi enim remissio peccatorum est, ibi est et vita et salus.
7] Qui potest corporalis illa manducatio tantas res efficere?
8] Responsio.
Manducare et bibere ista certe non efficiunt, sed illa verba, quae hic ponuntur: Pro vobis datur et effunditur in remissionem peccatorum. Quae verba sunt una cum corporali manducatione caput et summa huius sacramenti. Et qui credit his verbis, ille habet, quod dicunt et sicut sonant, nempe remissionem peccatorum.
9] Quis utitur hoc sacramento digne?
10] Responsio.
Ieiunare et corpus suum praeparare est quidem bona et externa disciplina. At ille est vere dignus ac probe paratus, qui habet fidem in haec verba: Pro vobis datur et effunditur in remissionem peccatorum.
Qui vero his verbis non credit aut de illis dubitat, ille est indignus ac imparatus, quia hoc verbum, Pro vobis, postulat omnino cor, quod Deo credat.

回到页首 ad principio


Appendix I.
—————
QUO PACTO PATRESFAMILIAS
suam familiam formas benedictionis, unam mane, alteram vesperi dicendam, simplicissime docere debeant.
—————
[Benedictio Mane Dicenda.]
1] Mane cum surgis e lecto, signabis te signo sanctae crucis, dicens:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
2] Deinde innitens genibus vel stans dicas Symbolum et Orationem Dominicam. His potes et hanc precatiunculam addere:
Gratias ago tibi, mi Pater coelestis, per Iesum Christum, Filium tuum dilectum, quod me hac nocte ab omnibus incommodis ac periculis conservatum custodieris. Et oro te, ut me hac die quoque conservare et a peccato et omnibus malis custodire velis, ut tibi omnia mea facta atque adeo tota vita bene placeant. Quia ego me meumque corpus et animam ac omnia in manus tuas commendo. Tuus sanctus angelus sit mecum, ne diabolus quidquam in me possit. Amen.
3] Postea alacriter ad vocationis tuae operas accedendum est, cantato psalmo, Decalogo vel alio carmine, quo excitetur cor tuum.
[Benedictio Vesperi Dicenda.]
4] Similiter vesperi, quum confers te cubitum, signabis te signo sanctae crucis, dicens:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
5] Deinde flexis genibus vel stans dicas Symbolum et Orationem Dominicum. His potes et hanc precatiunculam addere:
Gratias ago tibi, mi Pater coelestis, per Iesum Christum, Filium tuum dilectum, quod me hac die gratuita misericordia et bonitate tua custodieris. Et oro te, ut mihi omnia peccata mea, quae perpetravi et quibus offendi te, remittere et me hac nocte tua gratia benigne conservare velis. Quia ego me meumque corpus et animam ac omnia in manus tuus commendo. Tuus sanctus angelus sit mecum, ne diabolus quidquam in me possit. Amen.
Atque ita tandem placide et tranquille dormiendum est.

—————

6] QUO PACTO PATRESFAMILIAS
suam familiam benedictionem mensae et gratiarum actionem simplicissime docere debeant.
—————
7] Benedictio Mensae.
Pueri una cum familia debent complicatis manibus, modestiam prae se ferentes, ad mensam accedere et sic orare:
Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione.
8] Scholion.
Benedictio hic significat largam distributionem Dei, qui omnibus animantibus tantum cibi suppeditat, ut inde hilariter et iucunde vivere possint. Hanc benedictionem et laetitiam ac acquiescentiam impediunt sollicitudo prohibita, cura, avaritia, tenacitas.
9] Deinde addant Orationem Dominicum cum oratione sequenti:
Domine Deus, Pater coelestis, benedic nobis et his donis tuis, quae de tua largitate sumimus, per Iesum Christum, Dominum nostrum. Amen.
10] Gratiarum Actio.
Sic quoque post cibum sumptum ad eundem modum modeste complicatis manibus ad mensam assistant et dicant:
Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius, qui dat escam omni carni, qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvotum invocantibus eum. Non in fortitudine equi voluntatem habebit, neque in tibiis viri beneplacitum erit ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius.
11] Deinde addant Orationem Dominicam cum oratione sequenti:
Gratias agimus tibi, Domine Deus Pater, per Iesum Christum, Dominum nostrum, pro universis beneficiis tuis, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

回到页首 ad principio


Appendix II.
1] TABULA OECONOMICA,
in qua proponuntur elegantes quaedam ex Sacra Scriptura sententiae, pro omnibus sanctis ordinibus ac statibus, per quas illi, tamquam propria quadam lectione, sui officii et muneris admonentur.
—————
Episcopis, Parochis et Concionatoribus.
2] Oportet episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris maritum, vigilantem, sobrium, modestum, hospitalem, aptum ad docendum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed aequum, alienum a pugnis, alienum ab avaritia, qui suae domui bene praesit, qui liberos habeat in subiectione cum omni reverentia, non novitium, tenacem fidelis sermonis, qui secundum doctrinam est, ut potens sit exhortari doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere etc. 1. ad Tim. 3, 2 sqq. et ad Titum 1, 6 sqq.
Quid Debeant Auditores Episcopis Suis.
3] Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere, 1 Cor. 9, 14. Communicet doctori in omnibus bonis is, qui docetur Verbo, Gal. 6, 6. Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in Verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura: Non obligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua [1 Tim. 5, 17. 18] Obedite praepositis vestris et cedite eis. Ipsi enim vigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes; hoc enim non expedit vobis [Ebr. 13, 17].
De Magistratibus.
4] Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit. Non enim est potestas nisi a Deo. Quae vero sunt potestates, a Deo ordinatae sunt. Itaque quisquis resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem restiterint, sibi ipsis iudicium accipient. Non enim frustra gladium gestat, nam Dei minister est, ultor ad iram ei, qui, quod malum est, fecerit. Rom. 13, 1 sqq.
Quid Subditi Magistratibus Debeant.
5] Reddite, quae sunt Caesaris, Caesari, Matth. 22, 21. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit etc. Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem, Rom. 13, 1. 5 sqq. Adhortor primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus cum omni pietate et gravitate, 1 Tim. 2, 1 sqq. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse etc., Tit. 3, 1. Subditi estote omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis etc., 1 Petr. 2, 13 sq.
Maritis.
6] Viri cohabitent cum uxoribus secundum scientiam, veluti infirmiori vasi muliebri impertientes honorem, tamquam etiam coheredibus gratiae vitae, ne interrumpantur preces vestrae. 1 Petr. 3, 7. Viri, diligite uxores et ne sitis amarulenti adversus illas. Col. 3, 19.
Uxoribus.
7] Similiter, uxores, subditae sitis vestris viris tamquam Domino, quemadmodum Sara obedivit Abrahae, dominum illum appellans, cuius factae estis filiae, dum benefacitis, et non terremini ullo pavore. 1 Petr. 3, 6. Eph. 5, 22.
Parentibus.
8] Parentes, ne provocetis ad iram liberos vestros, sed educetis eos per eruditionem et correptionem Domini. Eph. 6, 4.
Liberis.
9] Filii, obedite parentibus vestris in Domino, nam id est iustum. Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est praeceptum primum in promissione, ut bene tibi sit, et sis longaevus in terra. Eph. 6, 1 sq.
Servis, Ancillis, Mercenariis et Ceteris ad Laborem Conductis.
10] Servi, obedite iis, qui domini sunt secundum carnem, cum timore ac tremore, cum simplicitate cordis vestri, tamquam Christo, non ad oculum servientes, veluti hominibus placere studentes, sed tamquam servi Christi, facientes, quae vult Deus, ex animo cum benevolentia, servientes Domino et non hominibus, illud scientes, quod unusquisque, quod fecerit bonum, hoc reportaturus sit a Deo, sive servus fuerit sive liber. Eph. 6, 5 sqq. Col. 3, 22.
Patribusfamilias et Matribusfamilias.
11] Et vos, domini, eadem facite erga illos, remittentes minas, scientes, quod et vester ipsorum Dominus sit in coelis, nec personae respectus sit apud illum. Eph. 6, 9. Col. 4, 1.
Communi Iuventuti.
12] Similiter, iuniores, subditi estote senioribus, sic, ut omnes alius alii vicissim subiiciamini. Humilitatem animi vobis infixam habete, propterea quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet tempore opportuno. 1 Petr. 5, 5 sqq.
Viduis.
13] Quae vere vidua est ac desolata, speret in Deo et perseveret in obsecrationibus ac precationibus noctu dieque. Quae vero in deliciis vivit, ea vivens mortua est. 1 Tim. 5, 5.
Omnibus in Commune.
14] Dilige proximum tuum sicut te ipsum. In hoc sermone omnia praecepta summatim comprehenduntur. Rom. 13, 8 sqq. Et ante omnia fiant deprecationes, obsecrationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus etc. 1 Tim. 2, 1 sq.

16] Cuique sit imprimis magnae sua lectio curae,
Ut domus officiis stet decorata suis.
17] Πα̃ς ἰδίην ἀνάγνωσιν ἑῃ̃ς πραπίδεσσιν ἀθρήσας,
Οἰ̂κον ἔχει πυκινω̃ν εὐπορέοντα καλω̃ν.